Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Hrabanus Maurus De rerum naturis IntraText CT - Text |
Sacramentum est in aliqua celebratione cum res gesta ita fit ut aliquid significare intellegatur quod sanctae accipiendum est. Sunt autem sacramenta baptismum, et crisma, corpus et sanguis quae ob id sacramenta dicuntur, que ex sub tegumento corporalium rerum uirtus divina secretius salutem eorundem sacramentorum operatur. Unde et secretis uirtutibus vel sacris sacramenta dicuntur, quae ideo fructuosae penes aecclesiam fiunt, quia sanctus in ea manens spiritus eundem sacramentorum latenter operatur effectum, unde seu per bonos seu per malos ministros intra dei aecclesiam dispensentur, tamen quia sanctus spiritus mystice illa uivificat, qui quondam apostolico in tempore uisibili apparebat operibus, nec bonorum meritis dispensatorum amplificantur haec dona, nec malorum attenuantur. quia neque qui plantat aliquid est, neque qui rigat sed qui incrementum dat deus. Unde et Grece mysterium dicitur quod secretum et reconditam habeat dispensationem. Baptismum Grece, Latine tinctio interpretatur, quae ideo tinctio dicitur, quia ibi homo spiritu gratiae in melius inmutatur, et longe aliud quam erat efficitur, prius enim federamus deformitate peccatorum in ipsa tinctione reddimur pulchri de albatione uirtutum. Unde et in canticis scribitur canticorum, quae est ista quae ascendit quasi albata cuius mysterium non aliter nisi sub trinitatis designatione, id est patris et filii et spiritus sancti cognominatione conpletur, dicente domino ad apostolos, ite docete omnes gentes baptizantes eos in nomine patris et filii et spiritus sancti. Sicut enim in tribus testibus stat omne verbum, ita sacramentum confirmat, ternerius numerus nominum divinorum. Quod autem per aquam baptismum datur, haec ratio est.
Voluit enim dominus ut res illa invisibilis per congregationem sed et profecto contrectabile et uisibile inpenderetur elimentum, super quod etiam in principio ferebatur spiritus sanctus. Nam sicut aqua purgat exterius corpus, ita latenter eius mysterium per spiritum sanctum purificatur et animus, cuius sanctificatio ita est. Invocato enim deo descendit spiritus sacntus de caelis, et medicatis aquis sanctificat eas de semetipso et accipiunt uim purgationis, ut in eis et caro et anima delictis inquiri natis mundentur. Hoc quoque sciendum quod quamvis apostolica doctrina predicet unam esse fidem et unum baptisma tamen sint plura genera baptismatis quae purgant hominem a delictis ac profectum conferunt sanctitatis. Nam legitur in Actibus apostolorum dominus ascensurus in caelum discipulis dixisse Iohannes quidem baptizavit aqua uos autem baptizabimini spiritu sancto non post multos hos dies. Ubi notandum quod baptisma domini in spiritu sancto de quo predixerat Iohannes, non ad illud solummodo temptus respicit, quando apostoli et ceteri fideles illius tempus baptizati sunt aqua in remissionem peccatorum. per gratiam spiritus sancti donatam sibi a domino, verum etiam quando mittente ipso domino plenius eiusdem dona accipere spiritus sancti daecaelis. Sed nunc quicumque baptisma in remissionem peccatorum accipiunt, utique in spiritu sancto baptizantur per cuius donum et a peccatis abluuntur omnibus, et ut in bonis proficere actibus possint adiuvantur. Item legitur salvator in evangelio de se dixisse baptismum habeo baptizari et coartor donec perficiatur, in quo uidelicet passionis suae innvit sacramentum, quoniam corpus suum hoc est sanctam aecclesiam per effusionem sanguinis sui lavavi a sordibus omnium peccatorum. Unde scriptum est, qui dilexit nos et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo.
Hinc quoque martyrium quod pro Christi nomine patiuntur fideles creditur esse purgatio omnium peccatorum. Sicut dicit Petrus apostolus, Christus passus est pro uobis uobis relinquens exemplum ut sequamini vestigia eius. De quo ipsa veritas testatur dicents, Qui sequitur me non ambulabit in tenebris, sed habebit lumen uitae, et iterum. Qui vult inquit post me venire abneget semetipsum et tollat crucem suam et sequatur me. Nam qui perdiderit animam suam propter me in uitam aeternam custodiet eam. Preterea sunt et aliae species munditionum quibus animae purgantur a delictis atque peccatis. Nam creduntur animae solvi a uinculis peccatorum, per confessionem et per poenitentiam veram cum lacrimarum conpunctionem, unde est illud Iacobi testimonium. Confitemini alter utrum peccata vestra et orate pro invicem ut salvemini. Hinc et psalmista ad dominum ait, delictum meum cognitum tibi feci et iniustitias meas non operui. Dixi pronuntiabo adversum me iniustitias meas domino et tu remisisti impietate cordis mei, et alibi lavabo inquit per singulas noctes lectum meum lacrimis stratum meum rigabo, ubi lectum delectationem corporis intellegimus. Quam potest homo lacrimis quamvis paucis lavare si eum contingat caelesti inspiratione deflere. stratum autem significat cumulum peccatorum quam rigari iubemur hoc est uberius lavare ut simus ex peccatore iusti ex lugente laeti et ex egroto sanissimi.
Quod autem vera poenitentia expurget hominem et ad caeleste regnum perducat. Ostendit dominus dicens poenitentiam agite adpropinquabit enim regnum caelorum. Item per bona opera et per elemosynas purgatur homo a sordibus animae. Unde est illud psalmistae: Lavabo inter innocentes manus meas, inter innocentes enim lavit manus suas, quisquis facta propria studio, bonae conversationis emundat. Hinc et salvator in evangelio ait: Date elemosinam et ecce omnia munda sunt uobis, et alibi scriptum est, sicut aqua extinguit ignem, ita elemosina extinguit peccatum. Adiuvat etiam hominem ad salutem percipiendam aeternam, oratio pura adiuvat et predicatio verbi divini, adiuvat et dilectio pura verae caritatis.
Unde est illud Iacobi oratio fidei salvabit infirmum, et si in peccatis est dimittetur ei. Et item qui converti inquit fecerit peccatorem ab errore viae suae, salvabit animam eius a morte, et operit multitudinem peccatorum. Denique salvator quod dilectio remissionem peccatorum pariat in evangelio ad Simonem loquendo de muliere peccatrici quae pedes eius lacrimis rigavit, et capillis tersit, et unguento uunxit, ostendit dicens, amen dico tibi remittuntur ei peccata multa quoniam dilexit multum, hinc et alibi scriptum est, caritas operit multitudinem peccatorum, et universa delicta operit caritas. Chrisma Grece, Latine unctio nominatur ex cuius nomine et Christus dicitur, et homo post lavacrum sanctificatur. Nam sicut in baptismo peccatorum remissio datur, ita per unctionem sanctificatio spiritus adhibetur, et hoc de pristina disciplina qua ungui in sacerdotium et in regnum solebant, ex quo et Aaron a Moyse unctus est, quod dum carnaliter fit, spiritaliter proficit, quomodo et in ipsa baptismi gratia uisibilis actus est, quod in aqua mergimur sed spiritalis effectus quod a delictis mundamur, hoc significat et illud ungventum quod peccatrix super caput Iesum fudisse scribitur. In positio ideo fit, ut per manus benedictionem advocatus invitetur spiritus sanctus. Tunc enim ille paraclytus post mundata et benedicta corpora libens a patre descendit et quasi super baptismi aquam tamquam super pristinam sedem recognoscens quiescit. Nam legitur quod in principio aquis superferebatur spiritus sanctus de residuis quoque duobus sacramentis hoc est corpore et sanguine domini. Quaeri potest cur inter omnes fructus terrae potissimum ad hoc elegerit frumentum atque uinum quasi ipsa cunctis fructus terrae dignitate precellat, et pretiosiores omnibus fiant, quod uidelicet ita solvi posse credimus. Maluit enim dominus corporis et sanguinis sui sacramenta fidelium ore percipi et in paatum eorum redigi, ut per uisibile opus invisibilis ostenderetur effectus. Sicut enim cibus materialis forinsecus nutrit corpus et vegetat. Ita etiam verbum dei intus animam nutrit et roborat, quia non in solo pane uivit homo, sed in omni verbo quod procedit de ore dei. Et verbum caro factum est et habitavit in nobis. Ait enim ipsa veritas caro ergo mea vere cibus est et sanguis meus vere est potus. Vere scilicet caro Christi est cibus, quia vere pascit et ad aeternam uitam hominem nutrit. Et sanguis eius vere est potus quia esurientem animam et sitientem iustitiam in aeternum veraciter satiat.
Temporalem quippe uitam sine isto cibo et potu habere possunt homines, aeternam omnino non possunt, quia iste cibus et potus aeternam societatem capitis membrorumque suorum significat. Qui manducat inquit meam carnem et bibit meum sanguinem ipse in me manet et ego in eo. Huius rei sacramentum id est unitas corporis et sanguinis Christi de mensa dominica assumitur, quibusdam ad uitam quibusdam ad exitium. Res vero ipsa omni homini ad uitam nulli ad exitium.
Quicumque eius particeps fuerit idem Christo capiti membrum associatus fuerit in regno caelesti quia aliud est sacramentum, aliud uirtus sacramenti. Sacramentum enim ore percipitur, uirtute sacramenti interior homo satiatur. Ergo quia panis corpus confirmat, ideo ille corpus Christi congruenter nuncupatur. Vinum autem quia sanguinem operatur in carne ideo ad sanguinem Christi refertur. Haec autem dum sunt uisibilia sanctificata tamen per spiritum sanctum in sacramentum divini corporis transeunt.