Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hrabanus Maurus
De rerum naturis

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

III. Brevis annotatio quae indicat quid in sanctis canonicis libris continentur.

De disputatione igitur veteris et novi testamenti, ordine librorum et numero cursim breviterque parva proemia narrationum subiciamus. Genesis iuxta fidem historiae descripsit fabricam mundi et hominis conditionem, cataclismum et divisionem terrae, confusionemque linguarum, gestaque patriarcharum, usque ingressionem Israhel in Aegyptum. Exodus continet Ebreorum servitutem, ex Aegypto egressum populi, nubem protegentem, transitum etiam Rubri Maris, mersumque cum curribus Pharaonem, et gloriae decantationem, congressumque heremi, cibum mannae, et fluenta indulcedinem versa, mandata etiam decalogi, pugnam Amalech, et arcam testamenti, dedicationemque tabernaculi et oblationem. In Levitico autem lex sacrificiorum hostiarumque diversitas indumentaque pontificum et levitarum ministeria describuntur, ciborum etiam et diversitas peccatorum, purgationesque, vel hostiae ordinatur.

In Numeris vero egressae de Aegypto tribus enumerantur quadraginta quoque et duarum per heremum mansionum sacramenta signantur. In Deuteronomio autem quae est lex secunda narrantur ea quae inter Pharan, et Asseroht, et usque ad Cadesbarne fuerint populo dicta a Moyse, mandata uidelicet atque promissa, maledictiones peccatorum, promissiones beatitudinis, ubi canticum Moyses canit, ubi dicit benedictiones filiis Israhel, ibique terra repromissionis respecta, moritur atque sepelitur. Nonnulli Hebreorum quattuor libros tantum computant legis, id est Genesim, Exodum, Leviticum, Numerum, Deuteronomium autem repetionem eorundem et quasi quoddam legis mediatorium. Ea dumtaxtat ratione, quod illi quatuor proprias causas rerum gestarum continent. Iste autem omnium quasi iterando continet. In Iesu quoque libro filii Israhel duce Iesu Iordanen transeunt, ac secundo circumciduntur, subversisque de hinc Chanaeorum gentibus, divisionem terrae hereditatis sorte suscipiunt. In libro Iudicum continentur peccata et servitutes Israhel, exclamationesque populi et miserationes dei. Liber Ruth, eiusdem Moabitidis texit historiam, de cuius stirpis familia descendit David. Hunc Hebrei libellum ad Iudicum librum subiungunt, quoniam eo tempore gesta esse memorantur, quae in eo scripta sunt. At contra Latini, pro eo quod genus regni David retexit ortum ex eadem Ruth Moabitide ad corpus libri Regnorum veracius eum pertinere contendunt. Liber regum quanquam apud Latinos propter prolixitatem sui, in quatuor partibus sit desectus, apud Hebreos tamen in duobus divisus est uoluminibus, quorum primus Samuhel scribit arcam domini a Iudaeis transisse ad gentes. Heli quoque sacerdotium mistice in Samuele fuisse translatum in David Saulis regis imperium.

Malachim vero reges Iudae et Israheliticae gentis gestaque eorum per ordinem dirigit temporum, ipsum quoque Israhel ob errorem idolatriae enarrat, in Assyrios transmigratum, ad extremum edocet venisse Nabuchodonosor Hierusalem captumque duxisse principem ac populum et subvertisse urbem et templum. Paralippomenon apud Hebreos sub unius libri uolumine continetur, appellatur que ab eis dabreiamin id est verba dierum, apud nos autem propter prolixitatem sui in duabus decisus est partibus. Haec autem historia ordinem generationum et temporum continens, in qua scilicet non parva sanctarum scripturarum eruditio continetur.

Namque in historia veteris testamenti in locis suis aut omnino omissa sunt, aut fortasse non plene digesta in ista summatim ac breviter expleta sunt, cuius quidem series a latere regum, sive regnorum ducta procedit, perveniens ad illum usque tempus quo et regnorum textus finitur. Iob liber continet eiusdem sancti uiri damna funesta, vel flagella, et contumeliosa consolantium dicta. Lamenta quoque eius in quibus totius mundi deplorat miseriam, consolationes etiam dei ad eum per turbinem, eiusque duplicem bonorum in fine remunerationem. Hic autem ex suis passionibus et verbis Christi expressit imaginem, coniunx vero eius carnalium typum designat, qui intra aeclesiam positi uitam spiritalium moribus suis scandalizant. Amici vero eius speciem pertulerunt hereticorum, ac figuram perversorum dogmatum.

Porro Eliu qui adversus Iob gravi ex probatione innititur, significat eos qui intra aeclesiam predicant et arrogant et per tumorem cordis ac scientiae fastum, quicquid proferunt, superbiae exemplis ostendunt. Liber psalmorum quamquam uno includatur uolumine, non est tamen editus uno eodemque auctore, decem enim pene prophaetae sunt, qui eos diverso tempore scripserunt, id est Moyses, David, Salomon, Asaph, Ethan, Eman, Idithun, et filii Chore, Asir, et Abazab sive Hesdra, nonnulli etiam Aggei et Zachariae esse existimantur. De his autem qui sine titulis sunt, traditio veterum talis est, ut cuius auctoris praescriptio praecesserit, caeteri qui sine titulo secuntur, ipius esse credantur. Est autem hic liber allegoricis ac typicis sacramentis signatus, specialiter autem quod natus quod passus quod resurrexit Christus vere hoc omne psalmorum resonat organum. Sciendum tamen quod apud Hebreos omnes psalmi permixti fuerint et inordinati, quos quidem primum Hesdras in unum uolumen coegit, et in ordinem numerumque disposuit, ac per occultum sacramenti mysterium, aliis alios pretulit ordine, dum posteriores uideantur in tempore. Nam secundum historiae cursum tertius psalmus, quinquagesimo posterior, sed propter mysterium in ordine prior est, sic enim habentur, et caeteri quia spiritus sanctus eos per ordinavit ut uolvit.

Salomon tri uolumina edidit. Primus ex his Proverbiorum liber. Secundus qui appellatur Aeclesiastes. Tertius cuius titulus est Canticum canticorum in quibus quidem tribus libris trium generum disciplinas conposuit quibus ad rerum scientiam pervenitur. In primis namque ethicam id est moralem, post haec physicam quae qualitatem naturae conprehendit, ad ultimum thehoriam id est contemplativam. In proverbiis enim moralia docens per communem quendam loquendi usum, altiorem intellegentiam edidit, conservationemque mandatorum, et doctrinae caelestis institutionem, succinctis verbis brevibusque sententiis coaptavit. Sunt autem proverbia sub verbis aliis res alias explicantia, quae aliter quam dicuntur intelleguntur plus in uirtute sententiarum quam in sono verborum quae graeci parithimia uocant. Ecclesiastes autem rerum naturam discutiens, cuncta in mundo caduca et vana esse reprehendit, rerumque omnium fragilitate conspecta, renuntiari mundo admonuit. In canticis vero canticorum super gressus uisibilia atque contemplans ea quae sunt caelestia vel divina, sub speciae sponsi et sponsae Christi aecclesiaeque unitatem declarat, atque animam ad amorem caelestium excitans perveniendum ad consortium dei provocat. Illud vero non est omittendum quod a doctoribus nostris traditur apud Hebreos hanc fuisse observationem, ne cuiquam hunc librum legere permitterent, nisi uiro iam perfectae scientiae et roboratae fidei ne forte per inbecillitatem infantiae et fidei imperitiam, non tam erudiret cognitio lubricas mentes, quam potius ad concupiscentias corporales converteret. Omnes scripturas tradi pueris a doctoribus eorum solitum est, etiam et eas quas deuteresin uocant, quattuor tantum ista ad ultimum reservare, id est principium geneseos de mundi creatione. Et Ezechielis quoque principia in quibus de cherubim scripsit, et finem eius in quo templi descriptio continetur, et Cantica canticorum. Liber Sapientiae qui uocatur panarethon Christi adventum qui est sapientia dei patris passionemque eius, aperta manifestatione denuntiat.

Ecclesiasticus vero morum pene omnium disciplinam et sanctae religionis conversationem, affatim copioseque conscripsit, dictus autem Aecclesiasticus pro eo quod in medio coetu populi, id est coram aecclesia fuerat habitus. Hic enim propter nimiam sensus similitudinem et eloquii parilitatem Salomonis titulo prenotatur. Constant autem hunc librum sub Iesu filio Sirah editum fuisse, et inter reliquos sanctarum scripturarum libros pari habitum veneratione.

Esaisas propheta qui interpretatur salus domini, postquam de altari missus calculus. Labia eius purgavit, ut dignus efficeretur sancti spiritus prophetia, speculatur duo cherubim in enigmate duorum testamentorum, cum duodecim alis id est apostolis, qui predicatione sua uolucri celeritate discurrerunt, tegentes faciem et pedes sedentis in throno dei, id est occultantes ea, sive quae ante saeculum fuerunt exordia, sive quae post transactam huius mundi figuram futuras. Hic tamen post uisionem Iudae et Hierusalem, adversus caeteras gentes quae in circuitu eius sunt, prophetiae convertit sermonem, et iuxta qualitatem locorum et uitae diversitatem quae essent eis mala ventura denuntiat.

Post captivitatem Hierusalem, ruinam Babiloniae comminatur, deinde necesse philistim vastationem Moab exterminium Damasci, Aegypti commotionem, et solitudinem maris deserti, ob Sidionem quoque Edom, fugam et interitum Arabiae, excidium vallis Syon, subversionem etiam Tyri sive quadripedum, sed figuraliter in uisione Iudae, sinagoga proicitur et aecclesia domino copulatur. In ruina Babyloniae, confusio totius mundi superbiaque arguitur, et finis monstratur. In vastatione Moab, error scientiae saecularis, in silentium luctumque mutatur. In eversione Aegypti totius mundi idolatriae destruuntur, templique domini aedificatio predicatur. In contritione Philistim luctus eorum monstratur, qui abiciunt iugum Christi et elevant se contra scientiam dei.

Porro per Damascum predicatio gentium et ruina ostenditur Iudaeorum populi. Per onus maris deserti huius saeculi temptatio declaratur, et quae illi venturas ostenduntur. Per Idumeam oritur sol iustitiae gentium et tenebrae veniunt populi Iudaeorum. Per Arabiam praedicatur aqua baptismatis praebenda, his qui fugerint gentium errores vel eorum blasphemias. Per vallem Syon perditio predicatur Hierusalem et hereticorum, qui de sublimitate ecclesiae ceciderunt. Per Tyrum gentibus predicatur ut scilicet errore deposito ad Christum dominum convertantur. Reliqua vero eius vel de Christo vel de aecclesia gentium sunt, sive de consummatione mundi, prophetavit annorum ferme lxx sub regibus quattuor Iudae ordine, atque genere sibimet succedentibus id est Ozia, Ioatham, Achaz ad ultimum Ezechia, sub quo pars magna uoluminis eius usque ad calcem texitur prophetia.

Hieremias propheta interpretatur excelsus domini simplex loquendo et ad intellegendum facilis qui in omnibus dictis et passionibus suis redemptoris nostri imaginem pertulit. Hic postquam in tipo Christi regna destruxit diaboli iustitiaeque vel fidei aedificavit imperium, iubetur predicare per omnes gentes, Aegyptum uidelicet ex Philistim. Moab et Ammon, Edom et Damascum, et Caedar et supra regna Assur. Necnon super Elam et Babyloniam. Hic autem uidit virgam uigilantem divinae correptionis et potestatis. Ollam quoque succensam id est Iudaicam plebem, igne carnalium desideriorum ardentem, aspicit et duos cophinos ficorum, in prefiguratione duorum popularum. Descendit in domum figuli et uidet diminutionem vasis prioris et novi instaurationem ad designandum defectum prioris populi et successionem futuri. Sumit etiam calicem supplicit atque universis gentibus porrigit. Accipit et lumbare sub exemplo populi Iudaeorum quod que putrefactum in desperatione proicit illud trans flumina gentium. Ostendit et calicem aureum Babylonis, per quem inebriatus est mundus, laetiferum idolatriae vas iubetur proicere in Eufraten, uolumen lapidi alligatum, ad demonstrandum interitum Babylonis vel figuraliter totius mundi. Increpat etiam hic delinquentes et ad conversationem provocat, ad ultimum plangit ruinam Hierusalem, templique excidium, et dispersionem gentis. Exorsus autem duodecimo anno Iosiae regis Iudae, prophetiaque eius per quattuor reges extensa est sub Iosia et Eliachim et Ioachim et Sedechia, sub quo eversa est Hierusalem. Septuaginta duobus annis et quattuor mensibus prophetavit excepto illo tempore quo post eversam Hierusalem in Aegypto cum populo fuit.

Ezechiel, qui interpretatur fortitudo dei, hic figurans tropice Christum, stat iuxta fluvium Chobar scilicet et praeclara contuetur mysteria, cernit similitudinem gloriae dei, et quattuor animalia in similitudine quattuor evangeliorum, et rotasse invicem continentes. In typo duorum testamentorum uidet aurigam id est Christum deorsum igne iudicii, sursum electri, id est divinitatis fulgore rutilantem. Comedit quoque librum divinae legis, in quo scriptum est lamentum poenitentium et carmen iustorum et vae eorum qui post peccatum poenitentiam non egeret. De hinc accepit laterem in quo obsessae Hierusalem pictura describitur vel quo sub typo Christi eiusdem Hierusalem id est totius ecclesiae quae est elatere Christi formata mysteria describuntur. Capit etiam et hic propheta somnium sinistri lateris, in typum mortis peccatorum qui ad levam positi aeterna supplicia sustinebunt, ac demum a sinistro in dextro iubetur dormire, propter spem eorum qui pro emandatione morum resurrectionis gloriam obtinebunt. Aspicit interea et duas virgas sibimet copulantes in similitudinem circumcisionis et gentium, sive aquilam sub Nabuchodonosor uolantem, Christi figuram magnis alis et uolucri celeritate totius mundi imperium occupantem. Plangit propterea sub spetiae principes Tyri beatitudinem diaboli quam amisit, et ruinam eius magnam, cum lamentatione deplorat. Ad ultimum arundinem vel funiculum gestans metitur, sub specie sanctorum mysticae Hierusalem. Inter haec mystica subiacent quaedam moralia falsos comminatur prophetas atque speculatoribus precepit, ne reticeant maliciam. Quattuor etiam ultionum poenas peccatoribus predicat, animasque redire ad corpora sua prophetat. Ostendit quoque unum quemque pro se rationem redditurum domino. Nec progeniaei sanctae ultra nocere labem paterni delicti, obiurgat inter haec sub oolla et ooliba omnem turpitudinem Samariae, et Hierusalem nativitatemque contumeliosam obicit, sepe etiam ad poenitentiam captivos provocat, et post praevaricationem admonet populum redire conversum. Hic autem trigesimo quinque aetatis suae anno et captivitatis quinto in Chaldea exultans prophetavit, ibique vaticinium suum consummavit.

Danihel interpretatur iuditium dei quique etiam de Christo cunctis manfestior est prophetis quia non solum predicavit ut ceteri sed etiam et tempus incarnationis et passionis per ordinem regum, et numerum diffinit annorum, ita ut non potious uideatur futura predicere, sed quasi transacta narrare. Hic autem quattuor regnorum cernit frequentius uisiones, eorumque differentiam sub diversis imaginiMus promittit. De Antichristo quoque ostendit quod ipse sit cornu pusillum id est parvo tempore regnaturus, de consummatione Israhel vel mundi, plura conscripsit sive de die iuditii et regno sanctorum. In fine autem uoluminis prophetiae suae, Susannae historiam et Belis draconisque fabulam ponit. Hic autem liber apud Hebreos Ebraicis quidem litteris, sed Caldaica lingua scriptus est, prophetavit autem in Babilone quando et Ezechihel.

Osee propheta qui interpretatur salvans, in duodecim primus profundior reliquis in sententiis, et operosior intellectu. Iste ad eas tribus quae et Samariae domus, Ioseph et Israhel loquitur sed per Effrem hereticos arguit qui recedentes qualicumque ex causa ab aecclesiae unitate participes facti sunt idolorum. Per Samariam autem eorundem hereticorum demonstrat errorem qui preceptorum dei custodes esse se mentiuntur, et sub praetextu veritatis mendatium colunt. Hic historialiter Iudaeos, in Christum tempore ultimo credituros pronuntiavit, tertium quoque resurrectionis dominicae diem predixerit. Prophetavit autem in diebus Oziae regis Iudae, quando et Esaias. Iohel interpretatur incipiens. Iste ad Iudam tantum et Hierusalem vaticinium proferens, in principio sui uoluminis, post uoluptuosa convivia adluctum provocat Hierusalem, excidium quoque eius pronuntiat, predicat quoque uocationem gentium et super congregatos credentes, super venturum spiritum sanctum prophetat, sub Ioatham rege Iuda quando et Micheas. Amos qui interpretatur onus, vaticinavit in Samaria et Hierusalem tria et quattuor scelera gentium, sub totius mundi figura describens. Primum itaque scelus quia omnes in Adam peccaverunt, secundum que in sitam naturae legem in memores rationis non intellexerunt. Tertium quoque eorum qui datae legi non oboedierunt. Quartum inexpiabile eorum qui in Christo non crediderunt, pro quibus sceleribus intonat dominus, se ignem id est sententiam aeterni iuditii inlaturum. Hic autem adventum Christi sub dominica veritate predicat dicens. Ego firmans tonitrium et creans spiritu et adnuntians hominibus Christum suum reliqua autem quaede Amasia et Hieroboam sive Israhel retulit, tropice ad hereticos referenda sunt. Prophetavit autem sub rege Ozia eo tempore quo et Osee et esaias.

Abdias interpretatur servus domini inter omnes prophetas brevior numero verborum, sed gratia mysteriorum aequalis, iste contra Idumeam loquens, increpans mystice superbiam Edom, prioris uidelicet populi audatiam, quod Iacob fratrem suum id est Christum occiderit. In monte Syon id est Hierusalem futuram salutem, et sanctum qui est Christus dominus adnuntiat, atque in monte per quem figuraliter ecclesia gentium futurum intonat domino regnum. Prophetavit sub Iosia rege Iuda, quando et Micheas. Ionas qui interpretatur columba tam sermone, quam naufragio suo passionem Christi mortemque et resurrectionem figurat, sive quod de nave ad marem tamquam de cruce ad terram proiectus est, sive quod in ventre coeti exceptus est tamquam in sepultura terrae, tribus diebus et tribus noctibus reconditus est. Et quod per figuram Nineven poenitentiam mundi praedixit, in sequentibus typum gerit Iudaeorum, qui salutem gentium non tantum advenire noluerunt sed cum venit invisi sunt. Nineven quoque gentium significat speciem, Ionas vero in hoc loco Iudaeorum. Nam quemadmodum Ninevitarum salus, ad emulationem provocavit Ionam, ita redemptio gentium scandalum exstitit Iudaeorum, merito et conta orientem civitatis sedisse legitur ederae sub umbra, ita eadem plebs separans se a salute aecclesiae, dolore tabida, contra Christum id est orientem aecclesiae, linguam suam movere nititur, sedens sub umbra legis, quae umbra ferme arefacta est, quia adveniente Christo vetera transierunt et ecce facta sunt omnia nova. Prophetavit autem sub Ozia rege Iuda, quando et Oseae et Amos et Esaias prophetaverunt.

Micheas propheta comminatur Samariae iram domini ob causam simulacrorum, interitumque populi Israhel venturum denuntiat. Locum etiam in quo Christus nasceretur demonstrat. Prophetavit sub Ozia quando et Sophonias. Naum qui interpretatur consolator, simulacra gentium exterminanda denuntiat, necnon et urbem sanguinum Hierusalem. Post cuius interitum pedes adnuntiantis pacem id est adventum salvatoris proclamat. Amba cum amplexans sive luctator fortis, in principio uoluminis sui describit diabolum cum membris ac moribus suis in fine vero pronuntiat adventum passionemque salvatoris. Sophonias speculator misteriorum dei cernit captivitatem Hierusalem urbis, a Romanis futuram per uocem clamoris, a porta piscium et per collium contritionem id est montis Syon, qui est collis Hierusalem, necnon aliarum gentium eversionem predicat terroremque divini iuditii intonat. Loquitur etiam contra Moab et Ammon, sed per ipsos tamquam finitimos populo dei proximi catholicis sacramentis heretici arguuntur. Hic tertium diem resurrectionis Christi prophetat, atque in adventu Christi totum mundum sub uno iugo domini serviturum adnuntiat. Prophetavit sub Iosia ut Hieremias.

Aggeus qui interpretatur sollemnis, hic in vaticinii sui textu templum domini instaurandum precepit, contritionem praedicat gentium, vel commotionem totius mundi praedicit, ac sub figura Zorobabel Christi adventum vaticinatur, septuagesimo autem anno captivitatis populi prophetavit duobus tantum mensibus, Zachariam vaticinio suo praecedens. Zacharias qui nominatur memoria domini postquam iram domini in patribus prophetavit, uidit et uirum sedentem super aequum rufum, in figura corporis Christi roseum sanguine passionis, sive merita populi gentium significantem. Aspicit et quattuor cornua sive fabros in figura gentium, quae Iudam et Israhel dispergentes gravi pondere depresserunt. Intuetur similiter et Iesum sordibus carnis et mortalitate vestitum per figuram sacerdotis, quibus ablatis indutum inmortalitate et gloria cernit et lapidem qui est Christus septem habentum oculos id est septiformis spiritus plenitudinem. Inter haec intuetur et turrim et titionem extinctum id est diabolum. Candelabrum uidelicet in figuram Christi cum lucernis, septem quae sunt aecclesiae, septem necnon et duas olivas ad dexteram et ad sinistram candelabri posita sunt duorum testamentorum typum figurantes. Assumit quoque idem duas virgas funiculi et decoris, in typo Iudaeorum et gentium. Aspicit deinde duas mulieres, id est Iudaeorum et gentium plebes, malis levantes anphoram, id est diabolicam doctrinam. Massam quoque plumbi quod est pondus peccati gravissimum, sive uolumen uolans, in quo peccata hominum et supplicia ascribuntur. Videt et quadrigas quattuor uno predicationis evangelicae iugo currentes. Post haec aspicit equos, missos ad predicationem mundi. Primum rufum, in martyrii passione, secundum nigrum, squalore poenitentiae. Tertium album, candore baptismi. Cernit quoque et tubas, sanctorum gestantes figuram, per quos dominus mundo canit, atque angulum, in quo duo ex adverso populi iunguntur, sive paxillum, figuraliter Christum infixum cordibus populorum describit, et pastorum Antichristi opus et intentionem in sinistris habentem. Equum quoque in figuram plebis hereticorum et ascensorem eius diabolum, predicat etiam fontem in domo veri David patentem, in lavacro regenerationis aliaquae cumque scripsit aut de adventu domini narrant, aut de passione eius et de saeculi fine et de iuditio suo. Prophetavit autem annis duobus Darii regis Medorum, hisdem temporibus quibus Aggeus, anno septuagesimo dissolutionis templi, et captivitatis populi.

Malachias qui interpretatur angelus domini, in principio uoluminis sui demonstrat odium Iudaeorum in Esau, et dilectionem iunioris populi in Iacob, in sequentibus autem veteres uictimas Iudaeae reprobat et sacrificium transferri ad gentes. In fine vero adventum domini adnuntiat. Diem quoque iuditii iustorumque proemia et impiorum paenas. Iohannes etiam predicat ante primum adventum domini missum, et Eliam ante secundum adventum adnuntiat esse mittendum, inter haec nonnulla moralia et disciplinas congruentia explicat, in quibus corripit populum, sive sacerdotes dispicientes nomen dei, atque eius sacramenta, pollutis oblationibus et sacrificiis uiolantes. Praemonet etiam episcopos doctos et sine macula esse debere, et ceteros sine personarum acceptione populos veritatem instruere, discordes quoque arguit, decimas et primitias reddendas populis aecclesiae precipit. Obiurgat et eos qui coniugaes suas despiciunt, et aliarum amore nituntur. Similiter et illos qui miseriam suam dolentes, felicitatem laudant eorum, qui huius mundi prosperis perfruuntur. Prophetavit autem novissimus in Babylone, quando Aggeus et Zacharias. Aesdras scribit populum dei expleto captivitatis tempore imperante Cyro rege Persarum in Hierusalem fuisse reversum, ac sub Zorobabel et Iesu et Iosedech filio sacerdotis sive Neemia, muros Hierusalem, templum et altare renovatum, ius quoque sacerdotum restitutum, et sanctae religionis cultum multisque operibus gentium principiumque Persarum muneribus adornatum.

Machabeorum libri licet non habeantur in canone Ebreorum tamen ab aecclesia, inter divinorum uoluminum historias adnumerantur, prenotant autem proelia inter Ebreorum duces gentesque, Persarum pugnamque sabbatorum, et nobiles Machabei triumphos. Foedus quoque amicitiarum cum populo Romanorum actaque legationum. Item prefationes novi testamenti evangeliorum predicatio, quamvis quadrifaria sit, una est tamen quia ex uno eodemque ore trinitatis, processit. Haec sunt enim quattuor flumina de uno paradisi fonte manantia, quae quadrupliciter uno ore decurrunt, ac per totum mundum caelestis praedicationis ministrantes, fluenta gratiae ac fidei verborum infundunt. Haec est illa in Zacharia quadriga domini in quibus per omne evectus leni iugo colla sibi cunctarum gentium subigit. Hi sunt etiam quos sub quattuor animalium specie, uisio prophetalis scribit, id est hominis, leonis, uituli et aquilae. Namque primus ut homo ordinem humanae nativitatis designat. Secundus ad instar rugientis leonis, statim in principio sui divinae potestatis fortitudinem intonat. Tertius uictimam sacerdotis permittens, quasi uituli mortem insinuat. Quartus more aquilae adsectans caelum et terram, avidus transuolat atque nativitatem verbi occulta mysterii intellegentia penetrat, sed ex his tria illa animalia quae in terra gradiuntur, actualem uitam sequentes, ea tantummodo prosecuti sunt, quae homo Christus in terris temporaliter gessit. Quartum animal contemplationis acie caelestia inspicit, et paulatim operum plurima divinitatis sacramenta digessit, ex his primus et ultimus ea predicuaerunt. Quae ex ore Christi audierunt, vel quae ab illo facta vel gesta viderunt, reliqui medii duo ex tantummodo quae ab apostolis cognoverunt. Quorum quidem Matheus evangelium in Iudea scripsit, deinde Marcus in Italia, tertius Lucas in Achaia. Ultimus iohannes in Asia, ex quibus solus tantum Matheus, predicationis historiam Ebraico prestrixit stilo. Reliqui vera Greci sermonis eloquio ediderunt.

Epistolas Paulus quattuordecim predicationis suae prestrixit stilo, ex quibus aliquas propter typum septiformis aecclesiae, septem scripsit aecclesiis conservans potius quam excedens numerum sacramenti propter septiformem spiritus sancti efficatiam. Scripsit autem ad Romanos, ad Corinthios, ad Galatas, ad Ephesios, ad Philipenses, ad Tesalonicenses, ad Colosenses, ad Hebreos.

Reliquas vero postmodum singularibus edidit personis ut rursus illum septenarium numerum ad sacramentum unitatis converteret. Argumenta autem earundem epistolarum haec sunt, in primis Romanae plebis fidem conlaudat. Corinthios gemina doctrina castigat, apud Galatas per gratiam fidei excludit opera legis. Ephesios magnificat in fide quam acceperunt. Laudat Colosenses, pro eo quod in fide steterunt. Philipenses evangelium custodisse gratulatur. Thessalonicenses, in prima epistola fide crevisse, et operibus, in saecunda persecutionis tolerasse fortiter gloriatur. Instruit per Timotheum et Titum aecclesias, Philomonem de emendato servo Onesimo rogat. Ad ultimum Ebreos qui in Christo crediderunt, et postmodum persecutionibus Iudaicis territia fide recesserant, confortat atque ad gratiam evangelie revocat. Petrus scripsit duas epistolas quae catholicae nuncupantur. Scripsit autem eas his qui ex circumcisione credentes in dispersione gentium erant. Quae quidem quibusdam uidentur esse, planiores dum tam profundis, plenae sint sensibus, ut pereas qui possint perscrutari divinae scientiae sensum, quasi per breve quoddam receptaculum, magna sibi misteria, revelari contueantur. Iacobus frater domini scripsit unam epistolam ad aedificationem aecclesiae pertinentem. Cuius sententia in mensam scientiae claritatem legentibus uidetur infundere. Iohannes apostolus scripsit epistolas tres, quarum prima officium caritatis commendans tota in amore dei et fraterna dilectione versatur. Secunda quoque quae electae scribitur dilectionis hortatur studium, denotat etiam seductores et ab hereticis admonet declinandum. Tertiam autem Gaio scripsit in qua conlaudat eum in studio veritatis et opere misericordiae, deinde denotat proteruiam cuiusdam Diotrepis et Demetrio testimonium perhibet veritatis. Iudae epistola increpat blasphemantis in Christo et quosdam inpudicos sub exemplo impiorum, qui per superbiam et luxuriam sempiternis ardoribus traditi sunt, pro quibus admonet aecclesiam ut eos arguat et ad poenitentiam cohortetur. Actuum apostolorum historia nascentis aecclesiae fidem opusque describit, cuius quidem scriptor Lucas evangelista est, continet autem ea quae in Iudaea vel in gentibus per gratiam spiritus sancti tam a Petro quam ab aliis apostolis gesta sunt.

Apocalipsis Iohannis postquam scribere semptem iubet aecclesiis, aspicit filium hominis sedentem in throno et uiginti quattuor seniores et quattuor animalia procedentia ante thronum. In dextera quoque sedentis, librum septem sigillis signatum in quo bellum et egestas mors clamor interfectorum finis quoque mundi notatur. Scribit deinde duodena milia servorum dei qui signantur in frontibus, ibi septem angeli tubis canunt, sequente grandine et igne cum sanguine in terram. Tertia quoque pars terrae ibi igne conburitur, tertia pars maris sanguis efficitur, astra que ipsa rutilantia. Tertiam fulgoris partem amittunt, ibi deputei fumo locuste producuntur doemoniorum, accipientes potestatem ledendi eos qui non sunt agni cruore signati. Praeter ea comedit evangelista librum testamenti oris predicatione sua iussimum, et operis difficultate amarum, meatur caeleste templum, describit que verba uiginti quattuor seniorum et arcam testamenti, ac mulierum amictam sole pugnamque Michahelis cum dracone, ruinamque draconis. Conspicit praeterea figuram Antichristi habentem capita regni septem et cornua potestatis et numerum nominis. Narrat inter haec canticum testamenti novum, speculaturque angelos gestantes pateras. Cernitque similiter interitum bestiae et beatitudinem eorum qui vestimenta sui corporis, hoc est absque carnis uoluptate servaverunt. Exsequitur deinde et interitum meretricis Babyloniae et nuptias agni et adventum iuditii, et interitum Antichristi, et aeternam punitionem diaboli, et ultimam memorat resurrectionem mortuorum caelique novitatem et terrae discriptionemque Hierusalem flumen etiam baptismi mundum et lignum uitae dominum nostrum Iesum Christum.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL