Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Hrabanus Maurus De rerum naturis IntraText CT - Text |
Dogma a putando philosophi nominarunt; idem hoc puto esse bonum hoc puto verum. Religio appellata quod per eam uni deo religamus animas nostras ad cultum divinum uinculo serviendi quod verbum compositum est a religendo id est eligendo ut ita Latinum uideatur religio, sicut eligio.
Tria sunt autem quae in religionis cultu ad colendum deum in hominibus perquirentur, id est fides, spes, caritas. In fide quid credendum, in spe quid sperandum, in caritate quid sit amandum. Fides est qua veraciter credimus, id quod nequaquam videre valemus. Nam credere iam non possumus quod uidemus. Proprie autem nomen fidei inde est dictum si omnino fiat quod dictum est, aut promissum, et inde fides uocata ab eo quod fiat illud, quod inter utrosque placitum est, quasi interdum et hominem hinc et foedus. Spes uoca quod sit pes progrediendi quasi est pes. Unde e contrario desperatio deest enim ibi pes, nullaque progrediendi facultas est, quia dum quisque peccatum amat, futuram gloriam non sperat. Caritas Grece Latine dilectio interpretatur quod duos in se inliget. Nam dilectio duobis incipit, quod est amor dei et proximi. De qua apostolus plenitudo inquit legis est dilectio. Maior est autem haec omnibus quia qui diligit credit, et sperat qui autem non diligit, quamvis multa bona faciat, frustra laborat. Omnis autem dilectio carnalis, non dilectio, sed magis amor dici solet. Dilectionis autem nomen, tantum in melioribus rebus accipi solet, sub ecclesiae autem uocabulo disctinctio quaedam reppertur. Ita ut in sacris ordinibus, et in quibusdam professionibus fideles ab invicem distent.