Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Hrabanus Maurus De rerum naturis IntraText CT - Text |
Vetus testamentum ideo dicitur, quia veniente D novo cessavit, de quo apostolus meminit, vetera transier unt, et ecce facta sunt omnia nova. Testamentum autem novum ideo nuncupatur, quia innovat. Non enim illud discunt nisi renovati homines ex vetustate per gratiam et pertinentes iam ad testamentum novum quod est regnum caelorum. Ebrei enim vetus testamentum Hesdra auctore, iuxta numerum literarum suarum, uiginti duos libros accipunt dividentes eos in tres ordines, legis scilicet et prophetarum, atque agiograforum.
Primus ordo legis in quinque libris accipitur, quorum primus est Bresith, qui est Genesis. Secundus Elesmoth qui est Exodus. Tertius Vaiecra qui est Leviticus. Quartus Vaiedaber, quod est Numerus. Quintus Helleaddabarin quod est Deuteronomium. Hi sunt quinque libri Moysi quos Hebrei thorach, Latini legem appellant. Propie autem lex appellatur, quae per Moysen data est. Secundus ordo prophetarum in quo continentur libri octo, quorum primus Iosue ben Nun, qui Latine Iesu Nave dicitur. Secundus Sobthim qui est Iudicum. Tertius Samuhel qui est Regum primus. Quartus Malachim, qui est Regum duo Quintus Isaias. Sextus Hieremias. Septimus Ezechiel. Octavus Taristra, qui dicitur duodecim prophetarum, qui libri, quia sibi pro brevitate adiuncti sunt pro uno accipiuntur. Tertius est ordo agiographorum, id est sancta scribentium, in quo sunt libri novem, quorum primus Iob. Secundus Psalterium, qui in quinque incisionibus dividitur. Tertius Masloth, quod est Proverbium Salomonis. Quartus Coeleth, qui est Ecclesiastes. Quintus Sisasirum quod est Cantica canticorum. Sextus Danihel. Septimus Dabreiamin, quod est Verba dierum, id est Paralippomenon, qui et Cristonicon. Octavus est Esdras, qui in duos libros dividitur, apud Grecos et Latinos. Nonus Hester qui simul omnes quinque et octavus et nonus fiunt uiginti duo, sicut superius compraehensi sunt. Quidam autem Ruth et Cinoth, quod Latine dicitur Lamentatio Hieremiae agiographis adiciunt, et uiginti quattuor uolumina testamenti veteris faciunt, iuxta uiginti quattuor seniores qui ante conspectum dei assistunt. Quartus est ordo apud nos veteris testamenti, eorum librorum qui in canone Hebraico non sunt, quorum primus Sapientiae liber est. Secundus Aecclesiasticus, tertius Tobi, quartus Iudith, quintus et sextus Machabeorum, quos licet Iudaei inter apocripha separent, aecclesia tamen Christi eos inter divinos libros honorat et praedicat.
In novo testamento duo sunt ordines, primus evangelicus, in quo sunt Matheus, Marcus, Lucas, Iohannes. Secundus apostolicus, in quo sunt Paulus, in quattuordecim epistolis, Petrus in duabus, Iohannes in tribus, Iacobus et Iudas in singulis. Actus apostolorum, et Apocalipsin Iohannis.
Alii autem vetus et novum testamentum in septuaginta duos libros distingunt, ita ut primi legis Moysi libri quinque sint, hoc est Genesis, Exodus, Leviticus, Numerus, Deuteronomium. Hos secuntur historici libri sedecim, Iesu Nave scilicet, et Iudicum libri singuli, sive Ruth, Regum etiam libri quatuor Paralippomenon duo, Tobi quoque et Hester atque Iudith singuli, Esdrae duo, et duo Machabeorum. Super hos prophetici libri sedecim sunt: Isaias, Hieremias, Ezechiel, et Danihel libri singuli, duodecim quoque prophetarum libri singuli, et haec quidem prophetica sunt. Post haec versuum octo libri habentur, qui diverso apud Hebreos metro scribuntur, id est Iob liber, et liber Psalmorum, et proverbiorum, et Aecclesiastes, et Cantica canticorum, sive Sapientia, et Aecclesiasticus, Lamentationes que Hieremiae, sic quoque complentur libri veteris testamenti quadraginta quinque.
Novi autem testamenti primum quatuor evangelia sunt, Mathei, Marci, Lucae, et Iohannis, hos quatuordecim Pauli apostoli epistolae sequuntur, quibus subiunctae sunt septem catholicae epistolae, Iacobi et Petri, Iohannis et Iudae. Actus quoque duodecim apostolorum, quorum omnium signaculum est, Apocalipsin Iohannis, quod est Revelatio Iesu Christi, qui omnes libros et tempore concludit et ordine.
Hi sunt libri canonici septuaginta duo, et ob hoc Moyses septuaginta duos elegit presbiteros qui prophetarent, ob hoc et Iesus dominus noster septuaginta duo elegit discipulos, quibus predicare mandavit, et quoniam septuaginta duae linguae in hoc mundo erant diffusae congrue previdit spiritus sanctus ut tot libri essent quot nationes, quibus populi et gentes ad percipiendam fidei gratiam aedificarentur. Haec sunt nova et vetera quae de thesauro dei proferuntur, et quibus cuncta sacra mentorum mysteria revelantur.
Hi sunt duo seraphim, qui in confessione sanctae trinitatis iugiter decantant, Agios, Agios, Agios, haec dicentes ymnum erumpunt. Hae litterae sacrae, hi libri integri numero et auctoritate, aliud cum istis nihil est comparandum, quicquid extra hos fuerit inter sancta et divina, nullatenus est recipiendum. Haec duo testamenta in multis locis scripturae sacrae praefigurata sunt. Nam illi duo lapides molares sunt quos lex prohibet dividere, atque in loco pignoris tollere, quia neutrum testamentum auferendum est ab altero, quando utraque necessaria sunt ad panem caelestem conficienda, ut animarum pastum praeparent.
Item duo cherubim iuxta archam posita, significant duo testamenta aecclesiam dei protegentia. Item Abacuc propheta duo describit animalia, in quorum medio deus innotescitur, summa autem utriusque testamenti trifariae distinguitur, id est in historia, in moribus, in allegoria. Rursus ista tria multifariae dividuntur, id est quid a deo, quid ab angelis, vel ab hominibus gestum dictumque sit, quid a prophetis nuntiatum de Christo, et de corpore eius. Quid de diabolo, et membris eius, quid de vetere et novo populo, quid de presenti seculo et futuro regno atque iudicio.