Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Hrabanus Maurus De rerum naturis IntraText CT - Text |
Exorcismus Grece, Latine coniuratio sive sermo increpationis est, adversus diabolum ut discedat sicut est illud in Zacharia, et ostendit mihi Iesum sacerdotem magnum, stantem coram angelo dei, et Satan stabat a dextris eius ut adversaretur ei, et dixit dominus ad Satan, increpet dominus in te Satan et increpet dominus in te qui elegit Hierusalem, hoc est exorcismo increpare, et coniurare adversus diabolum. Unde sciendum quod non creatura dei in infantibus exorcizatur aut exsufflatur, sed ille sub quo sunt omnes qui cum peccato nascuntur, est enim princeps peccatorum.