Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hrabanus Maurus
De rerum naturis

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

VIII. De ciclo paschali.

Paschalen ciclum Ippolitus episcopus temporibus Alexandri imperatoris primus conscripsit. Postquem probatissimi auctores Eusebius Caesariensis, Theophilus Alexandrinus, Prosper quoque natione Aquitanus, atque Victorinus amplificatis eiusdem festivitatis rationibus multiplices circulos ediderunt, cuius quidem rationem beatissimus Cirillus Alexandriae urbis episcopus in nonaginta quinque annos, per quinquies decem novies calculus quoto kalendaria vel luna debeat paschalis sollemnitas celebrari summa brevitate notavit.

Ciclum autem uocatum eo quod sit in orbe digestus et quasi in circulo dispositum ordinem complet annorum sine varietate et sine ulla arte. Unde factum est ut cuique materiae carmina simplici formitate facta ciclica uocarentur. Hinc et laterculum dictum quod ordinem habeat tractum annorum, post cuius expletionem ad primum exordium recurrendum, antiquitus aecclesia pascha quarta decima luna cum Iudaeis celebrabat quocumque die occurreret quem ritum sancti patres in Nicena sinodo prohibuerunt, constituentes non solum lunam paschalem et mensem inquirere, sed etiam et diem resurrectionis dominicae observare, et ob hoc pascha a quinta decima luna usque in vicesima primam extenderunt, ut dies dominicus nono mitteretur. Pascha autem uocabulum non Grecum sed Ebreum est, nec a passione quam pascinin Grece dicitur pati, sed a transitu Hebreo verbo pascha appellata est, eo quod tunc populus dei ex Aegypto transierit. Unde et in evangelio, cum uidisset inquit Iesus quia venit hora ut transiret de mundo ad patrem, cuius nox ideo pervigil ducitur propter adventum regis ac dei nostri, ut tempus resurrectionis eius non nos dormientes sed uigilantes inveniat, cuius noctis duplex ratio est, sive quod in eadem uitam tunc recepit cum passus est sive quod post ea hora quare surrexit ad iudicandum venturus est. Eo autem modo agimus pascha ut non solum mortem et resurrectionem Christi in memoriam revocemus, sed etiam caetera quae circa eum attestantur, ad sacramentorum significationem inspiciamus. Propter initium enim novae uitae et propter novum hominem quem iubemur induere et exuere veterem, expurgantes vetus fermentum ut simus nova conspersio quoniam pascha nostrum immolatus est Christus. Propter hanc ergo uitae novitatem primus mensis novorum in anni mensibus celebrationi paschali mistice attributus est. Quod vero tertiae ebdomadae die pascha celebratur id est qui dies occurrit a quinta decima usque in vicesimam primam hoc significat quia in toto tempore saeculi qui septinario dierum numero agitur. Nunc tertium tempus hoc sacramentum aperuit. Primum enim tempus est ante legem, secundum sub lege, tertium sub gratia, ubi iam manifestatum est, sacramentum prius occultum prophetico enigmate.

Ideo et propter haec tria saeculi tempora resurrectio domini triduana est. Quod vero a quinta decima luna usque ad uigintimam, primam per dies septem paschalis dies quaeritur, propter ipsum numerum septenarium quo universitatis significatio sepe figuratur, qui etiam ipsi aecclesiae tribuitur propter instar universitatis. Unde et Iohannes apostolus in Apocalipsin ad septem. scripsit aecclesias, aecclesia vero adhunc in ista mortalitate carnis constituta, propter ipsam mutabilitatem lunae nomine in scripturis significantur.

Varia autem observantia opinionum paschalis festivitatis interdum errorem gignit. Latini namque a tertio nonus Martias usque in tertium nonas Aprilis primi mensis lunam inquirunt. Et si quinta decima luna die dominica provenerit, in alio die dominico pascha protrahunt. Greci primi mensis lunam ab octavo idus Martias, usque in diem nonas Aprilis oservant, et si quinta decima luna die dominico incurrerit sanctam pascha celebrant. Huiusmodi ergo dissensio inter utrosque paschalem regulam turbat. Communis annus dicitur qui duodecim tantum lunis, hoc est dies cccliiii habet. Dictus autem communis quia saepe duo ita coniuncti incedunt, ut invicem se in paschali sollemnitate sequantur. Nam embolismus annus sempter est solus. Embolismus annus est qui tredecim menses lunares id est ccclxxxiiii dies habere monstratur. Ipse est annus sancto Moysi divinitus revelatus, in quo iubentur hi qui longius habitabant in secundo mense pascha celebrare. Embolismus autem nomen Grecum est quod interpretatur Latine super augmentum, eo quod expleat numerum annorum communium quibus undecim lunares dies deesse cernuntur. Embolismi autem anni et communes sic inveniuntur, si enim a quarta decima luna paschae procendentis usque ad quartum decimum sequentis, ccclxxxiiii dies fuerint, embolismus annus est, si cccliiii communis. Bissextus est per annos quattuor unus dies adiectus, crescit enim per singulos annos quarta pars assis. A tubi quarto anno assem conpleverit, bissectum annum facit. Dictus autem bissectus quia bissexies ductus assem facit quod est unus dies, sicut et quadrantem propter quater ductum quod est bissextus quem subdierum cursu in annum sol facit.

Intercalares autem dies idcirco uocantur quia interponuntur ut ratio lunae solisque conveniat. Calare enim ponere dicitur, intercalare interponere sive ut alii uolunt calare uocare dicitur. Nam verbum calo Grecum est id est uoco, dicunt enim quod pontifex Kalata id est uocata in capitolium plebe iuxta curiam calabram, quae casae Romuli proxima est quot numero dies a kalendis an nonas superesse pronuntiabat, et quintana quidem dicto quinquies verbo kalo septimanas repetito septies praedicabat.

Epactas Greci uocant Latini adiectiones annuas lunares quae per undenarium numerum usque adtricenarium in se revolvuntur quas ideo Aegyptii adiciunt ut lunaris e mensio rationi solis aequetur. Luna enim iuxta cursum suum uiginti novem semis dies lucere dinoscitur, et fiunt in anno lunari dies cccliiii remanent ad cursum anni solaris dies undecim quos Aegyptii adiciunt. Unde et adiectiones uocantur absque his non invenies lunam quota sit in quo libet anno et mense et die istae epactae semper undecima kalendis Aprilis reperiuntur, in eadem luna quae fuerit eo die. Continentur autem circulo decennovenali, sed cum ad uiginti novem epactas pervenerit qui est circulus nonus decimus iam sequenti anno non addes super uiginti novem undecim, ut decim adnuntiaes, sed detractis triginta, inde revertaris ut undecim pronunties.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL