Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hrabanus Maurus
De rerum naturis

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

VII. De canonibus conciliorum.

Canon autem Grece Latine regula nuncupatur. Regula autem dicta quod recte ducit nec aliquando aliorsum trahit; alii dixerunt regulam dictam vel quod regat, vel quod normam recte uivendi prebeat vel quod distortum praviumque quid corrigat.

Canones autem generalium conciliorum a temporibus Constantini coeperunt. In precedentibus namque annis persecutione fervente docendarum plebium minime dabatur facultas, inde Christianitas, in diversas hereses scissa est, quia non erat licentia episcopis in unum convexi ire, nisi tempore supradicti imperatoris, ipse enim dedit facultatem Christianis libere congregari. Sub hoc etiam sancti patres in concilio Niceno de omni orbe terrarum convenientes iuxta fidem evangelicam et apostolicam secundo post apostolos simbolum tradiderunt, inter cetera autem concilia quattuor esse, venerabiles sinodos, quae totam principaliter fidem conplectuntur, quasi quattuor evangelia vel totidem paradysi flumina.

Harum prima Nicena sinodus trecentorum decem et octo episcoporum Constantino Augusto imperante peracta est, in qua Arriane perfidiae condemnata, blasphemia quam de inequalitate sanctae trinitatis, idem Arrius asserebat consubstantialem deo patri deum filium, eadem sancta sinodus per simbolum definivit. Secunda sinodus centum quinquaginta patrum sub Theodosio seniore Constantinopolim congregata est, quae Macedonium episcopum negantem deum esse spiritum sanctum, hereticum condemnans consubstantialem patri et filio spiritum sanctum demonstravit, dans symboli formam quam tota Grecorum et Latinorum confessio in ecclesiis praedicat. Tertia sinodus Effesina prima ducenti episcoporum sub iuniore Theodosio Augusto edita quae Nestorium duas personas in Christo asserentem, iusto anathemate condemnavit ostendens manere in duabus naturis, unam domini Iesu Christi personam.

Quarta sinodus Calcedonensis dcxxx sacerdotum sub Marciano principe habita est, in qua Euticen Constantinopolitanum abbatum verbi dei et carnis unam naturam pronuntiantem, et eis defensorem Dioscorum quendam Alexandrinum episcopum et ipsum rursus Nestorium cum reliquis hereticis, una patrum sententia praedam navit, predicans eadem sinodus Christum deum sic natum de uirgine, ut in eo substantiam divinae et humanae confiteamur naturae. Hae sunt quattuor sinodi principalis fidei doctrinam plenissime praedicantes, sed et si qua sunt concilia quae sancti patres spiritu dei pleni sanxerunt, post istorum quattuor auctoritatem omni manent stabilita uigore, quorum gesta in hoc opere condita continentur. Sinodum autem novimus ex Greco interpretari comitatum vel coetum, concilii vero nomen tractum ex more Romano, tempore enim quo causae agebantur conveniebant omnes in unum communique intentione tractabant. Unde et concilium a communi intentione dictum quasi communicilium. Nam cilia oculorum sunt unde et consilium consilium dicitur, D in L littera transeunt. Coetus vero conventus est vel congregatio a coeundo id est conveniendo in unum. Unde et conventus est nuncupatus, sicut conventus coetus vel concilium a societate multorum in unum.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL