Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Hrabanus Maurus De rerum naturis IntraText CT - Text |
Credimus unum deum esse patrem et filium, et spiritum sanctum, patrem eo quod habeat filium, filium eo quod habeat patrem. Spiritum sanctum eo quod sit ex patre et filio. Pater ergo prinicipium deitatis, qui sicut numquam fuit non deus. Ita numquam non sint non pater a quo filius natus, a quo spiritus sanctus non natus quia non est filius, neque ingenitus, quia non est pater nec facias spiritus sanctus quia non est ex nihilo, sed ex patre deo et filio deus procedens. Pater aeternus eo quod habeat filium aeternum, cuius aeternus sit pater. Filius aeternus, eo quod sit patri et spiritui sancto coaeternus. Spiritus sanctus aeternus eo quod sit patri et filio coaeternus. Non confusa in una persona trinitas, ut Sabellius dicit. Neque separata, aut divisa in natura divinitas, ut Arrius blasphemat, sed alter in persona pater, alter in persona filius, alter in persona spiritus sanctus, unus in natura. In sancta trinitate deus pater et filius et spiritus sanctus. Non pater carnem adsumpsit, neque spiritus sanctus, sed filius tantum ut quierat in divinitate patris dei filius, ipse fieret in homine hominis filius, ne filii nomen ad alterum transiret qui non esset nativitate filius. Dei ergo filius hominis factus est filius.
Natus secundum divinitatem naturae ex deo dei filius, et secundum veritatem naturae ex homine, hominis filius, ut veritas geniti, non adoptione, non appellatione, sed in utraque nativitate filii nomen nascendo haberet, et esset verus deus, et verus homo unus filius. Non ergo duos Christos, neque duos filios, sed deum et hominem unum filium quem propterea et unigenitum dicimus, manentem in duabus substantiis, sicut ei naturae veritas contulit, non confusis naturis, neque inmixtis, sicuti Timothiani uolunt, sed societate uniti. Deus ergo hominem adsumpsit, homo in deum transivit. Non naturae versibilitate, sicut Apollinaristae dicunt, sed dei dignatione, ut nec deus mutaretur in humana substantia, adsumendo hominem, nec homo in divina glorificatus in deum, quia mutatio vel versibilitas naturae, et diminutionem et abolitionem substantiae facit. Creditur a nobis sine confusione coniuncta trinitas sine separatione distincta. Natus est ergo dei filius ex homine, et non per hominem, id est non ex uiri coitu sicut hebion dicit, sed carnem ex uirginis corpore trahens et non de caelo secum afferens, sicut Marcion, Origenis, et Eutyches adfirmant neque in fantasia, id est absque carne sicut Valentinus, neque {Greek dokhci} id est putative imaginatum, sed corpus verum, non tantum carnem ex carne sicut Marcianus, sed verus deus ex divinitate, et verus homo ex carne, unus filius in divinitate verbum patris, et deus in homine anima et caro. Anima non absque sensu et ratione ut Apollinaris, neque caro absque anima ut Anomocus, sed anima cum ratione sua et caro cum sensibus suis, per quos sensus veros in passione, et ante passionem carnis suae dolores sustinuit. Neque sic est natus ex uirgine ut deitatis initium homo nascendo acceperit, quasi antequam ex uirgine nasceretur deus non fuerit sicut Artemon et Birillus, et Marcellus docuerunt, sed aeternus deus homo ex uirgine natus est.
Nihil creatum aut serviens in trinitate credendum, ut vult Dionisius, fons Arrii, nihil in aequale ut Eunomius nihil gratia aequale ut vult Aethius, nihil anterius posteriusve, aut minus ut Arrius, nihil extraneum aut officiale alteri ut Macedonius, nihil persuasione aut subreptione insertum ut Manicheus, nihil corporeum, ut Melito et Tertullianus, nihil corporaliter effigiatum ut Antropomormus et Vadianus, nihil sibi invisibile ut Origenis, nihil creaturis uisibile ut Fortunatus, nihil moribus vel uoluntate diversum ut Martion, nihil trinitatis essentia, ad creaturarum naturam deductum ut Plato et Tertullianus, nihil officio singulare, nec alteri communicabile ut Origenis. nihil confusum ut Sabellius, sed totum perfectum, quia totum ex uno et unum non tamen solitarium, ut praesumunt Silvanus et Praxetos, Pentapolitana damnabilis illa doctrina. Omousion ergo id est in divinitate patris filius; Omousion patri et filio spiritus sanctus, omousion deo et homini unus filius manens, deus in homine suo in gloria patris desiderabilis videri ab angelis, sicut pater et spiritus sanctus adoratur ab angelis, et ab omni creatura, non homo preter deum, vel Christus cum deo sicut Nestorius blasphemat, sed homo in deo et in homine deus.
Erit resurrectio mortuorum hominum, sed una et semel, non prima iustorum, et secunda peccatorum ut fabula somniatur, sed una ominium, et si id resurgere dicitur quod cadit. Caro ergo nostra in veritate resurgit, sicut in veritate cadit, et non secundum Origenem in mutatio corporum erit, id est aliud novum corpus pro carne, sed eadem caro corruptibilis tam iustorum quam iniustorum caro incorruptibilis resurgit, ut vel poenam sufferre possit pro peccatis, vel ingloria eterna manere pro meritis. Omnium enim hominum erit resurrectio, si omnium erit, ergo omnis moriuntur ut mors ab Adam ducta omnibus filius eius dominetur, et maneat illud privilegium in domino quod de eo specialiter dicitur. Non dabis secundum tuum videre corruptionem, et caro eius non uidit corruptionem, hanc rationem maxima patrum turba tradente suscepimus, verum quia sunt et alii Adaeque catholici et eruditi uiri, qui credunt animam in corpore manentem inmutandos ad incorruptionem et inmortalitatem eos qui in adventu domini vivi inveniendi sunt, et hoc eis reputari pro resurrectione ex mortuis, quod mortalitatem inmutatione deponant, non morte quolibet quis adquiescat modo non est hereticus nisi contentione hereticus fiat, sufficit enim in ecclesiae lege carnis resurrectionem credere futuram de morte.
Quod autem dicimus in symbolo in adventu domini uivos ac mortuos iudicandos, non iustos et peccatores indicare, sicut Diodorus significare putat, sed uivos eos, qui in carne inveniendi sunt dicit, qui adhuc credituri, morituri creduntur vel inmutandi sicut alii uolunt ut suscitati continuo, vel reformati, cum ante mortuis iudicentur. Post resurrectionem et iudicium non credamus restitutionem futuram, qua Originis delerat ut daemones vel impii homines, post tormenta quasi suppliciis expurgati, vel illi in angelicam redeant, qua creati sunt dignitatem, vel isti iustorum societate donentur, eo quod hoc divinae conveniat pietati, ne quid ex rationabilibus pereat creaturis, sed quolibet modo salventur, sed nos credamus ipsi iudici omnium et retributori iusto, qui dixit, ibunt impii in supplicium aeternum. Iusti autem in uitam aeternam ut percipiant fructum operum suorum. In principio creavit deus caelum et terram et aquam ex nihilo, et cum adhuc tenebrae ipsam aquam occultarent, et aqua terram absconderet, facti sunt angeli, et omnes caelestes uirtutes, ut non esset otiosa dei bonitas, sed haberet in quibus per multa ante spatia bonitatem suam ostenderet, et ita hic uisibilis mundus, ex materia quae a deo creata fuerat factus est et ornatus. Nihil incorporeum et invisibile natura credendum, nisi solum deum, id est patrem et filium et spiritum sanctum, qui ex eo incorporeus creditur, quia ubique est et omnia implet atque constringit, ideo invisibilis omnibus creaturis quia incorporeus est. Creatura omnis corporea angeli et omnes caelestes uirtutes, corpore licet non carne subsistant, ex eo autem corporeas esse credimus, intellectuales naturas, quod localiter circam scribitur, sicut et anima humana quae carne clauditur et daemones qui per substantiam angelicae naturae sunt.
Inmortales credimus intellectuales naturas. qui carne carent nec habent quo cadant, ut resurrectione egeant post ruinam. Inde necessario animas hominum non esse ab initio inter caeteras intellectuales naturas, nec simul creatas, sicut Origenis fingit. Neque cum corporibus per coitum seminantur, sicut Luciferiani et Cirillus, et aliqui Latinorum presumptores affirmant, quasi naturae consequentia serviente, sed dicimus corpus tantum per coniugii copulam seminari. Creationem vero animae soli creatori omnium nosse, dei vero iudicio coagulari in vulva, et conpingi atque formari ac formato iam corpore animam creari et infundi ut uivat in utero homo ex anima constans et corpore et egrediatur uivus ex utero plenus humana substantia. Neque duas animas esse dicimus in uno homine, sicut Iacobus et alii Sirorum scribunt, unam animalem qua animatur corpus et inmixta sit sanguine et alteram spiritalem, quae rationem ministret sed dicimus unam eandemque esse animam in homine quae et corpus sua societate uivificet, et semetipsam sua ratione disponat, habens in se libertatem arbitrii, ut in suae substantiae legat cogitatione quod vult. Solum hominem credimus habere animam substantiam quae et exuta corpore uivit et sensus suos atque ingenia uivaciter tenet neque cum corpore moritur ut Arabs asserit. Neque post modum interitura sicut Zenon dicit quia substantialiter uivit. Animalium vero animae non sunt substantiae sed cum carne ipsa carnis uivacitate nascuntur, et cum carnis morte finiuntur, et ideo nec ratione reguntur, sicut Plato et Alexander putant sed ad omnia naturae incitamento ducuntur.
Anima humana non cum carne moritur quia nec cum carne ut superius diximus seminatur sed formata invenire matris corpore dei iudicio creari et infundi, ut uivat homo intus in utero et sic procedat nativitate inmundum. Duabus substantiis constat homo anima tantum et carne, anima cum ratione sua et carne cum sensibus suis, quos tamen sensus absque animae societate non movet caro, anima vero et sine carne rationale suum tenet. Non est tertius in substantia hominis spiritus ut Didimus contendit sed spiritus ipsa est anima pro spiritali natura vel pro eo quod spiret incorpore spiritus appellatur anima vero ex eo uocari quod dat uivendum, vel ad uivificandum anima et corpus tertium vero quam ab apostolo cum anima et corpore inducitur spiritum gratiam sancti spiritus esse intellegamus, quam orat apostolus ut integra perseveret in nobis, nec nostro uitio aut minuatur aut fugetur a nobis, qui spiritus sanctus effugiet fictum. Libertati arbitrii sui commissus est homo statim in prima mundi conditione ut salva uigilantia mentis ad nitente etiam precepti custodia perseveraret si velit in id quod creatus fuerat permanere. Postquam vero seductione serpentis per Evam cecidit, naturae bonum perdidit pariter et uigorem arbitrii. Non tamen electionem, ne non esset suum quod emendaret peccatum, nec merito indulgeretur quod non arbitrio doluisset.
Manet itaque ad quaerendum salutem arbitrii libertas, id est rationalis uoluntas sed admonente prius deo et invitante ad salutem ut vel eligat vel sequatur, vel agat occasione salutis, hoc est inspiratione dei, ut autem consequatur quod elegit, vel quod sequitur, vel quod occasione agit dei esse libere confitemur. Initium ergo salutis nostrae, deo miserante habemus, ut ad quiescamus salutari inspirationi nostrae potestatis est. Ut adipiscamur, quod adquiescendum admonitione cupimus divini est muneris. Ut non labamur adepto salutis munere sollicitudinis nostrae est, et caelestis pariter adiutorii. Ut lamabur potestatis nostrae est et ignaviae.
Baptismum unum est sed in ecclesia ubi una fides est. Ubi in nomine patris et filii et spiritus sancti datur, et ideo si qui apud illos hereticos baptizati sunt qui in sanctae trinitatis confessione baptizant, et veniunt ad nos recipiantur quidem quasi baptizati, ne sanctae trinitatis invocatio, vel confessio adnulletur sed doceantur ante et instruantur. Quo sensu sanctae trinitatis mysterium in aecclesia teneatur, et si consentiunt credere, vel adquiescunt confiteri.
Purgati iam fidei integritate confirmentur manus impositione. Si vero parvuli sunt vel hebetes qui doctrinam non capiant, respondeant pro illis qui illis offerunt iuxta morem baptizandi, et sic manus impositione et crismate communiti, eucharistiae mysteriis admittantur. Illos autem qui non in sanctae trinitatis invocatione apud hereticos baptizati sunt et veniunt ad nos baptizari debere pronuntiamus non rebaptizari. Neque enim credendum est eos fuisse baptizatos, qui in nomine patris et filii et spiritus sancti, iuxta regulam a domino positam tincti sunt, ut sunt Paulianistae, Procliani, Boritae, vel spuri si fori Fotiniaci, qui nunc uocantur Bonosiani, Montani et Manichei variata impietatis germina vel caeteri istorum originis sive ordinis pestisque qui duo principia sibi ignota introducunt, ut Cerdo et Martion, vel contraria ut Manicheus, vel tria et barbara ut Secianus et Theudotus, vel multa ut Valentinus, vel Christum hominem fuisse absque deo ut Therinthus et Hebion et Harithemon et Fotinus.
Existis in quam si qui ad nos venerint non requirendum ab his uirum baptizati sint an non, sed hoc tantum si credant in aecclesiae fidem et baptizentur aecclesiastico baptismate. Cottidie eucharistiae communionem precipere, nec laudo, nec uitupero. Omnibus tamen dominicis diebus communicandum hortor, si tamen mens in affectu peccandi non sit. Nam habentem adhuc uoluntatem peccandi gravari magis dico eucharistiae perceptione, quam purificari. Et ideo quamvis quis peccato mordeatur peccandi decet ero non habeat uoluntatem, et communicaturus satisfaciat lacrimis et orationibus, et confidens de domini miscericordia, qui peccata pie confessioni donare consuevit, accedat ad eucharistiam intrepidus et securus, sed hoc de illo dico, quem capitalia et mortalia peccata non gravant. Nam quem mortalia crimina post baptismum commissa premunt, hortor prius publica poenitentia, satisfacere, et ita sacerdotis iudicio reconciliatum communioni sociari si vult, non ad iudicium et condemnationem sui eucharistiam percipere, sed et secreta satisfactione solvi mortalia crimina, non negamus, sed mutato prius saeculari habitu, et confesso religionis studio, per uitae correctionem, et iugi immo perpetuo luctu, miserante deo ita dum taxat, ut contraria pro his quae poenitet agat et eucharistiam omnibus dominicis supplex et submissus usque ad mortem percipiat.
Poenitentia vera est poenitenda, non admittere, et commissa deflere, satisfactio poenitentieae est causas peccatorum excludere nec earum suggestionibus aditum indulgere. In divinis repromissionibus, nihil terrenum vel transitorium expectemus, sicut Melitiani sperant, non nuptiarum copulam, sicut Cerinthus et Marcion delerant, non quod ad cibum vel potum pertinet, sicut Papia auctore terrenus et Tertullianus, et Lactantius adquiescunt, neque per mille annos post resurrectionem regnum Christi in terra futurum, et sanctos cum illo in deliciis regnaturos speremus, sic nepus docuit, qui primam iustorum et secundam impiorum confinxit.
Et inter has duas mortuorum resurrectiones gentes ignorantes deum, in angulis terrarum in carne reservandas, quae per mille annos regni in terra iustorum instigante diabolo movendae sunt ad pugnam contra iustos regnantes, et domino pro iustis pugnante, imbre igneo compescendas atque ita mortuos cum ceteris in impietate mortuis ad aeterna supplicia in incorruptibili carne resuscitandas. Nullum credimus ad salutem, nisi deo invitante venire, nullum invitatum salutem suam nisi deo auxiliante operari, nullum nisi orantem auxilium promereri, nullum uoluntate dei perire, sed permissa, pro electione arbitrii, ne ingenuitas potestatis semel hominibus adtributa, ad sertulem cogatur necessitatem.
Malum vel malitiam non esse ad deo creatam, sed a diabolo inventam, qui et ipse bonus a deo creatus est, sed quia libero arbitrio ut puta rationabilis creatura commissus est, et cogitandi acceperat facultatem, scientiam boni vertit ad malum, et multa cogitando factus est inventor mali, quod in se perdiderat invidit in aliis, nec contentus solus perire suasit aliis ut qui esset suae malitiae inventor fieret, et aliorum auctor. Et ex eo malum vel malitia percucurrit inter ceteras rationabiles creaturas. Unde cognoscimus nihil esse natura inmutabile, nisi solum deum patrem et filium et spiritum sanctum, qui mutari non potest a bono, quia natura possidet bonum, nec potest aliud quid esse quam bonus. Angeli vero qui milla qua creati sunt beatitudine perseverant, non natura possident bonum, ut non mutarentur cum ceteris, sed arbitri servantes bonam uoluntatem, bonam conditionis et fidem domino suo, unde et merito ab ipso domino sancti angeli uocantur, quod tenuerunt arbitrii sanctitatem, nec sociorum exemplo deviaverunt a bono. Bonae sunt nuptiae sed causa filiorum non concupiscentiae fornicationis obtentu. Melior est continentia sed non sibi sufficit ad beatitudinem si pro solo amore pudicitiae retinetur sed si cum hoc affectu causa vacandi domino eligitur alioquin divortium magis coniugii uidebitur esse quam castitas. Virginitas utrique bono praecelsior est, quia et naturam uincit et pugnam. Nam naturam corporis integritate pugnam, castimoniae pace. Bonum est in cibo cum gratiarum actione sumere, quicquid deus edendum precepit, abstinere autem aliquibus non quasi a malis, sed quasi non necessariis non est malum, moderari vero carnium usum pro necessitate et tempore, propriae Christianorum est. Malas dicere nuptias, vel fornicationi comparandas, aut stupro, cibos vero credere malos, vel mali causa creari percipientibus. Non est Christianorum sed proprie Encrathitarum, et Manicheorum.
Sacratae deo uirginitati nuptias coequari, et pro amore castigandi corporis abstinentibus a uino, vel carnibus nihil credere meriti adcrescere. Non est hoc Christiani sed Ioviniani. Integra fide credendum est beatam Mariam dei Christi matrem et uirginem genuisse, et post partum uirginem permansisse, nec in hoc blasphemiae Eliudii adquiescendum qui dixit, uirgo ante partum non uirgo post partum. Elementa id est caelum et terram non credamus abolenda per ignem, sed in melius commutanda figuram mundi, id est imaginem non substantiam transituram.
Bonum est facultates cum dispensatione pauperibus erogare, melius est pro intentione sequendi dominum in semel donare, et absolutum sollicitudine egere cum Christo. Maritum duarum post baptismum matronarum, clericum non ordinandum neque eum qui unam quidem sed concubinam, non matronam habuit nec illum qui uiduam et repudiatam, vel meretricem in matrimonio sumpsit. Nec eum qui semetipsum abscidit quolibet corporis sui membro indignatione aliqua vel iusto in iustove timore superatus truncaverit, neque illum qui usuras accepisse convincitur, aut in scena lusisse noscitur, neque eum qui publica poenitentia mortalia crimina deflet, nec illum qui aliquando infuriam versus, insanivit vel aflatione diaboli vexatus est.
Nec eum qui per ambitionem ad imitationem Simonis Magi pecuniam offert. Sanctorum corpora et praecipue beatorum martirum reliquias, ac si Christi membra sincerissime honoranda, et basilicas eorum nominibus appellatas, velut loca divinio cultui mancipata affectu piisimo, et devotione fidelissima ad eundas, si quis contra hanc sententiam venit. Non Christianus, sed Eunomianus et Vigilantianus creditur. Baptizatis autem iter esse salutis. Nullum caticuminum quamvis in bonis operibus defunctum uitam aeternam habere credamus excepto martirio ubi tota baptismi sacramenta complentur. Baptizandus confitetur fidem suam coram sacerdote, et interrogatus respondit, hoc et martir coram persecutore facit, qui et confitetur fidem et interrogatus respondit ille post confessionem, vel aspergitur aqua vel tinguitur. et hic vel aspergitur sanguine, vel tinguitur igne, ille manus inpositione pontificis accipit spiritum sanctum, hic habitaculum efficitur spiritus sancti, dum non est ipse qui loquitur, sed spiritus patris qui in illo loquitur. Ille communicavit eucharistiae in commemoratione mortis domini, hic ipsi Christo commoritur, ille confitetur se mundi actibus renuntiaturum, hic ipsi renuntiat uitae, illi peccata omnia remittuntur, in isto extinguntur. In eucharistia non debet aqua pura offeri, ut quidam sobrietatis imagine falluntur, sed uinum et aqua mixtum quia et uinum fuit in redemptionis nostrae misterio cum dicit, non bibam amodo ex hoc genimine uitis, et aqua mixtum, quod post caenam dabatur, sed et delatere eius quod lancea perfossum est aqua cum sanguine egressa uinum de vera carnis eius uite cum aqua expressum ostenditur.
Bona est caro nostra et valde bona ut puta a bono et solo deo condita, et non est mala ut uolunt Sethianus et Opinianus, et Patricianius. Nec mali causa ut docuit Florinus. Nec ex bono et malo compacta ut Manicheus blasphemat, sed cum sit creatione bona arbitrio animae efficitur nobis, vel bona vel mala non in mutatione substantiae, sed exsecutionis mercede. Ipsa enim est quaestatuitur ante tribunal Christi in qua perferat anima propria corporis prout gessit, sive bonum sive malum.
In resurrectione ex mortuis sexus forma non mutabitur, sed uir mortuus resurget in forma uiri, et femina in forma feminae. Non carens sexu, sed tamen huius uitae tantum conditione. Non specie naturali, ne non sit vera resurrectio si non id resurgit quod cadit. Ante passionem domini omnes sanctorum animae in inferno sub debito praevaricationis Adae tenebantur, donec auctoritate domini per indebitam eius mortem, de servili conditione liberarentur. Post ascensionem domini ad caelos omnium sanctorum animae cum Christo sunt, et exeuntes de corpore ad Christum vadunt, expectantes resurrectionem corporis sui, ut ad integram et perpetuam beatitudinem cum ipso pariter inmutentur, sicut et peccatorum animae in inferno sub timore positae expectant resurrectionem sui corporis ut cum ipso ad poenam convertantur aeternam.
Poenitentiam abolere peccata indubitanter credimus, etiam si in ultimo uitae spiritu admissorum poeniteat et publica vel supplici lamentatione peccata prodantur, quia propositum dei quo decrevit salvare quod perierat, stat immobile, et ideo quia uoluntas eius non mutatur, sive emendatione uitae si tempus conceditur, sive supplici confessione si continuo uita exceditur, venia peccatorum fideliter praesumatur ab illo, qui non vult mortem peccatoris sed ut convertatur a perditione poenitendo, et salvatus miseratione domini uivat, si quis aliter de iustissima dei pietate sentit, non Christianus, sed Novatianus est.
Internas animae cogitationes diabolum non videre certi sumus sed motibus eas corporis ab illo et affectionum indicus colligi et experimento didicimus. Secreta autem cordis solus ille novit ad quem dicitur. Tu solus nosti corda filiorum hominum. Non omnes cogitationes nostrae malae semper diaboli instinctu excitantur, sed aliquotiens ex nostri arbitrii motu emergunt. Bonae autem cogitationes semper a deo sunt.
Daemones per inergiam non credimus substantialiter in labi animae sed applicatione et obpressione uniri, in labi autem menti illi soli possibile est qui creavit, qui natura subsistens incorporeus capabilis est suae facturae. Signa et prodigia et sanitates etiam peccatores in nomine domini facere ab ipso deo didicimus, et cum alios hac praesumptione uivent sibi per ambitionem humanae gloriae nocent, quae via gloriantur in dato falso non meritis debito. Signis et prodigiis clarum posse fieri Christianum, non tamen sanctum si intemperatis et asperis moribus agat, temperatis autem et placidis moribus etiam absque signorum efficatia, et sanctum et perfectum et dei hominem fieri recte credimus.
Nullus sanctus et iustus caret peccato, nec tamen ex hoc desinit esse iustus vel sanctus cum affectu teneat sanctitatem. Non enim naturae uiribus, sed propositi adiuvamento per dei gratiam adquirimus sanctitatem, et ideo veraciter se omnes sancti pronuntiant peccatores quia in veritate habent, quod plangant, et si non repraehensione conscientiae certe mobilitate praevaricatricis naturae.
Pascha id est dominicae resurrectionis sollemnitas, ante transgressum vernalis aequinoctu, et sextae decime lunae initium non potest celebrari eodem tamen mense natae. Propter novellos legislatores qui ideo animam tantum ad imaginem dei creatam dicunt, ut quia deus incorporeus recte creditur, etiam anima incorporea esse credatur, libere confitemur imaginem in aeternitate, similitudinem in moribus invenire.