Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Hrabanus Maurus De rerum naturis IntraText CT - Text |
Sunt enim hereses Iudaeorum quas quidam eorum contra Christi fidem repperientes, pravi dogmatis auctores extiterunt, quorum haec sunt nomina. Efnei, Galilei, iii Marbonite, iiii Genirente, V Meristae, VI Saducei, VII Pharisei, VIII Erodiani, IX Samaritae, x Ymerobaptistae.
Efnei dicunt Christum docuisse illos omnem abstinentiam. Galilei et ipsi dicunt Christum venisse et docuisse eos ne dicerent dominum caesarem. neve eius monitis uterentur. Marbonei dicunt ipsum esse Christum qui docuit illos in omni re se baptizare. Genistae praesumunt quoniam de genere Abrahae sunt, nam cum in Babilonem venisset populus dei plerique relinquentes uxores suas, Babiloniis mulieribus adheserunt, quidam autem Israheliticis tantum coniugiis contenti, vel ex eis geniti dum reversi essent de Babilonia diviserunt se ab omni populo, et assumpserunt sibi nomen iactantiae. Meristae separant scripturas, non credentes omnibus prophetis, dicentes aliis et aliis spiritibus illos prophetasse.
Saducaei qui interpretantur iusti uindicant enim sibi quod non sunt. Negant resurrectionem dicentes. Dictum est in Genesi Adae de terra es, et in terram ibis, hi quinque tamen libros legis recipiunt prophetarum autem vaticinia respuunt. Pharisaei negant Christum venisse nec ulla in re supra dictis communicant. Pharisaei siquidem et Saducei inter se contrarii sunt. Nam Pharisei ex Hebreo in Latinum interpretantur divisi, eo quod traditionum et observationum, quas illi deuterosis uocant, iustitiam preferant, unde et divisi uocantur a populo quasi per iustitiam. Erodiani nam temporibus salvatoris haec hereses surrexunt, hi Herodem magnificabant dicentes, Ipsum esse Christum. Samarite quoque custodes interpretantur, qui in locum Israhel iam captivo, et transducto in Babiloniam populo translati sunt in terram decem tribuum et ex parte sine lege Israhelitarum consuetudinem optinent. Isti prophetas non recipiunt atque in observationibus suis a Iudeaeis omnibus separantur, quorum superstitio proculdubio omnibus nota est. Imerobaptistae dicti eo quod cottidie vestimenta sua et corpora lavent. Preterea quoque plures heresum species inveniunt, quae in temporibus Christianis exortae per inventores et sequaces eorum, fidem catholicam inpugnare solitae sunt, quas etiam pater Augustinus ad Quodvultdeum diaconum scribens satis manifeste declarat. Sed quia memoratus doctor in diffinitionibus suis aecclesiastica dogmata enumerans, quid credendum, quidve cavendum sit, lucide descripsit, ommisso hereticorum catalogo fidei catholicae iura, in hoc opere inserenda censemus.