Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Hrabanus Maurus De rerum naturis IntraText CT - Text |
Officiorum plurima genera esse constat, sed precipuum illud quod in sacris divinisque rebus hebetur, officium ab efficiendo dictum quasi effitium propter decorem sermonis, una mutata littera vel certe ut quisque illa agat quae nulli officiant, sed prosint omnibus.
Vespertinum officium est in noctis initio uocatum ab stella vespere quae surgit oriente nocte. De quo officio psalmista commemorat dicens: Elevatio in manuum mearum significat operam piam quae aut elemosinis exercetur, aut in aliqua probabili conversatione peragitur. Sacrificium vero vespertinam illam oblationem fortasse significat, quam in fine uitae domino solet offerre religiosa devotio, cum poenitentiam gerimus et humili nos supplicatione purgamus, sicut in quinquagesimo psalmo dictum est: Sacrificium deo spiritus contribulatus. Vespera nostra est quando istam lucem morte veniente deserimus, unde necesse est quia frequenter admonuimus neminem debere desperare sed ultima sua potius lacrimarum fonte detergat.
Matutinum vero officium est in lucis initio ab stella Lucifero appellatum quae oritur inchoante mane, de quo psalmista ait: In matutinis medita borante, redit enim ad illum quod superius dixit, ad te de luce uigilo. Recte siquidem fidelis in matutinis uigilat, quoniam nec inter prospera sua oblivisci poterat lucis auctorem, his apostolus dicit, uos estis filii lucis et filii dei, quorum duorum temporum significationem ostenditur, ut die ac nocte sempter deus laudetur.
Missa tempore sacrificii est quando cathecumini foris mittuntur, clamante levita, siquis cathecuminus remansit exeat foras, et inde missa quia sacramentis altaris inter esse non possunt qui nondum regenerati noscuntur.
Chorus est multitudo in sacris collectus, et dictus chorus quod in initio in modum coronae circum aras starent. Alii chorum dixerunt a concordia quae in caritate consistit, quia si caritatem non habeat respondere convenienter non potest. Cum autem unus canit Grece monodia Latine sicinium dicitur. Cum vero duo canunt bicinium appellatur. Cum multi chorus, chorus est plurimarum uocum ad suavitatis modum temperata collectio, de quo et psalmista ait: Laudent nomen eius in choro in tympano et psalterio psallant ei. Nunc dicit in choro nomen domini esse laudandum, in choro utique qui iam nullam patitur dispersionem, nullum tedium, nullum scandalum, sed meritorum probitate collectus, carissima semper unitate consistit, sed qualis quantus que sit iste chorus alius psalmus exponit a solis ortu usque ad occasum laudate nomen domini. Antiphona ex Greco interpretatur uox reciproca duobus, scilicet choris alternatim psallentibus ordine commutato, sive de uno ad unum quod genus psallendi Greci invenisse traduntur. Responsorios Itali tradiderunt quos inde responsorios canentes uocant, quod alio desinente id alter respondeat, inter responsorios autem et antiphonas hoc differt, quod in responsoriis unus versum dicit, in antiphonis autem versibus alternant chori. Lectio dicitur quia non canitur ut psalmus vel ymnis sed legitur tantum illic enim modulatio, hic sola pronuntiatio quaeritur.
Canticum est uox cantantis in letitia, psalmus autem dicitur qui cantatur ad psalerium, quo usum esse David prophaetam in magna mysterio prodit historia. Haec autem duo in quibusdam psalmorum titulis iuxta musicam artem alternantim sibi apponuntur. Nam canticum psalmi est cum id quod organum modulatur, uox postea cantantis eloquitur. Psalmi vero canticum quod humana uox praeloquitur, ars organum modulantis imitatur. Psalmus autem ex psalterio dicitur, unde nec mos est ex alio opere eum conponi. Tres autem gradus sunt in cantando, primus succentoris, secundus incentoris, tertius accentoris. Diapsalma quidam Hebreum verbum esse uolunt quae significatur semper id est quod illa quibus hoc interponitur sempiterna esse confirmet, quidam vero Grecum verbum existimant quo significatur intervallum psallendi, ut psalma sit quod psallitur, diapsalma vero interpositum in psallendo silentium, ut quemadmodum in psalmo dicitur uocis copulatio in cantando, ita dia psalma disiunctio eorum ubi quaedam requies distinctae continuationes ostenditur. Unde et illud probabile est non coniungendas sententias in psallendo ubi diapsalma interposita fuerit, quia ideo interponitur ut conversio sensuum vel personarum esse noscatur.
Ymnus est canticum laudantium quod de Greco in Latinum laus interpretatur, pro eo quod sit carmen laeticiae et laudis. Proprie autem ymni sunt continentes laudem dei, si ergo sit laus et non sit dei non est ymnus, si ergo est et in laudem dei dicitur et cantatur tunc est ymnus, cui contrarium est threnum quod carmen est lamenti et funeris.
Alleluia duorum verborum interpretatio est hoc est laus dei et est Ebreum, IA unum est de decem nominibus quibus apud Ebreos deus uocatur. Amen significat vere sive fideliter quod et ipsum Ebreum est, quae duo verba amen et alleluia nec Grecis nec Latinis nec barbaris licet in suam linguam omnino transferre, vel alia lingua adnuntiare. Numquam uis interpretari possint propter sanctorem tamen auctoritatem servata est ab apostolis in hi^s propriae linguae antiquitas, tanto enim sacra sunt nomina ut etiam Iohannes in Apocalipsin referat se spiritu revelante uidisse et audisse uocem caelestis exercitus, tamquam uocem aquaram multarum et tonitruum validorum dicentium amen, et alleluia ac per hoc sic oportet in terris utraque dici sicut in caelo resonant.
Osanna in alterius linguae interpretationem in toto transire non potest. Osi enim salvifica interpretatur, anna interiectio est motum animi significans, sub deprecantis affectu, integre autem dicitur, osianna quod nos corrupta media uocali littera et elisa dicimus osanna, sicut fit in versibus cum scandimus. Littera enim prima verbi sequentis extremam prioris verbi veniens excludit, et dicitur Ebraice osanna quod interpretatur salvifica, sub audiendo vel populum tuum vel totum mundum.
Offertorium tali ex causa sumpsit uocabulum, fertum enim dicitur oblatio quae altari offertur et sacrificatur a pontificibus, a quo offertorium nominatur quasi propter fertur, oblatio uocatur quia offertur, dona proprie dicuntur divina munera, hominum, nam munera dicuntur obsequia, quae pauperes divitibus, loco munerum solvunt. Itaque munus homini datur, donum deo. Unde etiam in templis donaria dicimus. Munera autem quae a manibus uocantur accipiuntur vel dantur, duo sunt quae offeruntur donum et sacrificium.
Donum dicitur quicquid auro argentoque aut qualibet alia specie efficitur. Sacrifitum autem est uictima et quaecumque in ara cremantur seu ponuntur, omne autem quod deo datur, aut dedicatur aut consecratur, quod dedicatur dicendo datur unde et appellatur. Unde et errant qui consecrationem dedicationem putant significari. Immolatio ab antiquis dicta eo quod inmole altaris posita uictima cederetur, unde et mactatio post immolationem est, nunc autem immolatio panis et calicis convenit. Libatio autem tantummodo calicis oblatio est, hinc est illud, et libavit de sanguine uvae, sic et saecularium quidam poetarum nunc inquit pateras libate Iovi, libare ergo proprie fundere est, sumptum que nomen a libero quodam qui in Grecia usum reperit uitis.