Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Hrabanus Maurus De rerum naturis IntraText CT - Text |
Heresis Grece ab electione uocatur, quod scilicet unus quisque id sibi de herese et scismate eligat, quod melius illi esse uidetur ut philosophi peripathetici achademici et epicurei et stoici, vel siqui alii qui perversum dogma ex cogitantes arbitrio suo de aecclesia recesserunt. Inde ergo hereses dicta Greca nocere ex interpretatione electionis, qua quisque arbitrio suo ad instituenda sive ad suscipienda quelibet ipse sibi eligit. Nobis vero nihil ex nostro arbitrio inducere licet sed nec eligere quod aliquis de arbitrio suo induxerit.
Apostolos dei habemus auctores qui nec ipsi quicquam ex suo arbitrio quod inducerent elegerunt, sed acceptam a Christo disciplinam fideliter nationibus ad signaverunt. Itaque etiam si angelus de caelis aliter evangelizaverit anathema uocabitur.
Secta a sectando et tenendo nominata, nam sectas dicimus habitus animorum ac instituta circa disciplinam fideliter vel propositum quem tenendo sequuntur longe alia in religionis cultu opinantes quam ceteri. Scisma ab scissura animorum uocata, eodem enim cultu scismaticus, eodemque ritu credit ut ceteri solo congregationis delectatur discidio. Fit autem scisma cum dicunt omnes nos sanctificamus inmundos et cetera similia. Superstitio dicta eo quod sit superflua aut superstituta observatio.
Alii dicunt a senibus que multis annis superstites peretatem delerant, et errant superstitione quadam nescientes quae veteres colunt aut veterum ignari adsciscant. Lucretius autem superstitionem dicit superstantium rerum, id est caelestium et divinorum quae super nos stant sed maledicta. Hereticorum autem dogmata ut facile possint agnosci, causas eorum vel nomina demonstrari oportet.