Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hrabanus Maurus
De rerum naturis

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

V. De opusculorum diversitate.

Opusculorum constat esse tria genera. Primum genus excerpta sunt quae Greco scolia nuncupatur, in quibus ea quae uidentur obscura vel difficilia summatim ac breviter perstringuntur. Secundum genus omeliae sunt quas Latini verbum appellant quae proferuntur in populis. Tertium tomi quos nos libros vel uolumina nuncunpamus. Omeliae autem ad vulgum loquuntur.

Tomi vero id est libri maioris sunt disputationis. Dialogus est collatio duorum vel plurimorum quem Latini sermones dicunt. Nam quos Greci dialogos uocant, nos sermones uocamus. Sermo autem dictus, quia inter utrumque seritur, unde in Virgilio multa inter se se serebant. Tractatus est unius rei multiplex expositio, eo quod tractat sensum in multa sentiendi contrectando secum. Differt autem sermo tractatus et verbum. Sermo enim alteram. eget personam. Tractatus specialiter ad seipsum est. Verbum autem ad omnes, unde et dicitur verbum fecit ad populum.

Commentaria dicta quasi cum mente. Sunt enim interpretationes ut commenta iuris evangelii. Apologeticus est excusatio, in quo solent quidam accusantibus respondere in defensione enim aut negatione sola positum est et est nomen Grecum. Panagericum est licentiosum et lasciviosum genus dicendi in laudibus regum, in cuius conpositione homines multis mendaciis adolantur, quod malum a Grecis ortum est quorum levitas instructa dicendi facultate et copia incredibili multas mendatiorum nebulas suscitavit. Fastorum libri sunt in quibus reges ac consules scribuntur, a fascibus dicti, id est postestatibus. Unde et Ovidii Libri Fastorum dicuntur, quia de regibus et consulibus editi sunt. Proemium est inicium dicendi, sunt enim prohemia principia librorum quae ante causae narrationem ad instruendas audientium aures coaptantur, cuius nomen plerique Latinitas periti sine translatione posuerunt, hoc autem uocabulum apud nos interpretatum prefatio nuncupatur quasi praelocutio.

Praecepta sunt quae aut quid faciendum aut quid non faciendum sit docent. Quid faciendum, ut dilige dominum domini tuum, et honora patrem tuum et matrem tuam. Quid non faciendum, ut non mechaberis non furtum facies. Similiter et gentilium precepta vel iubent vel vetant, iubent faciendum ut nudus ara sere nudus, vetant ut neve inter uites corilum sere neve flagella summa pete.

Primus autem apud Hebreos precepta Moyses scripsit. Apud Latinos martius vates primus precepta conposuit. Ex quibus est illud postremus dicas, primus taceas. Parabolae et problemata nominibus suis indicant altius se perscrutari oportere. Parabola quippe alicuius rei similitudinem per se gerit. Quodlicet sit uocabulum Grecum, iam tamen pro Latino usurpatur. Et notum est quod in parabolis quae dicuntur rerum similitudines rebus de quibus agitur conparant. Problemata autem quae Latine appellantur propositiones, questiones sunt, habentes aliquid quod disputatione solvendum sit. Questio autem cum quaeritur an quid sit an quale sit. Argumentum autem dictum quasi argutum, vel quod sit argute inventum ad conprobandas res.

Epistolam proprie Greci uocant quae interpretatur Latine missa stila enim seu stili missa vel missi, ante castae et membranarum usum, inde dolatis ligneis codicellis epistolarum alloquia scribebantur, unde et portitores earum tabellarios uocaverunt. Codex multorum librorum est, liber unius uoluminis, et dictus codex per translationem a codicibus arborum seu uitium quasi caudex quod ex se multitudinem librorum quasi ramorum contineat. Volumen liber est a volvendo dictus, sicut apud Hebreos uolumina legis, uolumina prophetarum. Liber est interior tunica corticis quae ligno coheret, de quo Virgilius, sic alta liber heret in ulmo. Unde et liber dicitur in quo scribimus, quia ante usum castae vel membranarum de libris arborum, uolumina fiebant id est conpaginabantur. Unde et scriptores a libris arborum librarios uocaverunt. Librarios ante a Bibliopalas dictos, librum enim Greci biblum uocant. Librarii autem id est et antiquarii uocantur, sed librarii sunt qui et nova scribunt et vetera, antiquarii qui tantummodo vetera, unde et nomen sumpserunt. A scribendo autem scriba nomen accepit offitium exprimens uocabuli qualitate. Instrumenta scribae calamus et penna. Ex his enim verba paginis infiguntur, sed calamus arboris est.

Penna avis, cuius acumen in duo dividitur, in toto corpore unitate servata, credo propter misterium ut in duobus apicibus vetus et novum testamentum signaretur, quibus exprimitur verbi sacramentum sanguine passionis effusum. Dictus autem calamus quod liquorem ponat, unde et apud natuas calare ponere dicitur. Penna autem a pendendo uocata id est uolando, est enim ut diximus avium. Foliae autem librorum appellatae sive ex similitudine foliorum arborum, seu quia ex follibus fiunt id est ex pellibus, qui de occisis pecudibus detrahi solent. Cuius partes paginae dicuntur eo quod sibi invicem conpingantur. Versus autem inde vulgo uocati, quia sic scriMebant antiqui sicut aratur terra. A sinistra enim ad texteram primum deducebant stilum, deinde convertebantur ab inferiori, et rursus ad dexteram versus quos hodieque rustici versus uocant. Sceda est quod adhuc emendetur et necdum in libris redactum est, et est nomen Grecum sicut et thomus.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL