Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Hrabanus Maurus De rerum naturis IntraText CT - Text |
Oratio petitio dicitur, nam orare est petere, sicut exorare in petrare. Constat autem oratio loco et tempore, loco quia non ubique cum prohibeamur a Christo in publico orare, sed ubi oportunitas dederit aut necessitas inportaverit, neque enim contra preceptum reputatur ab apostolis factum, qui in carcere audientibus custodibus orabant et canebant deo.
De tempore vero dictum est sine intermissione orare sed hoc in singularibus. Nam est observatio quarundam horarum communium quae diei inter spatia signant, tertia sexta et nona similiter et noctis. Sed ideo hae orandi horae divisae sunt, ut si forte aliquo fuerimus opere detenti, ipsud nos ad offitium tempus admoneat quae tempora in scripturis inveniuntur. Primum enim spiritus sanctus congregatis discipulis hora tertia infusus est, et Petrus qua die uisionem communicationis in illo vasculo expertus est, sexta hora orandi gratia ascenderat. Idem etiam cum Iohanne hora nona templum adiit, quando paraliticum sanitati pristine reformavit. Sed et Danielem legimus haec tempora in oratione observasse et utique ex Israhelis disciplina, ut neminus quam ter in die adoremus, debitores enim sumus trium patris et filii et spiritus sancti exceptis utique et aliis legitimis orationibus, quae sine ulla admonitione debentur, in ingressu lucis ac noctis sive uigiliarum. Sed et cibum non prius sumere quam interposita oratione, priora enim habenda sunt spiritus refrigeria, quia priora sunt caelestia quam terrena.
Qui autem vult orationem suam ad dominum uolare, faciat illi duas alas, ieiunium et elemosinam et ascendit celeriter et exauditur. Ieiunium est parsimoniae uictus abstinentiaque ciborum, cui nomen est inditum ex quadam parte uiscerum tenui semper et vacua, quod vulgo ieiunum uocatur. Unde ieiunium nomen creditur dirivatum, quod sui in edia uiscera vacua et ex inanita existant, ieiunium autem et statio dicitur. Statio autem de militari exemplo nomen accepit, pro eo quod nulla laetitia obveniens castris stationem militum rescindit. Nam laetitia libentius tristitia sollicitius administrat disciplinam. Unde et milites nuaquam in memores sacramenti magis stationibus parent, discernunt autem quidam inter ieiunium et stationem. Nam ieiunium est indifferenter cuius libet diei abstinentia non secundum legem sed secundum propriam uoluntatem.
Statio autem observatio statutorum vel temporum vel dierum ut quarta feria et sexta feria ieiunium ex veteri lege preceptum, de qua statione in evangelio dixit ille, ieiuno bis in sabbato, id est quarta et sexta sabbati. Temporum autem quae legalibus ac prophetis institutionibus, terminatis temporibus instituta sunt, ut ieiunium quarti quinti septimi ac decimi vel sicut in evangelio, dies illae in quibus ablatus est sponsus vel sicut observatio quadragesimae, quae in universo orbe institutione apostolica observatur, circa confinium dominicae passionis. His tertium genus quidam aditiunt quod xerofagiam dicunt, abstinentiam scilicet ciborum humentium, unde et nomen hoc datum eo quod quidam siccis escis utantur.