Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Hrabanus Maurus De rerum naturis IntraText CT - Text |
Cleros et clericos hinc appellatos quia Mathias sorte electus est, quem primum per apostolos legimus ordinatum. Cleros enim Grece sors vel hereditas dicitur, propterea ergo dicti clerici, quia de sorte sunt domini vel quia domini partem habent. Generaliter autem clerici nuncupantur omnes qui in aecclesia Christi deserviunt, quorum gradus et nomina haec sunt: Hostiarius, Psalmista, Lector, Exorcista, Acolitus, Subdiaconus, Diaconus, Presbyter, Episcopus. Ordo episcoporum quadripertitus est, id est in patriarchis, archiepiscopis, metropolitanis atque episcopis.
Patriarcha Greca lingua summus patrum interpretatur, quia primum id est apostolicum retinet locum, et ideo quod summo honore fungitur, tali nomine censetur sicut Romanus Antiocenus Alexandrinus. Archiepiscopus Greco uocabulo dicitur quod sit summus episcoporum. tenet enim vicem apostolicam, et presidet tam metropolitanis, quam episcopis ceteris. Singulis enim provinciis preminet, quorum auctoritate et doctrina ceteri sacerdotes subiecti sunt, sine quibus reliquis episcopis nihil agere licet, sollicitudo enim totius provintiae ipsis commissa est. Omnes autem superius designati ordines uno eodemque uocabulo episcopi nominantur, sed ideo privato nomine quidam utuntur, propter distinctionem potestatum, quam singulariter acceperunt. Patriarcha pater principum. Archon enim princeps. Archiepiscopus princeps episcoporum, sicut metropolitanus a mensura civitatum. Episcopatus autem uocabulum inde dictum quod ille qui super efficitur super intendat, curam scilicet subditorum gerens. Scopin enim Latine intendere dicitur. Episcopi autem Grece Latine speculatores interpretantur. Nam speculator est prepositus in aecclesia dictus eo quod speculatur. atque perspiciat populorum infra se positorum mores et uitam. Pontifex princeps sacerdotum est quasi via sequentium, ipse et summus sacerdos, ipse pontifex maximus nuncupatur. Ipse enim efficit sacerdotes, atque Levitas ipse omnes ordines aecclesiasticos disponit. Ipse quid unusquisque facere debeat ostendit. Antea autem pontifices et reges erant. Nam maiorum haererat consuetudo ut rex esset etiam sacerdos vel pontifex, unde et Romani imperatores pontifices dicebantur. Vates, a vi mentis appellatos, cuius significatio multiplex est. Nam modo sacerdote modo prophetam significat modo poetam. Antestis sacerdos dictus ab eo quod ante stat. Primus est enim in ordine ecclesiae, et supra se nullum habet. Sacerdos autem nomen habet compositum ex Greco et Latino, quasi sacrum dans, sicut enim rex a regendo, ita sacerdos a sacrificando uocatus est, consecrat enim et sanctificat.
Sacerdos autem gentilium flamines dicebantur. Hi in capite habebant pilleum, in quo erat brevis virga, de super habens lanae aliquid quod cum perestum ferre non possent. Filo tantum capita religare coeperunt. Nam nudis penitus eos capitibus incedere nefas erat. Unde a filo quo utebantur flamines dicti sunt quasi filamines. Verum festis diebus filo deposito pilleum imponebant pro sacerdotii eminentia. Presbyter Grece, Latine senior interpretatur, non pro etate vel decrepita senectute, sed propter honorem et dignitatem quam acceperunt presbyteri nominantur. Unde et apud veteres idem et episcopi et presbyteri fuerunt, quia illud nomen dignitatis est, hoc aetatis. Ideo autem presbyteri sacerdotes uocantur quia sacrum dant, sicut et episocpi qui licet sint sacerdotes, tamen pontificatus apicem non habent, quia nec chrismate frontem signant, nec paraclitum spiritum dant, quod solis episcopis deberi lectio Actus apostolorum demonstrat. Unde et apud veteres idem episcopi et presbyteri fuerunt, quia illud est ut diximus nomen dignitatis, hoc aetatis. Laevitae ex nomine auctoris uocati. A Levi autem Levite exorti sunt. A quibus in templo dei mistici sacramenti ministeria explebantur. Hi Grece diacones Latini ministri dicuntur. Quod sicut in sacerdote consecratio ita in diacono ministerii dispensatio habetur.
Ippodiacones Grece, quos nos subdiacones dicimus, qui ideo sic appellantur quia subiacent preceptis, et officiis Levitarum. Oblationes enim in templo dei a fidelibus ipsi suscipiunt et Levitis superponendas altaribus deferunt. Hi apud Hebreos natinnei uocantur. Lectores a legendo, psalmistae a psalmis canendis uocati, illi enim predicant populis quid sequantur. Isti canunt ut excitent ad conpunctionem animos audentium. Licet et quidam lectores ita miseranter pronuntient, ut quosdam ad luctum lamentationemque compellant. Idem etiam et pronuniatores uocantur quod porro adnuntient tanta enim et tam clara eorum est uox ut quamvis longe positorum aures adimpleant. Cantor autem uocatus quia uoce modulatur in cantu, huius duo genera dicuntur in arte musica, sicut ea docti homines Latine dicere potuerunt precentor et succentor scilicet qui uocem premittit in cantu, succentor autem qui subsequenter canendo respondit. Concentor autem dicitur qui consonat. Qui autem non consonat, non concinnit nec concentor erit. A coliti Grece Latine ceroferarii dicuntur a deportandis cereis quando legendum est evangelium aut sacrificum offerendum, tunc enim accenduntur luminaria ab eis et deportantur non ad effugandas tenebras. Dum sol eodem tempore rutilet, sed ad signum laetitiae demonstrandum ut sub typo luminis corporalis illa lux ostendatur, de qua in evangelio legitur. Erat lux vera quae inluminat omnem hominem venientem in mundum. Exorciste ex Greco in Latinum adiurantes sive increpantes uocantur. Invocant enim super caticuminos vel super eos qui habent spiritum in mundum nomen domini Iesu adiurantes per eum ut egrediatur ab eis. Ostiarii idem et ianitores qui in veteri testamento electi sunt ad custodiam templi ut non ingrederetur ad eum inmundus in omni re. Dicti autem ostiarii quod prae sint ostiis templi, ipsi enim tenendes clavem omnia intus ex utraque parte custodiunt atque inter bonos et malos habentes iudicium fideles recipiunt infideles respuunt.