Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Hrabanus Maurus De rerum naturis IntraText CT - Text |
Veteris testamenti secundum Hebreorum traditionem hi perhibentur auctores. Primus Moyses divinae historiae cosmograficam in quinque uoluminibus edidit, quod Pentaticum nominatur. Pentaticus autem sive pentatechus a quinque uoluminibus dicitur. Penta enim Grece quinque thechus uolumen appellatur. Genesis liber inde appellatur, eo quod exordium mundi et generatio seculi in eo contineatur. Exodus vero exitum ab Aegipto egressu populi Israel degerit, et ex causa nomen accepit. Leviticus appellatus eo quod Levitarum ministeria et diversitatem uictimarum exsequitur, totusque in eo ordo Leviticus annotatur. Numerorum liber uocatur eo quod in eo egresse de Aegypto tribus denumerantur, et quadraginta duarum, per heremum mansionum in eo discriptio continetur. Deutero nomium Greco sermone appellatur, quod Latino interpretatur secunda lex, id est repetitio et evangelicae legis praefiguratio, qui sic ea habet quae priora sunt ut tamen nova sint omnia quae in eo repperiuntur. Iosue liber nomen accepit a Iesu filio Nave cuius historiam continet, scriptorem vero eiusdem Iosue esse Ebrei asserunt in cuius textu, post Iordanis transitum regna hostium subvertuntur, terra populo dividitur et per singulas urbes uiculos montes atque confinia et aecclesiae caelestis que Hierusalem spiritalia regna prefigurantur. Iudicum nominatur a princibus populi qui prefuerunt in Israhel post Moysen et Iosue antequam Saul et David et caeteri reges exstiterunt.
Hunc librum edidisse creditur Samuhel. Liber Samuhel eiusdem Samuhelis nativitatem et sacerdotium et gesta describit, idcirco et ab eo nomen accepit, et quamvis hic liber Saul et David historiam contineat, tamen ad Samuel refertur, quia ipse unxit Saul in regnum ipse David in regem futurum, cuius libri primam partem conscripsit idem Samuhel, sequentia vero eius usque ad calcem scripsit David. Malachim liber proinde appellatur eo quod reges Iudae et Israheliticae gentis gesta que eorum per ordinem digerat temporum. Malah enim Ebraice Latine regum interpretatur, hunc librum Hieremias primus in unum uolumen coegit. Nam antea sparsus erat per singulorum regum historias. Paralipemenon Grece dicitur, quod nos propter missorum vel reliquorum dicere possumus, quoniam quae in Samuele vel Regum libris vel omissa vel non plene relata sunt.
In isto summatim ac breviter explicantur. Librum Iob quidam Moysen scripsisse arbitrantur, alii unum ex prophetis nonnulli vero eundem Iob post plagam suae passionis, scriptorem eius fuisse existimant, arbitrantes ut qui certamina spiritalis pugnae sustinuit, ipse narraret quas uictorias expetivit. Principia autem et finis libri Iob apud Ebreos prosa oratione texta sunt, media autem ipsius ab eo loco quo ait. Pereat dies in qua natus sum, usque ad eum locum ubi dicit, idcirco ipse me reprehendo et ago poenitentiam; omnia heroico metro discurrunt. Psalmorum autem liber Grece psalterium, Ebraice nabla, Latine organum dicitur. Vocatus autem psalmorum liber quod uno propheta canente ad psalterium chorus concinendo responderet, titulus autem in psalmis Ebraicus ita est, isphar, tharabulum, quod interpretatur uolumen ymnorum. Auctores autem psalmorum qui ponuntur in titulis moyses scilicet et David et Salomon Asaph et Han et Idithun et filii Chore, Eman, Ezrahelitae et reliqui quos Hesdras uno uolumine conprehendit. Omnes autem psalmi apud Ebreos metrico carmine constant esse compositi. Nam in morem Romani Flacci et Greci Pindari. Nunc iambico currunt, nunc alchaico personant nunc saphico tonant trimetro vel tetrametro pede incedentes.
Salomon filius David regis Israhel iuxta numerum uocabulorum suorum tria uolumina edidit quorum primus est Masloth, quem Greci Parabolas, Latini Proverbia nominant, eo quod in ipso sub conparativa similitudine figuras verborum et imagines veritatis ostendit. Ipsam autem veritatem ad intellegendum legentibus reservavit, secundum librum Coeleth uocavit qui Grece Aecclesiasten dicitur, Latine contionator, eo quod sermo eius non specialiter ad unum, sicut in Proverbiis, sed ad universos generaliter dirigatur, docens omnia quae in mundo cernimus caduca esse et brevia et obhoc minime appetenda. Tertium librum Sirasirim prenotavit qui in Latinam linguam vertitur Canticum canticorum, ubi per epithalamium carmen coniunctionem Christi et aecclesiae mistice canit. Dictum autem Canticum canticorum, eo quod omnibus canticis preferantur, quae in scripturis sacris habentur, sicut quaeam in lege dicuntur sancta quibus maiora sunt sancta sanctorum. Horum autem trium librorum carmina exametris et pentametris versibus apud suos conposita perhibentur, ut Iosephus Hieronimus que scribunt. Esaias evangelista potius quam propheta edidit librum suum, cuius omnis textus eloquentiae prosa incedit, canticum vero exametro et pentametro versu discurrit. Hieremias similiter edidit librum suum cum threnos quos nos lamenta uocamus, eo quod in tristioribus rebus funeribus que adhibeantur.In quibus quadruplex diverso metro conposuit alfabetum, quorum duo prima quasi saphyco metro scripta sunt, quia tres versiculos qui sibi conexis et ab una tantum littera incipiunt heroicum comma concludit. Tertium alfatebum trimetro scriptum est et a ternis litteris. Idem terni versus incipiunt. Quartum alfabetum simile primo et secundo habetur. Hiezechihel et Danihel, a uiris quibusdam sapientibus scripti esse perhibentur, quorum Hiezechiel principia et finis multis habentur obscuritatibus involuta. Danihel Syro sermone regna orbis pronuntiat, et tempus adventus Christi manifestissima predicatione annotat. Hi sunt quatuor prophetae qui maiores uocantur, quia prolixa uolumina condiderunt.
Liber duodecim prophetarum auctorum suorum nominibus praenotantur, qui propterea dicuntur minores, quia sermones eorum breves sunt, unde et conexi sibi invicem in uno uolumine continentur, quorum nomina sunt Oseae, Iohel, Amos, Abdias, Ionas, Micheas, Naum, Abbacuc, Sophonias, Aggeus, Zacharias, et Malachias. Esdrae liber auctoris sui titulo praenotatur, in cuius textu eiusdem Esdrae Neemiae que sermones pariter continentur. Nec quemquam moveat quod unus esdrae dicitur liber, quia secundus tertius et quartus, non habentur apud Hebreos, sed inter apocrifos deputantur. Hester librum Esdra creditur conscripsisse, in quo eadem regina sub figura ecclesiae dei populum a servitute et morte eripuisse scribitur, atque interfecto amari qui interpretatur iniquitas, diei celebritas in posteros mittitur. Liber Sapientiae apud Hebreos nusquam est, unde et ipse titulus Grecam magis eloquentiam redolet; hunc Iudei Filonis esse affirmant; qui proinde Sapientiae nominatur, quia in eo Christi adventus qui est sapientia patris et passio eius, evidenter exprimitur. Librum autem eccelesiasti cum certissime Iesus filius Sirac Hierosolimita, nepos Iesu sacerdotis magni composuit, qui liber apud Latinos propter eloquii similitudinem, Salomonis titulo prenotatur. Dictus autem Ecclesiasticus eo quod de totius aecclesiae disciplina et religiosa conversatione magna cura et ratione sit editus. Hic et apud Ebreos reperitur, sed inter apocriphos habetur. Iudith vero et Tobi atque Machabeorum libri quibus auctoribus scripti sint minime constat, habent autem uocabula ex eorum nominibus quorum gesta scribunt. Quattuor libros evangeliorum quattuor evangelistae singulariter conscripserunt. Primus Matheus conscripsit evangelium, litteris Ebraicis et sermonibus in Iudea initians evangelizare ab humana Christi nativitate dicens. Liber generationis Iesu Christi filii David, filii Habraham, significans descendisse corporaliter ex semine patriarcharum Christum, sicut promissum erat in prophetis per spiritum sanctum. Secundus marcus plenus sancto spiritu scripsit evangelium Christi eloquia, Greco in Italia, secutus est Petrum ut discipulus, is initium ab spiritu prophetali fecit dicens: Vox clamantis in deserto parate viam domino, ut ostenderet Christum post assumptionem carnis, et evangelium predicasse in mundo. Ipse enim Christus et propheta dictus est sicut scriptum est, et prophetam in gentibus posuite. Tertius Lucas, inter omnes evangelistas Greci sermonis eruditissimus quippe ut medicus, in Grecia evangelium scripsit, Theophilo episcopo initians a sacerdotali spiritu dicens: Fuit in diebus Herodis regis Iudae sacerdos Zacharias, Christum post nativitatem carnis et predicationem evangelii hostiam fuisse effectum pro salute mundi. Ipse est enim sacerdos de quo dictum est in Psalmis: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech. Ubi enim Christus advenit, sacerdotium Iudaeorum obmutuit, lex et prophetia cessavit. Quartus Iohannes scripsit evangelium ultimus in Asia, incipiens a verbo ut ostenderet eundem salvatorem, qui pro nobis dignatus est nasci et pati. Ipsum ante saecula dei verbum esse, ipsum e caelo venisse, et post mortem ad caelum iterum remeasse. Hi sunt quattuor evangelistae, quos per Ezechielem spiritus sanctus sgnificavit in quattuor animalibus. Propter ea autem quattuor animalia quia per quattuor mundi partes, fides Christianae religionis, eorum predicatione disseminata est. Animalia autem dicta sunt, quoniam propter animam hominis predicatur evangelium Christi. Nam et oculos plena erant intus et foris, quoniam praevident evangelia quae dicta sunt a prophetis, et quae promiserat in prioribus. Crura autem eorum recta, quia nihil pravum in evangeliis est, et alas habebant senas, tegentes crura et facies suas, revelata sunt enim, quae tegebantur in adventu Christi. Evangelium autem interpretatur bona adnuntiatio, Grece enim eu bonum angelium adnuntiatio dicitur. Inde et angelus nuntius interpretatur.
Paulus apostolus suas scripsit epistolas quattuordecim, ex quibus novem septem ecclesiis scripsit, reliquas discipulis suis Timotheo, Tito et Philomoni. Ad Hebreos autem epistola apud plerosque Latinos eius esse incertum est, propter dissonantiam sermonis, eandemque alii Barnaban scripsisse, alii a Clemente scriptam fuisse suspicantur. Petrus scripsit duas nominis sui epistolas, quae catholicae ideo nominantur, quia non unitantum populo vel civitati, sed universis gentibus generaliter scriptae sunt. Iacobus et Iohannes et Iudas suas scripserunt epistolas. Actus apostolorum primordia fidei Christianae in gentibus, et nascentis aecclesiae historiam digerit. Actium apostolorum scriptorem Lucam esse constat evangelistam, in quo opere nascentis aeclesiae infantia texitur, et apostolorum historia retinetur, unde et Actus apostolorum dicitur. Apocalipsin librum Iohannes evangelista scripsit, eo tempore quo evangelii predicationem in Pathmos traditur religatus. Apocalipsin autem ex Greco in Latinum Revelatio interpretatur, revelatio enim dicitur manifestatio, eorum quae abscondita erant iuxta quod et ipse iohannes dicit. Apocalipsin Iesu Christi quam dedit illi deus palam facere suis.
Hi sunt scriptores sacrorum librorum, qui per spiritum sanctum loquentes ad eruditionem nostram et precepta uivendi et credendi regulam conscripserunt. Propter haec alia uolumina apocrifa nuncupantur. Apocrifa autem dicta, id est secreta, quia in dubium veniunt. Est enim occulta origo nec patet patribus e quibus usque ad nos auctoritas veracium scripturarum certissima et notissima successione pervenit, in eis canonica auctoritas quae recte a prudentibus iudicantur non esse eorum credenda quibus ascribuntur. Nam multa et sub nominibus prophetarum et recentiora sub nominibus apostolorum ab hereticis proferuntur, quae omnia sub nomine apocriforum auctoritate canonica diligenti examinatione remota sunt.