Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hrabanus Maurus
De rerum naturis

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to show the links to concordance

LIBER VI

I. De homine et partibus eius

Natura dicta ab eo quod nasci aliquid faciat gignendi enim et faciendi potens est. Hanc quidam D deum esse dixerunt a quo omnia creata sunt et exsistunt. Genus a gignendo dictum, cui derivativum nomen a terra ex qua omnia gignuntur. Ge enim Grece terram dicunt. Vita dicta propter uigorem, vel quod uim teneat nascendi atque crescendi. Unde et arbores uitam habere dicuntur, quia gignuntur et crescunt. Homo dictus quia ex humo est factus, sicut et in Genesi dicitur: Et creavit deus hominem de humo terrae. Abusive enim pronuntiatur ex utraque, substantia totus homo, id est ex societate animae et corporis. Nam proprie homo ab humo, Greci autem hominem antropum appellaverunt, eo quod sursum expectet, sublevatus ab humo ad contemplationem artificis sui, quod Ovidius poeta designat cum dicit: Pronaque cum spectant animalia cetera terram. Os hominis sublime dedit caelumque videre, iussit et erectos ad sidera tollere vultus. Qui ideo erectus caelum aspicit ut deum quaerat, non ut terram intendat, veluti pecora quae natura prona et ventris oboedientis firocit. Duplex est autem homo interior et exterior. Interior homo anima, et exterior homo corpus. Anima autem a gentilibus nomen accepit, eo quod ventus sit. Unde et Greci ventus animos dicitur, quod ore trahentes aerem uivere uideamus.

Sed apertissime falsum est, quia multo prius gignitur anima quam concipi aer ore possit, quae iam in genetricis utero uivit. Non est igitur aer anima quod putaverunt quidam qui non potuerunt in corpoream eius cogitare naturam. Homo quia ex duabus constat naturis, aliquando corpus humanum, aliquando etiam animam rationalem significat, de quo apostolus ait. Et si exterior homo noster corrumpitur, interior renovatur de die in diem. Et alibi interiorem hominem habitare Christum per fidem in cordibus vestris. Item in Psalmo diversas species hominum ostendit propheta ita dicens: Quid est homo quod memore es eius, aut filius hominis quoniam uisitas eum. Quid est homo cum despectu pronuntiandum est, id est, fragilis et caduis Adae sequax, qui inveteri peccato permixtus, socia pravitate conclusus est. Huius memor est dominus quando ei peccata dimittit, et misericordiae suae dona largitur, sicut in alio Psalmo dicturus est: Filii autem hominum in protectione alarum tuarum sperabunt, inebriabuntur ab ubertate domus tuae et torrente uoluntatis tuae potabis eos. Hoc est ergo esse memorem conferre deliquentibus tantae gratiae sospitatem. Aut filius hominis, quoniam uisitas eum. Hic iam uoce surgendum est, quia dominum significat salvatorem, qui non ut ceteri mortales ex duobus hominibus natus est, sed ex spiritu sancto et beatae Mariae semper uirginis utero tamquam sponsus de glorioso thalamo processit. Sequitur. Minuisti eum Paulo minus ab angelis et cetera. Hinc iam domini salvatoris humilitas narratur et gloria. Minoratus est enim non necessitate ministratoria, sed pietatis suae spontanea uoluntate. Sicut apostolus ait: Semetipsum exinanivit formam servi accipiens, sequitur. Paulo minus ab angelis, quia crucem pro omnium saluit suscepit, ex ea siquidem parte creeator angelorum minor factus est angelis. Bene autem dixit Paulo minus quia etsi mortale corpus assumpsit tamen peccata non habeat. Gloria vero et honore coronatus est. Cum post resurrectionem nimis mirabilem totius mundi credulitatem, deus in eo quod homo factus est exaltatus accepit. Homo Christus est, ut in Esaia quiescite ab homine cuius spiritus in naribus eius, et in Psalmo: Accedet homo ad cor altum. De hoc homine et per alium prophetam dicitur: Et homo est et quis cognoscet eum. Quod autem dupliciter homo intellegendus sit, ostendit dominus ad Ezechielem prophetam dicens: Homo homo de domo Israel qui posuerit inmunditias suas in corde suo et reliqua.

Duplicem ergo nobis iuxta apostolum, ut supra diximus ostendit interiorem hominem et exteriorem. Multi enim habentes hominis faciem, corporalem diversarum bestiarum assumunt imagines quas dissipare propheta concupiscens deprecatur. Domine in civitate tua imagines eorum dissipabis, ili de quibus scriptum est. Homo cum in honore esset non intellexit conparatus est iumentis insipientibus, et similis factus est illis. Non sunt homines homines sed homines sunt iumenta. Rursum qui de evangelio audiunt. Serpentes genimina uiperarum quis ostendit uobis fugere ab ira ventura, non sunt homines homines sed sunt homines serpentes. Et de quibus scriptum est: Vulpes foveas habent et uolucres caeli nidos. Et de Herode, dicite vulpi huic, non sunt homines homines sed homines vulpes, qui vero utrumque hominis uocabulum possident si erraverint, ideo per supplicia corriguntur, ut intellegant quod dominus ipse est deus. Homines rationabiles quique intelleguntur, de quibus in Psalmo legitur, Homines et iumenta salvos facies domine. Item homines peccatores in Psalmo: Vos autem sicut homines moremini.

Aliquando vero homo peccatorem quemlibet et persecutorem significat, seu impiissimum Antichristum de quo dicit psalmista: Exurge domine non prevaleat homo, ipse est enim homo pessimus quem humana non potest sustinere conditio, in quo tanta erit versutia vel potestas, ut sola domini uirtus eius possit superare nequitiam. Legitur et in apostolo, vetus homo noster hoc est homo peccati simul crucifixus esse cum Christo ut destrueretur corpus peccati. Unde iubet nos deponere veterem hominem cum actibus suis et induere novum qui secundum deum creatus est in iustitia et sanctitate veritatis, omnia enim peccata et crimina simul corpus appellat, quod destrui dicit per bonam uitam et fidem catholicam. Crucifixio quippe interioris hominis poenitentiae dolores intelleguntur, et continentiae quidam salubris cruciatus, per quam mortem mors impietatis perimitur.

Spiritum idem esse quod animam evangelista pronuntiat dicens: Potestatem habeo ponendi animam meam et rursum. Potestatem habeo sumendi eam, de hac quoque ipsa domini anima passionis tempore memoratus evangelista ita protulit dicens: et inclinato capite emisit spiritum. Quid est enim emittere spiritum, nisi quod animam ponere, sed anima dicta propter quod uivit. Siritus autem vel pro spiritali natura, vel pro eo quod inspiret corpora, item animum idem esse quod animam, sed anima uitae est, animus consilii. Unde dicunt philosophi. Etiam sine animo uitam manere, et sine mente animam durare. Unde et a mentes. Nam mentem uocari ut sciat animum ut velit, mens autem uocata quod emineat in anima vel quod meminit. Unde et in memores a mentes. Qua propter non anima sed quod excellit in anima. Mens uocatur tamquam caput eius vel oculus. Unde et ipse homo secundum mentem imago dei dicitur. ita autem haec omnia adiuncta sunt animae ut una res sit.

Pro efficientiis enim causarum diversa nomina sortita est anima. Nam et memoria mens est. Unde et in memores a mentes. Dum ergo uivificat corpus anima est, dum vult animus est, dum scit, mens est, dum recolit memoria est, dum rectum iudicat ratio est, dum spirat, spiritus est, dum aliquid sentit, sensus est. Nam inde animus sensus dicitur, pro his quae sentit. Unde et sententia nomen accepit. Significatio enim spiritus multiplex est. Aliquando spiritus nomine ipse deus demonstratur. Cum scriptum est, deus spiritus est. Et spiritus sanctus de quo in evangelio angelus ad Mariam dicit. Spiritus sanctus superveniet in te et uirtus altissimi obumbrabit tibi. Et apostolus: Spiritus inquit omnia scrutatur etiam profunda dei. Et item ubi spiritus inquit domini ibi libertas. Aliquando etiam spiritus significat angelicam naturam. Unde psalmista ait, qui facit angelos suos spiritus. Aliquando animam hominis ut supra ostendimus. Aliquando sanctos uiros et uirtutum decorem atque sapientiam spiritalem habentes. Unde apostolus ait: Si quis praeoccupatus fuerit in aliquo delicto, uos qui spiritales estis instruite huiusmodi in spiritu lenitatis. Aliquando spiritus uocatur ratio quae praeeminet animae, ut in Daniele: Spiritus et animae iustorum benedicite dominum. Aliquando spiritus animam iumentorum significat. Unde Salomon ait: Spiritus iumentorum descendat deorsum. Aliquando uocem hominis significat unde dicit apostolus. Si orem lingua spiritus meus orat. Mens autem mea sine fructu est. Orabo ergo spiritu orabo et mente. Aliquando increpationem caelestem. Unde dicit in Psalmo. Ab increpatione tua domine, ab inspiratione spiritus irae tuae. Ostendit ergo praedicatores verbi quia spiritu sancto inflammati, delinquentes populos increpabant quatinus avitus recederent. Aliquando ventum, ut est illud in spiritu vehementi conteres naves Tharsis. Et in contrariam partem spiritus nomine spiritalia uitia denotantur. Unde dicitur, spiritus superbiae, spiritus irae, spiritus tristitiae, spiritus fornicationis. Aliquando nomine spiritus ipse diabolus demonstratur. Unde dicitur. Recessit a Saul spiritus domini bonus, et invasit eum spiritus nequam a domino. Unde et in evangelio ipsa veritas ait. Dum inmundus spiritus exierit de homine ambulans per loca inaquosa quaerens requiem et non invenit. Et paulo post subiungit dicens: Tunc assumit septem spiritus nequiores se, et intrantes habitant ibi, hoc est cum plenitudine omnium uitiorum unde fiunt novissima hominis illius peiora prioribus.

Corpus dictum eo quod corruptum perit, solubile enim atque mortale est, et aliquando solvendum. Caro autem a creando est appellata, crementum enim semen est masculi, unde animalium et hominum corpora concipiuntur. Hinc et parentes creatores uocantur. Caro autem ex quattuor elementis compacta est. Nam terra in carne est, aer in alitu, humor in sanguine, ignis in calore uitali, habent enim in nobis elementa suam quaeque, partem, cui quid debetur ostendit compago resoluta. Caro autem et corpus diversa signifcant in carne semper corpus est, non semper in corpore caro. Nam caro est quae uivit idem et corpus, corpus quod non uivit idem non caro. Nam corpus dicitur aut quod post uitam est mortuum, aut sine uita est conditum, interdum et cum uita corpus et non caro, ut herba et lignum. Mystice enim corpus corporalem significat creaturam, vel hominis corruptam naturam. Unde legitur in apostolo corpora esse caelestia et corpora terrestria. Et alibi, corpus inquit quod corrumpitur adgravat animam. Nam iuxta caro allegoriam aliquando significat exteriorem hominem, aliquando litteram legis et carnalem sensum. Aliquando sapientiam humanam quae contraria sentit deo. Nam in apostolo scriptum est. Prudentia carnis mors est, prudentia autem spiritus uita et pax. Unum atque idem est quod dicit prudentia carnis mors et illud littera occidit. Igitur prudentia carnis mors est, cui mors est animae sine dubio. Qui enim legem secundum carnem id est secundum litteram intellegit, non venit ad Christum qui est uita, et ideo prudentia carnis mors est. Prudentia vero spiritus uita et pax. Vitam namque et pacem quae est Christus habet qui spiritaliter intellegit legem. Aliter prudentia carnis peccatum est quod generat mortem. Prudentia enim ideo dicitur cum res stulta sit quia saecularibus hominibus, errores uisibilibus concepti sive in sensu sive in actu contra legem dei prudentia uidentur. Quo inquit sapientia carnis, inimica est deo, legi enim dei non est subiecta, nec enim potest, quomodo enim sapientia carnis hoc est carnalis intellegentia non sit inimica deo quae adversatur Christo, quae non recipit eum quem misit deus, quae dicit nos legem habemus et secundum legem debet mori quoniam filium dei se fecit. Notandum autem quodnon carnem dixit inimicam sed sapientiam carnis, id est non substantiam sed actus, aut cogitationem sive asseverationem quae nascitur de errore.

Sapientia ergo carnis est primum in loco astrorum ab hominibus inventa disputatio. Deinde uisibilium lectatio haec inimica sunt deo quia elementum dominum et opificem mundi, his coaequant quae fecit, astruentes nihil posse fieri propter quam mundi continet ratio. Quam ob rem negant deum fecisse ut uirgo pareret, aut mortuorem corpora resurgerent. Quia stultum est inquiunt ut deus fecerit ultra quam homo sapit. Hinc et alibi scriptum est. Caro concupiscit adversus spiritum spiritus vero adversus carnem. Et rursum: Caro inquit et sanguis regnum dei non possidebunt, hoc est peccatrix uita et sanguino lenta, non meretur uitam habere aeternam. Neque corruptio incorruptaelam possidebit, sed sancti et iusti uiri immutati et immortales effecti, per resurrectionem carnis in die iuditii ad regnum simul cum Christo transibunt perpetuum.

Sensus corporis quinque sunt: visus, auditus, gustus, odoratus, et tactus. Ex quibus duo aperiuntur et clauduntur, duo semper patentes sunt. Sensus dicti quia per eos anima subtilissime totum corpus agitat uigore sentiendi, unde et praesentia nuncupantur, quod sint presentibus sicut prae oculis quae presto sunt oculis. Visus est qui a philosophis humor uitreus appellatur. Visum aut me fieri quidam asseverant, aut extrema aetheria luce, aut interno spiritu lucido per tenues vias a cerebro venientes atque penetratis tonicis in aere exeuntes. Et tunc commixtione similis materiae uisum dantes. Visus dictus quod uivacior sit ceteris sensibus ac praestantior sive velocior, ampliusque uigeat quantum memoria inter cetera mentis offitia vicinior est cerebro. Unde omnia manant ex quo fit ut ea quae ad alios pertinent sensus uide dicamus veluti cum dicimus. Vide quomodo sonat uide quomodo sapit sic et cetera. Auditus appellatus, quod uoces hauriat, hoc est aere verberato suscipiat sonos. Odoratus quasi aeris odoris attactus tacto enim aere sentitur, sic et olfactus quod odoribus efficiatur. Gustus a guttare dictus. Tactus eo quod per tractet et tangat, et per omnia membra uigorem sensus aspergat. Nam tactu probamus quicquid ceteris sensibus iudicare non possumus. Duo autem genera tactus esse nam aut extrinsecus venit quod feriat aut intus in ipso corpore oritur. Unicuique autem sensui propriam naturam datam. Nam quod uidendum est oculis capitur quod avidendum est auribus mollia et dura tactu aestimantur. Sapor gustu odor naribus ducitur.

In multis locis scripturae sacrae hi quinque sensus corporis per quinarium numerum mysticae exprimuntur. ut est illud in parabola salvatoris ubi narratur servus a domino suo quinque talen talenta accepisse. Et eam cum augmento eidem domino revertenti representasse. Similiter et in ceteris locis ubi qui narius numerus insertus est, aut quinque libros legis aut quinque sensus corporis mystica significatione demonstrat. Notandum autem quod idem ipsi sensus qui in exteriore homine describuntur, simili modo secundum modeum suum in interiore esse manifestantur, quia spiritales res non corporalibus sensibus sed spiritalibus rimanda sunt. Unde divina uox in cantico Deuteronomii ait. Videte, uidete, quoniam ego sum deus et non est alius praeter me. Et in Psalmo: Attendite populus meus legem meam inclinate aurem vestram in verba oris mei, et in evangelio ipsa veritas ait. Qui habet aures audiendi audiat. Et in Apocalipsi: Qui autem habet inquit aures audiendi audiat quid spiritus dicat aecclesiis. Et in Psalterio: Gustate inquit et uidete quoniam suavis est dominus. Et apostolus: Christi bonus inquit odor sumus et in his qui pereunt. Et in his qui salvifiunt. Et in evangelio dominus mulierem emoro usam fide se tetigisse magis quam corpore ostendit dicens. Tetigit me aliquis, nam ego sensi uirtutem de me exisse. Sic ergo cum omni cautela observandum est, quid ad corporis sensus. Et quid ad animae pertineat dignitatem. Ne forte confusus ordo et in rationabilis aestimatio alicubi repugnare uideatur veritati. Prima pars corporis caput datum que illi hoc nomen eo quod sensus omnes et nervi inde initium capiunt atque ex eo omnis uigendi causa oriatur, ibi enim omnes sensus apparent. Unde ipsius animae quae consulit corpori quodammodo personam gerit.

Caput vero quod prima corporis pars est ut supra diximus iuxta allegoriam aut Christum significat qui est caput corporis aecclesiae, aut divinitatem salvatoris. Unde legitur in apostolo caput mulieris uir, caput uiri Christus caput Christi deus. Ponitur enim aliquando caput pro principalitate mentis. Unde scriptum est: Omni tempore sint vestimenta tua candida et oleum de capite tuo non deficiat, hoc est omni tempore sint opera tua et conversatio munda. Et oleum caritatis atque misericordiae demente via non deficiat. Invenitur aliquando caput pro initio poni, ut est illud capite libri scriptum est de me quia in principio fecit deus caelum et terra et in principio erat verbum et verbum erat apud deum et deus erat verbum. Invenitur et aliquando nomine capitis primatus cuiuslibet ossitii designari. Unde dicuntur apostoli et doctores aecclesiae capita esse gentium quia principes et magistri sunt fidelium populorum. Item caput inchoatio bonorum operum, sicut ipsa uoluntas hominis, ut in Levitico, ponet manum super caput hostiae suae. Similiter et in quibusdam locis duces et principes iniquorum capitis nomine censentur. Unde dicitur, multiplicati sunt super capillos capitis mei qui oderunt me gratis, us ostenderet ergo plus esse numerum infidelium quam devotorum. Dicit multiplicatos esse perfidos iudaeos super numerum capillorum, id est recte credentium.

Vertex est ea pars qua capilli capitis colliguntur, et in qua cesaries vertitur, unde et nuncupatur. Vertex enim quando in bonam partem accipitur, significat summitatem iustitiae vel perfectionem omnium uirtutum, ut est illud in Salomone: Coronam enim gratiarum accipiet vertex tuus. Item in malam partem ponitur vertex, quando summam nequitiam significat. ut est illud Psalmistae. Veruntamen deus conquassavit capita inimicorum suorum, verticem capilli per ambulantium in delictis suis. Capita inimicorum sunt auctores Iudaicae seditionis. Sedet hereticorum sine dubitatione doctores, illi enim in carne Christum persecuti sunt, ipsi enim crudeliores in ipsam etiam si dici fas est, deitatem deseviunt. Hi tales sibi calumniarum minutias quaerunt. Ut ipsos quoque vertices capillorum per ambulare ac perscrutari posse uideantur.

Calvaria ab ossibus calvis dicta per defectionem et neutraliter pronuntiatur. In Golgotha quippe quod interpretatur calvaria, eo quod truncabantur ibi capita damnatorum, crucifixus est dominus, ut ubi prius area erat damnatorum, ibi erigerentur vexilla martyrii. Et quomodo pro nobis maledictum crucis factus est, et flagellatus et crucifixus, sic pro omnium salute quasi noxius inter noxios crucifigitur.

Capilli uocati quasi capitis pili facti, ut et decorem praestent, et cerebrum adversus frigus muniant atque a sole defendant. In capillis vero ornatus iustitiae et decor uirtutum, infideli anima demonstratur. Cui pro bonis meritis et sapientiae doctrina multiplex merces in aeterna beatitudine reservatur. Unde ipse in evangelio ait. Vestri autem et capilli capitis omnes numerati sunt. Item capilli uirtutes animae designant, sicut in libro iudicum de Samson legitur, quos capillos postquam perdidit. Statim ab inimicis captus lumen scientiae amisit. Possunt et in capillis fideles populi accipi qui maximum decus sua numerositate praebent aecclesiae. Unde in Cantico canticorum sponsus ad sponsam dicit. Capilli tui sicut greges caprarum quae ascenderunt de monte Galaad. Galaad enim acertius testimonii interpretatur, qui bene convenit adunatae multitudini sanctorum. Item capilli in contrariam partem positi repperiuntur in Psalmo ubi uitia designantur. Multiplicati sunt inquit super capillos capitis mei et cor meum dereliquit me, nec frustra in comparatione delictorum capilli ponuntur. Quia domini praecepto in veteri testamento sacerdotes ipsa similitudine radebantur.

Pili autem dicti sunt a pelle qua prodeunt, sicut et pilo dicitur a pila, ubi pigmenta contunduntur. Significant pili carnis cogitationes carnales quos radere nos a cordibus nostris scriptura sancta monet. Unde et in libro numerorum iubentur Levitae radere omnes pilos carnis suae. Pili carnis sunt quaelibet superflua humanae corruptionis. Pili carnis sunt uitae veteris cogitationes, quas sic a mente incidimus, ut de amissione earum nullo dolorem fatigemur. Levita namque assumptus uocatur. Oportet ergo levitas omnes pilos carnis radere, quia is qui in obsequiis divinis assumitur, debet ante dei oculos a cunctis carnis cogitationibus mundus apparere, ne inlicitas cogitationes mens proferat. Et pulchram animae speciem quasi pilis fructificantibus de formem reddat.

 Cefaries a cedendo uocata ideoque tantum uirorum est. Virum enim tonsum esse decet mulierem non decet. Tamen in Deuteronomio legimus captivam mulierem ante nuptum raderre iussam cesariem et circumcidere ungues et deponere vestem in qua capta est. Quod significat animam quae a deo pulchra creata est, si in gentili conversatione eam invenerimus et sociare volverimus corpori Christi ut deposito idolatriae cultu induatur lugubribus poenitentiae indumentis, deploretque patrem et matrem hoc est omnem memoriam mundi eiusque carnales inlecebras. Deinde novacula verbi dei et doctrina, omne peccatum infidelitatis eius quod mortuum et inane est abradatur. Hoc enim sunt capilli capitis et ungulae mulieris, atque demum salutari lavacro mundata et purificata coniungatur sanctis dei. Scilicet cum iam nihil in capite mortuum nihil in manibus ex illis quae per infidelitatem mortis dicuntur habuerit, ut neque sensibus neque actibus inmundum aliquid aut mortuum gerat.

Comae sunt propriae non caesi capilli et est Grecus sermo. Nam comas Greci caimos a secando nominant, unde et cirin tonderi dicunt. Inde et cirri uocantur quod etiam Greci mallonem uocant. Comae vero capitis, mysticae catervae sunt sanctorum qui Christo capiti fideli famulatu adherent. Unde in Cantico canticorum sponsa de sponso dicit. Comae eius sicut elatae palmarum, nigrae quasi corvus. Hae ergo comae elatae palmae dicuntur propter caput domini, nigrae propter despectionem apud homines elatae ob uictoriam nigrae obpressuras. Crines propriae mulierum sunt, dicti autem crines eo quod uictis discernantur. Unde et discriminalia dicuntur a quibus divisi religantur. Mysticae autem crines significant facta uirtutum quos homo habet ex dono spiritus sancti. Unde in libro Iudicum legitur quod Samson quamdiu septem crines capitis integros habuit, invictos fuit. Postquam vero per fraudem mulieris tonsus est, recessit ab eo fortitudo, quia quisquis per gratiam spiritus sancti uirtutes spiritales servat inlaesus manet. Si enim propter peccatum evacuatus fuerit gratia spiritali, infirmus factus patet inimicorum captioni. Possunt et crines elemosinarum largitatem significare, hinc est quod in evangelio mulier illa quae pedes Iesum lacrimis lavit crinibus extersit, et unguento unxit. ut instrueret nos minimis membris Christi conpati debere, et superflua pauperibus erogare, et odore bonarum uirtutum illis ferre opem. De quibus ipse dominus in fine dicturus erit, quod uni ex his minimis fratribus meis fecistis mihi fecistis. Aliquando etiam in crinibus exprimuntur catervae fidelium ut est illud in Cantico canticorum quod sponsus ad sponsam dicit. Vulnerasti cor meum soror mea sponsa, vulnerasti cor meum in uno oculorum tuorum et in uno crine colli tui, in vulneratione cordis, magnitudo amoris Christi in aecclesia intellegitur, qui fit in unitate sancta doctorum id est oculorum, et in unitate pia subiectae plebis, id est crinium.

Tempora sunt quae calvariae dextra levaqe subiacent, quae ideo sic nuncupantur quia moventur, ipsaque mobilitate quasi tempora quibusdam intervallis mutantur. Significant autem uigilias corporis quas homo debet habere temperanter, in statu praesentis temporis donec veniat somnus mortis. Hinc propheta ex persona Christi in Psalterio ait. Si dedero somnum oculis meis aut palpebris meis dormitationem, aut requiem temporibus meis donec inveniam locum domino tabernaculum deo Iacob. Haec omnia rationabiliter humanitati Christi convenire noscuntur. Somnus iste intellegendus est requies mortis. Palpebrarum quoque et temporum motus uigilantiam eius ante mortem demonstrat, quoniam revera tempora capitis nostri requiem habere non possunt. Quando oculi crebris motibus agitati uigilare noscuntur. Prius enim posuit somnum et postea quem ad modum ipse somnus impleatur exposuit. Bene ergo mors domini somno similatur, quoniam triduana tantum pausatione susceptus est, qui nullam corpori corruptionem intulit sed quietem.

Facies dicta ab effigie, ibi est enim tota figura hominis, et unius cuiusque personae cognitio. Vultus vero dictus eo quod per eum animi uoluntas ostenditur, secundum uoluntatem enim in varios motus mutatur. Unde et differunt sibi utraque. Nam facies simpliciter accipitur de unius cuiusque naturali aspectu. Vultus aut animorum qualitatem significat. Facies autem duobus modis intellegitur, hoc est corporea et spiritalis nisi enim esset interioris hominis facies, non diceret apostolus. Nos autem revelata facie gloriam domini speculantes transformamur de gloria in gloriam tamquam ad nostri spiritu. Et item uidemus inquit nunc per speculum in enigmate, tunc vero facie ad faciem. Item faciem summa in mente declaratio, ut in evangelio et faciem tuam lava. Aptum est enim nos nunc imagines videre per fidem tunc res ipsas hoc est post resurrectionem in aeterna gloria. Quod autem dominus ad Moysen dixit. Faciem meam videre non poteris, non enim uidebit me homo et uivet iuxta Iohannis uocem. Deum nemo uidit unquam, ita intellegendum est. Quod in hac corruptibili uita nullus perfecte contemplationem dei habere potest. Viderunt enim patres testamenti veteris dominum in hac uita positi, per quasdam imagines, quibus ipse se uolvit ostendere. Sed futurae uisionis eius gloriam illis reservavit, qui in caelesti beatitudine perpetualiter uisuri sunt. Aliter ab eiusdem sententiae uirtute non abhorret quod dicitur, non enim uidebit me homo et uivet, quoniam quisquis sapientiam quae deus est uidet, huic uitae funditus moritur. Ne iam eius amore teneatur. Nullus quippe eam uidet qui adhuc carnaliter uivit, qui a nemo potest amplecti deum. Simul et saeculum, qui enim deum uidet eo ipso moritur, quo vel intentione cordis, vel effectu operis ab huius uitae delectationibus, tota mente separatur. Nemo ergo deum uidit et uixit. Ac si aperte diceretur. Nullus umquam deum spiritaliter uidit, et mundo carnaliter uivit. Vultus enim aliquando pro intellectu, aliquando pro uoluntate et affectu positus est. Nam quod in Psalmo propheta dixit: Proiectus sum a vultu oculorum tuorum, patri dicit filius a forma servi. Speravi quia me gratia tua desereret, cum passionis tristitia prevaleret. In pavore utique mortis, a vultu oculorum tuorum proiectus sum, id est a conspectu misericordiae tuae, et pulchrae vultum dedit oculis, quia ipsi quam maxime significant uoluntates animorum. Vultus enim dicitur ab eo quod cordis velle per sua signa demonstret, sic oculi divinitatis cum respiciunt suam gratiam pollicentur. Illud autem quod dicitur, vultus domini super facientes mala, pronuntiat vultum domini id est intellectum esse, supra malos quos sic attendit ut not respiciat, sic non respicit ut tamen eorum facta cognoscat.

Frons ab oculorum foraminibus nominata est, haec imago quaedam animi mentis motum specie sua exprimit, dum vel laeta vel tristis est. Iuxta allegoriam vero frons verecundiam mentis, aut in pudentiam significat. Unde erubescere dicitur qui conpungitur pro delictis suis, et se meliorare studuerit. Aliter de impudentis fronte ex probratur Hierusalem per prophetam scelus suum, cum ei dicitur. Frons mulieris meretricis facta est tibi. Et item dominus ad Hiezechielem ait. Ecce dedi faciem tuam valentiorem faciebus, eorum et frontem tuam duriorem frontibus eorum, ut adamantem et ut silicem dedi faciem tuam, domus Israhel attritae frontis est. Et procacis audaciae, et duro fit corde, et scorpionibus comparatur. Ideo dedi tibi vultum durissimum et frontem qua nullo pudore superetur. Ex quo discimus interdum gratiae esse dei inpudentiae resistere, et cum locus poposcerit frontem fronte conterere. hoc autem tribuitur ne vestra verecundia et humanus pudor per timescat insidias aemulorum. Et in eodem propheta legitur, quod dominus iuberet uiro qui indutus erat lineis et atra mentarium scriptoris habebat in lumbis suis. Ut transiret per mediam civitatem in medio Hierusalem et signaret thau super frontes uirorum gementium et dolentium super cunctis abhominationibus quae fiunt in medio eius quae littera specie crucis Christi tenet et signatur in frontibus fidelium. Et confirmatur in cordibus electorum. Unde dicit psalmista signatum est supernos cum vultus tui domine. Quia sicut nummus imperatoris portat imaginem, ita et fidelibus signa caelestis principis imprimuntur.

Oculi uocati sive quia eos ciliorum tegmina occulunt ne qua incidentes iniuriae offensione laedantur, sive quia occultum lumen habent id est secretum vel intus positum. Hi inter omnes sensus viciniores animae exisiunt, in oculis enim omne mentis inditium est. Unde et animi perturbatio vel hilaritas in oculis apparet. Oculi autem idem et lumina. Et dicta lumina quod ex eis lumen manat vel quod ex initio sui clausam teneant lucem, aut extrinsecus acceptam uisui preponende refundant. Oculus igitur non solum corporis uisum sed etiam cordis demonstrat intuitu quod psalmista ostendit dicens: Levavi oculos meos ad montes. Et in Hieremia leva inquit oculos tuos et uide. Nam cum dicit levavi ostendit se ad contemplationem aliquam fuisse provectum. Levare enim est aliquid ad altiora transferre. Oculos meos utique cordis aspectum, de quibus scriptum est. Revela oculos meos et considerabo mirabilia de lege tua. Et illud preceptam domini lucidum inluminans oculos. Nam si istos carnales advertas, quid potuisset inde proficere. Si montes consitos silvis, aut saxis squalentibus, legisset intendere. Sed hoc si spiritaliter inquiras omnino proficuum est, ut oculos cordis sui sive ad sanctos uiros sive ad libro divinos, sive ad sublimes angelos credatur elevasse, qui magnitudine et firmitate sua vere montes sunt. Unde etiam competens sustinebatur auxilium. Et in evangelio ipsa veritas ait. Quod si oculus tuus dexter scandalizat te, erue eum et proice abste. Hic vero cogitationem et sensum in diversa uolitantem nuncupavit oculum, per dexteram autem uoluntatis ex affectuum initia demonstrantur. Quam sententiam et aliter possumus intelligere. Videtur mihi non incongrue accipi in hoc loco debere oculum dilectissimum amicum. Nam hoc est utique quod membram recte possumus appellare quod vehementer diligimus. et ipsum consiliarium quia oculus est tamquam demonstrans iter, et in rebus divin is quia dexter est, ut sinister sit dilecter quidem consiliarius, sed in rebus terrenis ad necessitatem corporis pertinentibus. Item in illo ubi dominus discipulis ait. Beati oculi qui uident quae uos uidetis, ibi intellectus fidelis et simplex affectus demonstratur quod nos intuendus est. Nam et in illa sententia qua salvator ait: Si oculus tuus fuerit simplex totum corpus tuum lucidum erit. Si autem nequam fuerit et iam corpus tuum tenebrosum erit. Per oculum intentionem cordis et intellectum animi designat. Quia cum bona intentione et uoto placendi deo aliquid agimus, totum corpus operis nostri inluminatur. Quod si intentio perversa erit, etiam opus per eam confectum tenebrosum erit. Oculi duo activa et contemplatiuvam uitam ut quidam uolunt figurare dicunt. Denique quando legimus oculos domini nos respicere, ut est illud: Ecce oculi domini super timentes eum. Et oculi domini super iustos, coninuam gratiam divinitatis ostendit, quia pietas ipsius eos protegit, quos se timere cognoscit. Scire et enim debemus quod oculi domini in omni loco contemplantur bonos et malos quia nihil illum latet, omnia enim nuda et aperta sunt oculis eius. Sed bonos respicit miserando, malos aut per iuditium damnando.

Pupilla est medius punctus oculi in quo uis est uidendi ubi quia parvae imagines nobis uidentur propterea pupillae appellantur. Nam parvuli pupilli dicuntur. Hanc plerique papulam uocant. Vocatur autem pupilla quod sit pura atque inpolluta ut sunt puellae. Fisici dicunt easdem pupillas quas uidemus in oculos, morituros ante triduum non habere, quibus non uisis certa est desperatio. Circulus vero quo a pupilla albae partes oculis separantur, discreta nigredine corona dicitur, quod rotunditate sui ornet ambitum papulae. Mystice pupilla oculi, significant intentionem puri cordis, per quam cernitur iustitia, et discernitur verum a falso. Unde propheta precatur in Psalmo dicens, Custodi me domine ut pupillam oculi. Pupilla est enim ut supra ostdenimus in medio posita perspicua pars oculi qua corporum colores varia qualitate discernimus dicta a parvitate sui pupilla quasi pusilla. Huic convenientur comparatus est Christus cui datum est in iuditio suo iustos a peccatoribus segregrare. Aptissime itaque petit custodire se ut pupillam oculi quando et per ipsam res uis vales discernimus et in nostro corpore nihil prestantius invenitur.

Palpebrae sunt sinus oculorum a palpitatione dictae, quia semper moventur. Concurrunt enim invicem ut assiduo motu reficiant obtutum. Munitae sunt autem vallo pilorum ut apertis oculis si quid inciderit repellatur, et somno cohibentibus, tamquam involuti quiescant latentes. In summitate autem palpebrarum locis quibus se utraque clausa contingunt, extant ad moti ordine servato capilli tutulam oculis ministrantes, ne irruentes facile iniurias excipiant, et ex eo noceantur, ut pulveris vel cuius quam crassioris materiae arceant contractu. Aut ipsum quoque aerem concidendo mitificent quo tenuem atque serenum faciant uisum. Palpebrae mystice possunt accipi occultae dispensationes dei quae geruntur in homine. Unde dicitur in psalmo de domino: Oculi eius in paupere respiciunt palpebrae eius interrogant filios hominum. Ergo quia in domino membrorum ministeri per allegoriam frequenter aptantur, dicit eum non solum quando intendit oculis, sed etiam tunc requirere id est considerare filios hominum cum ea neglegere quasi dormiens aestimatur. Palpebrae quippe dei eius iuditia sunt quae aliquid nobis claudunt, aliquid aperiant, quae aperiendo nos interrogant si intellegendo non extollimur. Claudendo nos interrogant si non despicimus quae intellegere non valemus. Item in Iob de leviathan ita scriptum est: Oculi eius ut palpebrae diluculi, sternutatio eius splendor ignis, quia sternutatio caput maxime concutit. Sternutatio istius uocatur, illa extrema commutatio qua damnatum hominem ingreditur, et per eum super bis principatur. Recte eius sternutatio splendor ignis uocatur. Ante reproborum enim oculos aperit cum signorum uirtutibus lucet. Et oculi eius ut palpebrae diluculi, nam consiliarii eius in oculis designantur, qui recte palpebris diluculi comparantur. Palpebris namque diluculi extremas noctis horas accipimus, in quibus nox quasi oculos aperit dum venturae lucis iam initia ostendit. Lacrimas quidam a laceratione mentis putant dictas. Alii existimant ideo quod Greci darsiria uocant. Quid enim lacrimae ex conpuncto corde effusae efficere possint, ostendit propheta dicens. Fuerunt mihi lacrimae meae panes die ac nocte. Audiant hoc qui domino flere non appetunt, iuges lacrimas non inediam sed satietatem potius intulisse, nec inmerito quia fletus ille cibus est animarum, corroboratio sensuum, absolutio peccatorum, refectio mentium, lavacra culparum. Sed per has lacrimas significat afflictionibus erudiri posse populum, diem prosperitatem debemus accipere, noctem vero tristitiam.

Cilia sunt tegmina quibus cooperiuntur oculi, et dicta cilia quod celent oculos tegantque, tuta custodia. Supercilia dicta quia superposita sunt cilus, quae idcirco pilis vestita sunt, ut oculis munimenta pretendant, et sudorem a capite defluentem depellant. Inter cilium vero est medium illud inter cilia et supercilia, quod sine pilis est. Quid supercilia significent superius dictum est ubi per legis latorem inmundatione leprosi radi iubentur capilli capitis barbaque et supercilia et omnis pilus qui in corpore est.

Genae sunt inferiores oculorum partes, unde barbae inchoant. Nam Greci genos barbae, hinc genae quod inde incipiant gigni barbae. Ingenis ergo aliquando vi rtutes aliquando spiritalies patres, iuxta allegoriam significantur. Nam sponsa de sponso in Cantico canticorum dicit, genae illius sicut areola aromatum. Confitae a pigmentarus. Ingenis salvatoris nostri eius modesta pietatis simul et severitas exprimitur. Areolae aromatum uirtutes et dulcedo et fama gloriae eius designatur.

Pigmentarii vero prophetae sunt et apostoli qui futura incarnationis eius archana pate fecerunt. Item sponsus de sponsa dicit: Cortex mali punici genae tuae absque occultis tuis. Genae sanctae ecclesiae spiritales sunt, patres qui uirtutibus sunt mirabiles et moribus venerabiles et in Christi cruce gloriari non erubescentes. Et haec magna sunt valde quae uidentur sed multa maiora quae non uidentur et in futurum reservantur. Quae oculus non uidit nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit deus his qui diligunt eum. Item sponsus ad sponsam dicit. Pulchrae sunt genae tuae sicut turturis, hoc est, tanta te verecundiae salutaris uirtute decoravi ut castitatem promissae, mihi fidei nulla pravorum doctorum seductione corrumpas.

Male sunt eminentes sub oculis partes ad protectionem eorum subpositae. Vocate male sive quod infra oculos prominent in rotunditatem quae Greci mela appellant, sive quod sint supra maxillas. Maxillae per diminutionem a malis, sicut paxillus a palo, taxillus a talo. Maxillae ergo autem doctores significat aut disciplinam corporalem per quam bruti et inoboedientes constringuntur. Nam quod in Iudicum scriptum est: Samson maxilla asini vel mandibula pulli asinarum delevisse et percussisse mille uiros typice exprimit gesta salvatoris nostri quorum hic per maxillam asini, nisi predicatorum ecclesiae personae signantur. Redemptor enim noster simplicitatem atque patientiam predicantium suae manus uirtute tenens, a uitiis suis carnalibus interfecit. Et maxilla in terram proiecta postmodum aquas fudit, quia data morte praedicatorum corpora, magna populis monstravere miracula. Quod autem in psalmo scriptum est: Nolite fieri sicut equus et mulus in qubius non est intellectus, in freno et chamo maxillas eorum constringe. Ideo ergo istae comparationes sunt positae, quia equus sine descretione sessoris servit arbitrio, et a quocumque fuerit ascensus excurrit.

Mulus autem patienter accipit sarcinas quibus fuerit oneratus, et pro hoc utrique intellectum non habent, quia nec ille eligit, cui oboediat, nec iste quibus oneribus ingravetur intellegit, prohibet ergo huiuscemodi homines diabolicis fraudibus in sideri et uitiorum oneribus praegravari, ne male oboediendo superbiae magis partibus addicantur. Nam quod ait in freno ad equum pertinet. Frenum enim a ferum retinendo dictum est. Ferum quippe antiqui caballum dixerunt inchamo ad mulum respicit. Maxilla vero a minicula sunt animalium, quibus escamanditur, ut corporis uita procuretur. Ipsas ergo maxillas per figuram allegoricam dicit inoboedientibus debere constringi, id est copias uictuales partius dari, ut ieiuniorum necessitate condusi creatoris subdantur imperio. Barbam vetere suo caverunt quod uirorum sit non mulierum. Barba autem significat apostolos et apostolicos uiros. Unde est illud ungventum in capite quod descendit in barbam barbam Aaron. Quod descendit in ora vestimenti eius. Barbam siquidem benedicimus apostolos quoniam haec robustissime uirilitatis indicium est, et fixa sub suo capite, id est Christo perseverat. Multis enim passionibus divino munere superatis, apostoli uirosse constantissimes per dei gratiam probaverunt, servantes etiam regulas quas a domino acceperunt sub suo se mansisse capite monstraverunt, sed ne hanc barbam cuius cumque hominis fortassis adverteres, addidit Aaron qui Christi speciem praeferens. Iam ipsum in sacerdotio suo sub quadam imaginatione gestabat, quod descendit in ora vestimenti eius. Ora vestimenti domini salvatoris significatur aecclesia, quia usque ad extremitates eius descendit spiritus sanctus, quando baptizatus usque in finem saeculi misericordiae suae dignationem sanctificat.

Auribus inditum nomen a uocibus hauriendis. Unde et Virgilius uocemque his auribus hausit, aut quia uocem ipsam Greci audenliden uocant ab auditu, per inmutationem enim littere aures quasi audes nuncupatae sunt. Vox enim repercussa per anfractus earum sonum facit, quo sensum excipiant audiendi. Per aures enim ut iam diximus mystice auditus internus animae significatur. Sive oboedientia in praeceptis dei seu auditus fidei vel intellectus. Unde scriptum est: Qui habet aures audiendi audiat, hoc est corde intellegat. Et item in malam partem aures eorum ad grava. Ne forte audiant. Rogamus etiam deum exaudire preces nostras. Unde est illud psalmistae. Exaudi domine iustitiam meam intende deprecationi meae. Hoc est dementi preces nostras suscipe affectu. Nam intendere oculorum est, preces admittere aurium, sed ideo ista verba sociata sunt. ut ambarum rerum unus intellegeretur effectus, quicquid enim vel auris audit vel oculus uidet, vel manus palpat, vel quae palatus gustat, vel nasus odoratur, deo sola contemplationis uirtute notissima sunt.

Nares idcirco nominantur, quia per eas vel odor vel spiritus manare non desinit, sive quia nos odore admonent, ut norimus aliquid ac sciamus. Unde haec contra inscii ac rudes ignari dicuntur. Olfecisse enim scisse veteres dicebant. In odoratu enim discretio boni ac mali designatur. In scriptura vero sacra uocabulo narium aliquando fatuitas, aliquando antiqui hostis instigatio, aliquando vero praescientia solet intellegi. Naribus namque fatuitas designatur scientiae, ut superius Salomone attestante docuimus qui ait: Circulus aureus in naribus suis. Mulier pulchra et fatua, narium nomine ex alantes insidiae atque instigatio antiqui hostis accipitur, quod in libro Iob de illo dominus attestatur dicens: De naribus eius procedit fumus, ac si dicat, de perversa instigatione illius in humanis cordibus caligo nequissimae cogitationis surgit, per quam uidentium oculi tenebrescant. In naribus quoque praescientia designatur, sicut per prophetam dicitur, quiescite ab homine cuius spiritus est in naribus eius quia excelsus reputatus est ipse. Redemptoris ergo nostri spiritus esse in naribus eius dicitur. Ut uidelicet scientia illius esse in praescientia designetur. Per nares aliquando doctores sancti exprimuntur. Aliquando insidiae antiqui hostis. Nam in Cantico canticorum sponsus ad sponsam dicit. Nasus tuus sicut turris Libani. In naso verbi dei dispensatores causa discretionis designantur. Turris quia eminentissimum locum tenent in ecclesia. Item in naribus spiraculum fidei bonarumque uirtutum exprimitur. Ut est illud in Iob: spiritus divinus in naribus meis. Item in malam partem narium trahitur significatio ubi dominus de leviathan ad Iob locutus ait: De naribus eius procedunt fumus, id est diaboli quia de miraculorum insidiis ad momentum etiam caliginos a dubietas generatur. Hinc rursum de vehemoth ait: In sudibus per forabis nares eius, quid per sudes nisi acuta sanctorum consilia quae huius vehemoth nares perforant. Dum sagacissimas eius insidias et uigilando circumspiciunt et superando transfigunt, sive ipsius domini verba sudes sunt, quibus vehemoth nares perforantur. Qui cum deum incarnatum esse dubitaret, hoc expetitis miraculis temptando cognoscere uoluit dicens. Si filius dei es dic ut lapides isti panes fiant. Sed dum a domino audivit haec et haec sententiarum eius acuminibus indagatio antiqui hostis percussa est.

Os dictum quod per ipsum quasi per ostium et cibos intromittimus, et sputum foras proicimus, vel quia unde ingrediuntur cibi inde egrediuntur sermones. Os aliquando per significationem ipsum verbum, hoc est Iesum Christum qui nobis suam patrisque sui adnuntiat uoluntatem, aliquando spiritum sanctum. Ut est illud os domini locutum est, loquitur utique ipse qui loqui facit. Namquam uis alieno ministerio sermo depromatur. Spiritus sanctus tamen loquitur cuius praecepta vulgantur, sicut dicit beatus apostolus Petrus: Non enim umquam uoluntate humana allata est prophetia, sed spiritu sancto ac tacti locuti sunt sancti homines dei. Aliquando internam cogitationem hominis ostendit. Ut est illud os iusti meditabitur sapientiam, non enim dicit meditatur sed meditabitur de futuro. Os hic cogitationum debemus accipere quia de lingua sequitur quid loquatur, meditabitur ergo sapientiam non scripturarum lectione, sed cordis purissima uisione, ibi enim non litteris sapientia colligitur, sed caelesti largitate in elaborata prestatur. Similiter os in contrariam partem ponitur, ubi ad peccatorem dicitur. Os tuum abundavit nequitia et lingua tua concinnavit dolum. Os protolosa cogitione positum est, et lingua pro falsa laudatione vel consilio maligno. Os locutio bona vel mala ut in evangelio: Ex verbis tuis iustificaberis, et ex verbis tuis condemnaberis. Aliquando vero os ponitur pro ipsis verbis, ut est illud in Apocalipsi et in ore ipsorum hoc est in verbis eorum, non est auditum mendacium. et in Psalmo: Os in eum loquitur sapientiam, et meditatio cordis mei prudentiam. Sapientia pertinet ad res divinas edocendas, prudentia ad res probabiles instituendas, sic omnis sermo divinus duabus his uirtutibus indicatur.

Labia a lambendo mominate, quod autem superius est labium dicimus, quod inferius eo quod grossius sit labrum, alii uirorum labra, mulierum labia dicunt. Labia aliquando pro occulto verbo, aliquando pro manifesto ponuntur. Pro occulto ut est illud Salomonis: Labia iusti considerant placita, et os impiorum perversa. Pro manifesto autem ut est illud in Psalmo: Labia mea laudabunt te. Item in Cantico canticorum sponsus ad sponsam dicit: Sicut uitta coccinea labia tua et eloquium tuum dulce. Vitta coccinea doctrina veritatis intellegitur. Labia sponsae cocco assimilantur, quia dominici sanguinis quo redempta est pretium praedicare non cessat ecclesia, vel quia predicatio sancta caritatis ardore flammescit. Item sponsa de sponso dicit: Labia illius lilia distillantia myrram primam. Labia illius verba sunt doctrinae, lilia quia claritatem caelestis regnis promittunt, distillantia murram primam quia per contemptum uoluptatum presentium, ad hanc perveniendum esse praedicant.

Linguae aligando cibo putat Varro nomen inpositum, alii quod per articulatos sonos verba ligat. Sicut enim plectrum cordis ita lingua inliditur dentibus et uocalem efficit sonum. Sic et lingua eo quod eloquium format pro loquaela ponitur. Unde dicuntur genera linguarum quia diversi sunt soni verborum, loquebantur enim variis linguis apostoli magnalia dei, quia per spiritus sancti gratiam acceperunt loqui posse omnibus linguis laudem dei. Item lingua doctrina recta vel prava. In salomone: Labia sapientium disseminabunt scientiam, lingua pravorum peribit.

Dentes Greci odontes uocant, et inde in Latinum trahere nomen uidentur. Significant dentes aliquando doctores aeclesiae, ut est illud in Cantico canticorum: Dentes tui sicut greges tonsarum. In dentibus vero perfectiores quique et ad regendam aecclesiam dei aptiores designantur. Illi enim comminuunt sententias sacrarum scripturarum, et in partum redigunt. fidelium animarum. Item in Psalmo propheta ad dominum dicit: Dentes peccatorum conteruisti, id est detrahentium verba mordatia qui potestati divinae nefandis dogmatibus obloquuntur. Dentes enim dicti sunt a demendo, et ideo pulchrae nimis linguae detrahentium dentes uocantur, quia sicut illi ciborum partes demunt ita et isti opiniones hominum adhibita detractione corrodunt. Dentes intellectus sive locutio bona vel mala. Ut in exodo oculum pro oculo, dentem pro dentem. Palatum nostrum sicut caelum est positum, et inde palatum apostolo per dirivantionem. Sed et Greci similiter contra non appellant, eo quod pro sui concavitate caeli similitudinem habeat. Sicut palatum super linguam extat et sub eo verba formantur, sic nostra locutio caelesti sapientiae et spiritali doctrinae subiungere se debet ut utilem doctrinam et proficuam auditoribus suis proferre possit.

 Fauces a fundendis uocibus nominatae vel quod per eas famur uoces. Arteria uocatae sive quod per eas a pulmone aer, hoc est spiritus fertur, seu quod artis et angustis meatibus spiritum uitalem teneant. Unde uocis sonos emittunt, et soni uno modo sonarent, nisi linguae motus distantias uocis efficeret. Fauces iudicium intellectus significare valent, ut est illud, ubi sunt fauces meae, nonne sapientiam meditantur. Item fauces mandatorum dei custodiam significant, quia sicut lingua personos faucium verba proferre debet, sic doctor catholicus per mandatorum dei custodiam praedicationis suae profectum ostendere debet. Hinc et in psalmo scriptum est: Lingua mea adhaesit faucibus meis. Nam cum omnis gustus sapiat in palato considerandum est, hic quare dixit faucibus meis. Fauces enim sunt gutturis nostri via ubi iam degluttita dulcedo nulla sentitur, sed qui de eloquiis domini erat absolute dicturus, mirabiliter illam partem posuit. Ut cito ad cordis nostri penetrabilia perveniret. Rursum scriptum est: Laboravi clamans raucae factae sunt fauces meae. Laborabat ergo Christus clamans quando non audiebatur a perfidis rauce factae sunt fauces eius, quia dicta eius nequaquam sacrilegus populus audiebat.

Mentum dictum quod inde mandibulae oriantur vel quod ibi iungantur. In mento enim ubi barba maxime protenditur. Ostendit adesse debere mansuetudinem vere doctrinae nec aliquid ibi commisceri fraudis malitiae. Hinc est quod Ioab Amasiae mentum dextra manu tenuit, sed sinistra gladium latenter mittens eius uiscera effudit. Dextra namque mentum tenere est quasi ex benignitatibus blandire, sed sinistram ad gladium mittit, qui latenter ex malitia percutit.

Collum dictum quod sit rigidum et heret ut columna baiulans caput et sustentans quasi capitolium, cuius anterior pars gula uocatur posterior cervix. Cervix autem uocata quod per eam partem cerebrum ad medullam spinae dirigatur quasi cerebri via. Veteres autem plurali tantum numero cervices dicebant. Prius hortensius cervicem singulariter dixit. Cervix autem numero singulari membrum ipsum significat. Nam pluraliter contumatiam saepe demonstrat. Cicero in Verrinis: precorem tu causes frange cervices. In collo intellegentiae decor vel predicationis fortitudo sive etiam doctores sancti exprimuntur. Ut est illud in Cantico canticorum. Collum tuum sicut monilia. Et item sicut curris inquit David collum tuum, turris David aeclesiae est catholica collum predicatores sancti. Unde in eadem civitate constantia firma est et undaque in explanabilis. Item collum vel cervex in malam partem accipitur. Ut est illud de sapientia testimonium superborum et sublimium colla propria uirtute calcavit. Et in Psalmo dominus inquit iustus concidet cervices peccatorum. Cervices autem pro superbia positas scriptura testatur dicens: Cerno quod populus iste dure cervicisset. Et beatus Stephanus in passione sua iudeos arguens dicit: Dura cervice et in circumcisis cordibus et auribus uos semper spiritui sancto restitistis sicut patres vestri. Istis ergo haec vicissitudo redditur. Ut cervices quas contra dominum laetaliter extulerunt. Iugo ipsius suavi salutari humilitate subdantur quod saepe de persecutoribus factum esse memini mus ut fierent predicatores sanctissimae religionis, qui prius idola nefandissimis persuasionibus uindicabant.

Gurgulio a gutterae nomen trahit, cuius meatus ad os et nares pertendit, habens viam qua uox ad linguam transmittitur ut possit verba collidere. Unde et garrire dicimus. Guttur aliquando significat dulcedinem legis dei, ut est illud sponsae de sponso: Guttur illius suavissimum, et totus desiderabilis. In gutture interna dulcedo verborum illius memoratur quam qui sapit non esurit, totus desiderabilis est qui a totus deus et totus homo in quem desiderant et angeli prospicere. Deus in maiestate patris homo in uirginitate matris in illo creator in hac salvator. Item et in contrariam partem guttur accipitur. Ut est illud sepulchrum patens est guttur eorum, linguis suis dolosae agebant, per figuram parabolae nimis competens facta probatur allusio. Sepulchrum enim mortui guttur est mentientis, quando exitiabilem sibi vanitatem. In faucibus revolvit quae malum mortis infligit. Merito ergo sepulchrum dictum est guttur eorum qui mortifera loquebantur. Nam sicut illa cum patent fetidos odores exalant, ita et istorum guttur pestiferos sermones proferebant.

Gula autem quae a deglutiendo nuncupata est, aliquando pro acceptione cibi vel potus ponitur. aliquando pro uoracitate id est commessatione et ebrietate quae gastrimargia dicitur. Et unum est de octo principalibus uitiis, contra quam ipsa veritas ad discipulos ait: Attendite uobis ne forte graventur corda vestra incrapula et ebrietate. Et apostolus: Non in commessationibus inquit et ebrietatibus quia ebriosi regnum dei non possidebunt.

Umeri dicti quasi armi ad distinctionem hominis a pecudibus mutis. ut hi umeros illi armos habere dicantur. Nam proprie armi quadrupedum sunt. Umeri operatio vel pondus eiusdem operis sicut in exodo in ornamento sacerdotis super umerale habere praecipitur. Brachia a fortitudine nominata. Bari enim Grece, grave et forte significatur. In brachiis enim torila certorum sunt, et insignae masculorum robur existit. Hi sunt tori id est musculi et dicti tori quod illic uiscera torta uideantur. Umerus autem pro onere aliquando positus repperitur, aliquando pro fortitudine, dicitur enim in benedictione Isachar quod ipse fuerit asinus fortis et supposuerit umerum suum ad portandum. In quo intellegitur, simplex gentilitas, quae se idcirco ad robur boni operis erigit, quia ad aeternae uitae patriam tendit. Unde etiam et ponit umerum ad portandum quia dum ad promissam requiem pervenire desiderat. Cuncta mandatorum onera libenter portat. Legitur et in Esaia de domino salvatore quod factus sit principatus super umerum eius, pro eo quod crucem suam ipse portatierit vel per umerum ostendens brachii fortitudinem, eodem Esaia dicente, revelavit dominus brachium sanctum suum omnibus gentibus et rursum,. Domine quis credidit auditui nostro et brachium domini cui revelatum est.

Cubitum dictum quod ad cibos sumendos in ipso cubamus. In cubito autem aliquando auctor et redemptor humani generis designatur. Ut est illud in constructione arce Noe, et in cubito inquit consummabis summitatem eius. In uno ergo cubito consummatur arca, quia unus est auctor et redemptor sanctae ecclesiae sine peccato ad quem et per quem omnes proficiunt qui se ese peccatores noverunt. Item cubiti duo caritatis precepta. Unde et arca testamenti quae typum aecclesiae habuit duos cubitos habuisse in longitudine perhibetur.

Ulna secundum quosdam utriusque manus extensio est, secundum alios cubitus quod magis verum est, quia Grece olenos cubitus dicitur. Ulna significat bonam operationem. Unde Simeon dicitur Christum in ulnis suis cepisse et dominum benedixisse. Quid est enim Christum in ulnis suscipere nisi piis hunc operibus membris nostris amplectere. Per ulnas enim uirtutum operatio exprimitur. Cum enim quis in alio esurientem Christum satiat, in alio sitientem potat. In alio hospitem suscipit. In alio nudum operit. In alio infirmum vel in carcerem positum uisitatis, proculdubio devotis actionibus tamquam brachiis ipsum Christum cotidie amplectitur.

Alae sub brachia sunt appellatae eo quod ex eis in modum alarum motus brachiorum inchoat, quas quidam ascillas uocant. Quod ex eis brachia cellentur id est moventur. Unde et ascilla dicta ab eo quod scillantur hoc est moveantur omnia. Nam scillere est movere. Ascella aliquando pro desidia posita reperitur et otiositate. Unde est illud in Proverbiis Salomonis: Inde sideriis est omnis otiosus. Et item abscondit piger manum suam sub ascella et laborat si ad ossuum applicaverit eam quia piger et desidiosus magis appetit desidiam carnalem quam uirtutum operationem, abscondit manum suam sub ascella nec vult operationem suam professionis suae concordem facere maximae cum scriptum sit. Corde creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem. Unde et Sapientia alibi dicit: Qui operantur in me non peccabunt, hinc et ipsa veritas ait. Non omnis qui dicit mihi domine domine intrabit in regnium caelorum sed qui facit uoluntatem patris mei qui in caelis est ipse intrabit in regnum caelorum.

Manus dicta quod sit totius corporis munus. Ipsa enim cibum ori ministrat, ipsa operatur omnia atque dispensat. Per eam accipimus et damus, abusive autem manus etiam ars vel artifex. Unde et manus pretium dicimus. Manus aliquando potestatem significat. Ut est illud Psalmistae quo ad dominum ait. In manibus tuis tempora mea. Et Iacob patriarcha ad Iudam filium suum: Manus inquit tua in cervicibus inimicorum tuorum. Aliquando discretionem iudicii, ut est illud extendit manum suam in retribuendo illis. Manus hic uirtutem iudicii significat quae tunc ostenditur, quando illa discretionem bonorum malorumque fecerit. Manus pro bona operatione aliquando ponitur. Ut in Psalmo. Manus tuae fecerunt me et plasmaverunt me. Et alibi deum inquit exquisivi manibus meis. Item manus uirtus animae sive opus bonum. Ut in Psalmo: Labores manuum tuarum manducabis. In contrariam vero partem manus accipiuntur. Ut est illud secundum operationem manuum suarum retribue illis.

Dextera uocatur a dando, ipsa enim pignus pacis datur. Ipsa fidei testis atque salutis adhibetur, et hoc est illud apud Tullium fidem publicam iussu senatus dedi id est dexteram. Unde et apostolus: Dextras inquit dederunt mihi, et Barnabae societatis. Sinistra autem uocata quasi sine dextera, sive quod rem fieri sinat. A sinendo enim sinistra est nuncupata. Per dexteram enim aliquando designatur Christus filius dei, propter effectivam potentiam, de quo scriptum est: Dextera domini fecit uirtutem dextera domini exaltavit me. Aliquando aeterna beatitudo. Unde ipse Christus dicitur: In dextera dei sedere hoc est in aeterna beatitudinae regnare. Aliquando electionem sanctorum. Unde dicuntur iusti, stare ad dexteram iudicis hoc est aeterna beatitudine digni. Et peccatores ad sinistram, hoc est in partem reprobam qui supplicio traditi sunt. Hic impletur quod alibi scriptum est: In dextera dei ignea lex, a sinistra autem eius reprobi. In sinistra ergo domini reprobi positi erunt, qui et sinistra hoc est presentia quamdiu vixerunt, ardenti cupiditate amaverunt, nec aeternorum quae per dexteram significantur, desiderium habuerunt. Item dextera significat amorem aeternae uitae et sinistra delectationem laudis praesentis saeculi. Unde dicitur: Te autem faciente elemosinam nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua. Ut sit elemosina tua in absconso et pater tuus qui uidet in absconso reddet tibi, quid est in abscondito nisi in ipsa bona conscientia quae humanus oculis demonstrari non potest, nec verbis aperiri. Rursum per dexteram significatur futura uita, et per sinistram presens. Unde de domino scriptum est: In dextera eius ignea lex, et in sinistra illius divitiae et gloriae, quia hic sancti divitias uirtutum colligunt, et in futuro contemplationem vultus dei percipient. Nam et alibi invenitur dextera pro prosperitate posita sive hominum favore, et sinistra pro adversiate huius vel uituperatione. Ut in Esaia: Haec est via ambulate mea neque ad dexteram neque ad sinistram. Sicut dies aliquando prosperitatem significat, et nox adversitatem. Aliquando dextera bona opera exprimit quae domino placent, et sinistra mala quae ei displicent. Dextera amicus sive uxor vel filii vel quilibet propinqui sicut quidam uolunt intellegi. Ut in evangelio: Si dextera manus tua scandalizat te abscide eam et proice abste.

Palma est manus expansis digitis sicut contractis pignus. Pignus autem a pugillo dictus sicut palma ob pansis palmae ramis. In palma amplitudo eloquentiae aliquando signatur, sicut in pugno angustus tractatus argumentorum et conclusio silogismorum. Unde quidam sapientium de dialectica et rethorica disputans ait. Dialectica et rethorica est quod in manu homnis pugnus astrictus et palma distensa, illa brevi oratione argumenta concludit. Ista facundiae campos copioso sermone discurrit, illa verba contrahit, ista distendit. Dialectica quidem ad inveniendas res acutior. Rethorica ad inventas dicenda facundior, illa raros et studiosos requirit. Haec frequenter procedit in turbas. Item palma significat largitatem elimosinae et pugnus parcitatem. Unde scriptum est in Proberbiis Salomonis de muliere prudenti: Palmas suas extendit ad pauperem. Et alibi scriptum est: Sit manus tua ad dandum porrecta, et ad colligendum contracta. Item de palmo et pugillo propheta dicit domini potentiam demonstrans. Caelum inquit palmo metitur, et terram pugillo concludit. Item in passione domini scriptum est. Tunc expuerunt in faciem eius et colaphis eum ceciderunt. Alii autem palmas in faciem ei dederunt dicentes. Prophetiza nobis Christe, quis est qui te percussit. Quod dictum est spuerunt in faciem eius, significat eos qui eius praesentiae gratiam respuunt. item tamquam colaphis eum cedunt, qui ei honores suos praeferunt palmas in faciem ei dant, qui perfidia caecati eum non venisse affirmant, tamquam presentiam eius exerminantes et repellentes. Error hereticorum de Christo tribus generibus terminatur, aut enim de divinitae aut de humanitae aut de utroque falluntur.

Digiti nuncupati vel quia decem sunt, vel quia decenter iuncti existunt. Nam habent in se et numerum perfectum et ordinem descentesimum. Digiti autem pro distributione donorum spiritus sanctus in scripturis allegoricae accipiuntur. Nam scriptum est in evangelio domino dicente. Si in digito dei eicio demonia hoc est in uirtute spiritus sancti profecto perveniet in uos regnum dei. Et in Exodo legitur: Digito domini legem fuisse conscriptam quem multi spiritum sanctum accipere volverunt. Et in Psalmo legitur: Quoniam uidebo celos opera digitorum tuorum. Merito istud de futuro gloriosa dicit aeclesia, quae ante adventum domini erat adhuc in patriarchis et sanctis hominibus constituta ait enim uidebo celos id est libros evangelicos qui celi merito dicuntur quoniam continent dominum salvatorem qui dixit celum mihi sedes est terra autem scabellum pedum meorum. Ideo ergo hic positam operationem digitorum estimo ut libros divinos cooperatione sanctae trinitatis perfectos evidenter ostenderet sicut ex alibi legitur appendit tribus digitis molem terre quod simili sacramento recipiendum est. Digitus enim dicitur divine operationis effectus quod potest patri et filio et spiritui sancto id est uni deo aptissime convenite. Item per digitos discretio sive exercitium boni operis exprimitur. Unde de illa muliere forte quam Salomon in fine Proverbiorum suorum discribit ita legitur: Manum suam misit ad fortia et digiti sui adprehenderunt fusum. Manus ergo misit ad fortia id est studium suum ad perfectam Christi caritatis opera et digiti sui adprehenderunt fusum cum discretionis aequitate textrinam stolae caelestis per opera caritatis efficit ubi discretione summa opus est ut pro aeterna mercede et non pro temporali laude bona agamus.

Ungulas ex Greco uocamus, illi enim hassonicem dicunt. Per ungulam quippe extremitas vel finis cuiuslibet rei demonstratur. Nam scriptum est in Genesi ubi Iacob benedixit filio suo Dan dicens. Fiat Dan coluber in via cerastes in semita, mordens ungulas equi. Ut cadat ascensor eius retro, quidam vero hanc prophetiam ad Antichristum transferunt, arbitrantes eum de tribu Dan venturum. In hoc loco equum accipi iudicant hunc mundum, qui per elationem suam in cursu labentium temporum spumat, et quia Antichristus extrema mundi adprehendere nititur. Cerastes iste equi ungulas mordere perhibetur. Ungulam quippe equi mordere est extrema saeculi feriendo contingere ut cadat ascensor eius retro.

Ascensor equi est quisquis extollitur in dignitatibus mundi. Qui retro cadere dicitur, et non in faciem sicut Saulus cecidisse memoratur. In facie enim cadere est in hac uita suas unumquemque culpas cognoscere easque poenitendo deflere. Retro vero quod non uidetur cadere est, ex hac uita repente decedere, et ad quae supplicia ducatur ignorare. Item de equo in Iob scriptum est: Terram ungula fodit. Sol et in equi ungula laboris fortitudo cognosci. Quid ergo per ungulam, nisi in predicatore sancto uirtutum perfectio demonstratur, quia uidelicet terram fodit ungula dum de corde audientium exemplo suorum operum terrenas cogitationes eicit.

Truncus media pars corporis a collo ad inguinem. De quo nigidius caput collo vehitur. Truncus sustinetur coxis et genibus cruribusque. Truncus qui sine capite et manibus est significat debilitatem et inertiam cuiuslibet. Unde de Iudith scriptum est, Cum caput absconderet Olofernis corpus eius truncum evolueret. Porro quia Olofernis typum tenet diaboli, truncum corpus eius ostendit eum abscisa potentia potestatis eius. Ipsum inimicum ex omni parte infirmum et debilem esse, ut eo facilius bellatores Christi confidant iudicem nequissimum se uincere posse quo eum pleniter ediscunt fragilem et superabilem fore.

Pectus uocatum quod sit peximum inter eminentes mamillarum partes. Unde et pectinem dici quod pexos capillos faciat. Pectus autem significat tractatum internum et sapientiae rationem. Unde et Iohannis legitur super pectus recubuisse salvatoris, ex quo doctrinam sapientiae hausit caelestis. In contrariam vero partem pectus trahit significationem quando significat doli ac malitiae calliditatem. Unde dicitur, serpenti, super pectus tuum gradieris et terram comedes cunctis diebus. Super pectus quippe graditur serpens, quia omnes gressus diaboli nequitiae sunt et fraudes. Nam in pectore calliditatem et versutias cogitationum eius indicat, quibus ad eos quos vult decipere serpit. Terram autem comedit cum errore peccantium pascitur ac delectatur eosque seducens ad interitum rapit.

Mammillae uocatae quia rotundae sunt, quasi malae per diminutionem scilicet. Ubera dicta quia lacte uberta, vel quia humore umida scilicet lactis in morem uvarum plena. In mammillis vero atque uberibus doctores sancti mystice exprimuntur, qui lacte doctrinae sacrae nutriunt fideles sive duos populos venientes ex circumcisione et gentilitate. Unde in Cantico canticorum sponsus ad sponsam dicit. Duo ubera tua sicut duo hinnuli gemellae capree. Duo ubera ut diximus doctores sunt utriusque testamenti vel duo populi ex circumcisione vementes et gentilitate, qui per humilitatem quidem parvos se intellegunt et peccatores sed caritate currentes omnia obstacula mundi transeunt. Ubera sensus cordis ut in Esaia: Accingite lumbos veros super ubera, hoc est continentiam hberte contra sensus carnales.

Cutis est, quae in corpore prima est, appellata quod ipsa corpora superposita incisionem prima patiatur. Cutis enim Grece incisio dicitur id est et pellis quod externas iniurias corporis tegendo pellat, pluvias que et ventos solisque ardores perferat. Pellis enim mox detracta a corpore iam corium dicitur. In cute enim vel pelle quo animal forinsecus circumdatur, mystice vel corpus humanum demonstrat quae naturam animae intra se uigentem tegit, vel sanctam ecclesiam significat quam Christus qui est via veritas et uita uivifigat et regit, quae afflictionibus foris atteritur, et intus uirtutibus roboratur. Unde et in Iob scriptum est: Cutis mea aruit et contrata est et item rugae inquit meae testimonium dicunt contra me. Et rursum pelli meae consumptis carnibus adhesit os meum quia igitur Christus et aecclesia una persona est. Quid per os nisi ipse dominus, quid per carnem nisi discipuli designantur, qui passionis eius tempore infirmas apuerunt, quid vero per pellem quae exterior carne manet in corpore, nisi illae sanctae feminae figurantur quae ad preparanda subsidia domino servierunt. Ait ergo pelli meae consumptis carnibus adhesit os meum, hoc est hi qui meae fortitudine propinquius adherere debuerunt passionis meae tempore timore consumpti sunt. Et eas quas ad exteriora ministeria posui in passione mea inherere mihi fideliter inveni. Unde sequitur, et derelicta sunt tantummodo labia circa dentes meos, quid per labia nisi locutio, quid per dentes nisi apostoli designantur. Qui adhuc statim post passionem confabulari de domino noverant, sed praedicare iam eum aut mordere infidelium uitia formidabant.

Arvina est pinguedo cuti adherens. Pulpa est caro sine pinguedine dicta quod palpitet, resilit enim saepe hanc plerique et uiscum uocant propter pro glutinosa sit. Arvina aliquando pinguedinem dilectionis significat. Ut est illud in Levitico ubi adeps et arvina in hostiis pacificis iubentur deo offerri. Item arvina abundantiam terrenarum rerum significat. Ut est illud in Iob ubi de superbo homine scribitur, cucurrit adversum deum erecto collo et pingui cervice armatus est. Contra deum erecto collo occurre est. Ea quae creatori displicent cum audatia perpetrare. Iniquus enim in pingui cervice contra deum armatur, quia rebus temporalibus tumens contra precepta veritatis quasi de magnitudine carnis erigitur. De quo attitur: Operuit faciem eius crassitudo. Faciem ergo crassitudo operuit quia desiderata terrenarum rerum abundantia oculos mentis premit et delateribus inquit eius aruma dependit hoc est quisquis potenti et iniquo adheret ipse quoque de eius potentia velut ex pinguedine rerum tumet. Item pinguedo gratiam divinam significat. Ut est illud in Psalmo: Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea. Item in malam partem adeps ponitur cum crassitudinem malitiae significat. Iuxta illud Psalmistae: Adipem inquit suum concluserunt.

Membra sunt partes corporis quibus colliguntur membra ab arcando dicti quorum diminutiva sunt articuli. Nam artus dicimus membra maiora ut brachia articulos minora membra ut digiti. Membra quando in bonam partem accipiuntur sanctos et electos dei qui membra sunt corporis Christi significavit quia ille est caput ecclesia vero corpus ipsius. et membrum de membro quod longa ratione disputans apostolus ita ostendit: In quibus alia sunt gloriosa et fortiora, alia ignobiliora et infirmiora membra quod facit differentia uirtutum et discendi vel docendi studium. Nam oculi in corpore Christi possunt dici, qui meditantur in lege domini die ac nocte. Aures qui diligenter audiunt verbum dei et oboediunt mandatus eius, os et lingua praedicatores sancti. Manus qui bene operantur vel elemosinas tribuunt. Pedes qui viam mandatorum dei incedunt et cetera huiusmodi quod longum est enumerari.

Aliam vero significationem habent membra, quando ad diaboli partem sensum trahunt quia sicut omnes sancti ad Christi corpus pertinent, ita omnes iniqui ad corpus Antichristi. Unde scriptum est in Iob de leviathan membra carnium eius coherentia sibi carnes istius sunt omnes reprobi qui ad intellectum spiritalis patriae per desiderium non assurgunt. Membra autem sunt carnium hi qui eidem perversae agentibus, et se se ad iniquitatem praecedentibus coniunguntur, sed aliud est membrum corporis aliud membrum membri, sicut autem pernitiosum est, si unitas desit membris bonis. Ita pernitiosum est si non desit malis dum in duas partes Rubri Maris unda dividitur, ut ab electo populo ad terram repromissionis tendatur.

Nervi Greca dirivatione appellati, quos illi neura uocant. Alii Latine uocatos nervos putant eo quod artuum coniunctiones invicem his inhereant, maximam autem uirium substantiam nervos facere certissimum est. Nam quanto fuerint densiores tanto propensius augescere firmitatem. In nervis complexio uritutum designatur, quia sicut areus et ossa nervis conpinguntur, ita uirtutes et bona opera amoris glutino copulantur. Unde in Iob scriptum est: Ossibus et nervis compegistime, uitam et misericordiam tribuisti mihi et uisitatio tua custodivit spiritum meum. Humanum quippe spiritum uisitatio superna custodit. Cum hunc uirtutibus ditatum vel flagello percutere vel conpingere amore non desinit. Item in aliam partem verborum significatio trahitur. Cum in eodem libro de vehemoht scriptum sit: Nervi testiculorum eius perplexi sunt ossa eius velut fistula aeris. Tot ergo iste vehemoht testes habet quot iniquitatis suae peccatores possedit, qui idcirco perplexi sunt. Quia uidelicet praedicatorum illius argumenta dolosis assertionibus innodantur. Ut recta esse simulent quae perversa persuadent. Ossa inquit eius velut fistula aeris, quid aliud ossa Antichristi quam quoslibet in eius corpore valentiores accipimus. In quorum corde iniquitas dum vehementer induravit per eos tota eius corporis conpago subsistit. Recte autem ossa eius aeris fistulae comparantur, quia nimirum more metalli insensibilis sonum bene loquendi habent, sed sensum bene uivendi non habent.

Compago capita sunt ossuum dicta eo quod ibi compacta nervis vel glutino quodam adhereant, ossa sunt corporis solidamenta. In his enim omnis positio roburque subsistit. Ossa quoque per allegoriam fortitudinem mentis debemus advertere quae cum deficit uigor eius elabitur, sicut et ossibus quas sis corpus minime continetur. Unde propheta in Psalmo ait: Sana me domine quoniam conturbata sunt omnia ossa mea. Et alibi: Omnia inquit ossa mea dicent domine quis similis tibi. Ossa nec sensum nec uocem habere manifestum est, sed sicut frequenter diximus fortitudo animi et constantia mentis debent intellegi. Quae merito ossibus comparantur, quia sicut illa corpus continent, ita et haec sanctas corroborat uoluntates. Dicant ergo hoc sacramentum ossa non caro id est firmitas non remissio quia talem ymnum non potest, nisi sola mentis dicere fortitudo, quis negativum est, quia nemo potest, esse similis, cum sit sancta trinitas singularis. Multum quippe est creatura a creatore dissimilis, illa denique servit, ista dominatur. Et item penitens dicit, ossa mea sicut in frixorio confrixa sunt, sicut opinione prospera bene meritorum ossa id est animi fortitudo pinguescit, quando eorum conscientia felici recordatione laetatur, sicut dicit Salomon: Fama bona inpinguat ossa, ita recordatione contraria peccatorum uirtus tamquam frixa contrahitur, dum ob locutiones hominum et conscientiae suae iudicia graviter expavescit, sive hic frigitur peccator quoniam futuros ignes incendiaque formidat, nam qui se pavescit arsurum ipsius incendii terrore iam frigetur, item ossa uirtutes significant sanctorum. Ut in Psalmo: Dominus custodit omnia ossa eorum unum ex his non conteretur.

Medulla appellata quod made faciant ossa inrigant enim et confortant. Medulla significat internam cogitationem mentis. Unde est illud psalmistae: Holocausta medullata offeram tibi, holocausta medullata sunt sacrificia, quae puro atque intimo corde divinis conspectibus damus. Nam quando invicem holocausti contritionem cordis offerimus, oportet ut intus habeat purissimam fidem intus habeat operas fideles quae ad vicem medullae oblationem purissimam reddant, ni sit aridum atque vacuum quod divinis conspectibus immolamus.

Vertibulae sunt sumae ossuum partes nodis grossioribus conglobate. Ita dictae eo quod ad inflexionem membrorum illa vertantur. Cartilagines ossa mollia et sine medulla quod genus auriculae et narium discrimen et costarum extremitates habent sive opercula ossuum quae moventur et dictae cartilagines, quod leni adtritu carent dolore dum plectuntur. Cartilago aliquando significat simulationem uirtutum. Unde scriptum est in Iob de leviathan: Cartilago eius quasi lamminae ferreae. Cartilago namque ossis quidem speciem habet, sed ossis fortitudinem non habet. Quid est ergo quod cartilago eius lamminis ferreis comparatur, nisi quia hi qui in illo debiliores sunt ad perpetranda mala nequiores existunt. Ergo cartilago eius ferro similis dicitur, quia hi qui in eius corpore ad ostensionem uirtutum non sufficiunt, contra necem fidelium acrius accenduntur.

Costas appellari quidem putant, quod ab ipsis interiora custodiantur et tota mollities ventris vallata salvetur. Latus quia iacentibus nobis latet, est enim leva pars corporis. Dextro autem lateri habilior motus est, levo fortior et oneri ferendo accommodatior. Unde et leva nuncupata quod aptior sit ad levandum aliquid et portandum, ipsa enim gestat clipeum ensem faretram, et reliqua onera, ut expedita sit dextra ad agendum. Et notandum quod lateris nomen si non imum est, et ad plura significanda habile. Dicitur enim latus hominis et latus pecodis latus aedificii et latus dimensionis terrae, quae omnia locis suis propria significatione interpretari debent. Tamen hominis latus quod cum cotis intestina protegre significare potest occultationes internorum consiliorum. Unde est illud quod conditor noster dormienti Adae de latere sumpta una costa condidit mulierem cum mystice prefigurabat aecclesiam de latere Christi in cruce per mortem sopiti sacramenta salutis esse, exitura uidelicet sanguinem et aquam de quibus sponsa illi conderetur aecclesia. Tropologice vero sciendum est, quia nequaquam culmen contemplationis attingimus, si non ab exterioris cure oppressione cessamus, nequaquam nosmetipsos intuemur. Ut sciamus aliud in nobis esse rationale quod regit aliud animale quod regitur, nisi ad secretum silentii recurrentes ab omni exterius perturbatione sopiamur, quod silentium nostrum bene Adam dormiens figuravit, de cuius mox latere mulier processit. Quia quisquis ad interiora intellegenda rapitur, a rebus uisibilibus mentis oculos claudit. Et tunc in se ipso vel quae praeesse uiriliter debeant vel quae subesse possint infirma distingpuit, ut aliut in ipso sit quod regere valeat tamquam uir aliud tamquam femina quod regatur.

Dorsum est a cervice usque ad renes. Dictus autem dorsus quod sit superficies durior corpore in modum saxi foras et ad portandum et ad perpetiendum. Terga quia in ea supini iacemus in terra quod solis homo potest. Nam muta animalia tantum, aut in ventre aut in latere iacent. Unde in animalibus terga abusive dicuntur scapule. Dorsum quidem atque tergum quae sunt posteriores partes corporis aut fugam significant. Ut est illud Psalmiste quo ait: Et inimicorum meorum dedisti mihi dorsum. Et alibi scriptum est: Terga verterunt quod etiam significare potest aversionem pravorum a cultu divino et dispectionem vere religionis, sicut in Hezechielis uisionis scriptum est: Quod uiris tantes contra templum dorsa versa haberent et facie respicerent ad solis ortum. Item in dorso vel tergo significantur corporei dolores quos de inlatis verberibus sancti uiri sustinebunt. Unde propheta dicit in Psalmo: Posuisti tribulationes in dorso nostro. Videlicet verbera quae et Paulus pertulit: Et reliqua fidelium turba sustinuit, ad hoc verberibus humiliati ut diabolicam superbiam cum mundi ipsius delectatione respuerent.

Rursum tergum oblivionem praeteritorum significat. unde petimus deum in oratione ut peccata nostra praeterita post tergum mittat, hoc est perpetuae oblivioni tradat. Nam quod dorsum et terga dispectionem dei significent ostendit Esaias dicens ad Israheliticam plebem et erunt oculi tui uidentes preceptorem tuum et aures tuae audient uotem post ergum monentis quasi in faciem homo monitus est, quando ad iustitiam conditus praecepta rectitudinis accepit. Sed cum haec eadem praecepta contemsit, quasi conditori suo dorsum mentis in faciem dedit. Sed ecce adhuc post tergum sequitur et monet, quia iam et a nobis contemptus est et tamen nos adhuc uocare non cessat, quasi dorrsum ei in faciem dedimus cuius verba dispicimus, cuius praecepta calcamus, sed stans post tergum nos aversos revocat, qui et uidet quod dispicitur et tamen per praecepta clamat, per patientiam expectat.

Inter scaplium spatium dicitur quod inter scapulas est, unde et nominatur. In scapulis enim possumus intellegere iuxta allegoriam oneris sarcinam. Ut est illud quod Abraham tollens panem et utrem aquae apposuit super scapulas agat, vel operationes diversas iuxta illud quod in Psalmo de deo scriptum est, scapulis suis obumbrabit tibi. Scapulae domini sunt operationes mirabilium per quas velut quibusdam humeris. Virtus divina monstratur unde cum in deo scapulae oculi brachium  dicitur cavendum sum in opere est, ne quid in eo mens corporeum suspicetur. In antropomorfitarum namque heresem cadere est eum qui in circumscriptae implet, et circumplecti omnia intra corporalia liniamenta concludere sed omnipotens deus ad sua nos trahens usque ad nostra se humiliat atque ut alta insinuaret humilibus condescendit. Quatinus parvulus animus rebus cognitis enutritus ad inquirenda exsurgat incognita atque ad eum qui longe per ipsum est, quaedam iuxta se audiens quasi quibusdam ad illum passibus moveatur. Unde fit ut per scripturam suam aliquando a corporibus hominum aliquando a mentibus. Aliquando vero ab avibus aliquando etiam ab insensatis rebus quasdam longe dissimiles in se similitudines trahat. Plerumque enim a corporibus hominum in se similitudinem trahit sicut de eo speranti homini per prophetam dicitur. In scapulis suis obumbrabit tibi, cum constat quod in natura sua nec oculum deus nec scapulas habeat, nec caetera liniamenta membrorum sed quia nos per oculum cernimus. In scapulis vero onera sustinemus Deus quod omnia uideat oculum habere perhibetur. quod vero nos tolerat atque eo ipso quo tolerat servat. Ombumbrare nos in scapulis dicitur. Ait enim in scapulis suis obumbrabit tibi, ac si diceret Peccatori homini et post  peccatum veniam deprecanti capietate te dominus proteget qua pietate toleravit. Obumbrat enim in scapulis suis quia dum portat defendit.

Spina est iunctura dorsi dicta, eo quod habeat radiolos acutos cuius iuncturae spondilia appellantur, propter partem cerebri quae fertur, per hos longo tractu ad ceteras corporis partes. Sacra spina est ima perpetuae spinae quam Greci ironostoin uocant. Quoniam primum infante concepto nascitur, ideoque et ostia id primum a gentilibus diis suis dabatur unde et sacra spina dicitur. Spina enim aliquando pro fortitudine corporis aliquando pro elatione mentis atque omnibus peccatis ponitur. Unde scriptum est in Psalmo: Conversus sum in erumna mea dum confringitur mihi spina. Spina est enim que totum corpus erigit atque continet. Haec pro superbia merito posita est, quae confracta non deicit ad interitum, sed erigit potius ad salutem. Dum enim fortitudo et prosperitas corporis confringitur, necesse est ut ad cordis humilitatem mentis intima revocentur. Bene hoc loco per spinam omne peccatum evidenter exprimitur quia dum trahit ad delectationem quasi pungendo lacerat mentem. Hinc ergo iusti et paenitentis uoce dicitur. Conversus sum in aerumna mea dum configitur mihi spina. Quia scilicet mens ad lamentum vertitur ut peccati punctio paenitendo frangatur.

Renes ait Varro dictas quod rivi ab his obsceni humoris nascantur. Nam venae et meullae tenuem liquoram desudant in renibus quod liquor rursum a renibus calore venerio resolutus decurrit. Renes aliquando pro constantia mentis ponuntur quia sicut isti corpus continent ita animi stabilitatem et illa custodit. Unde propheta ait, renes mei resoluti sunt renes ergo suos dixit esse solutos. Quia mundanarum rerum felicitatem incauta uoluntate quaesierat. Item renes interiora cordis sunt ut in propheta: Ego dominus scrutans renes et corda. Rursum renes delectationem carnis obfluxas cogitationes aliquando significant. Unde Psalmista petit dicens: Ure renes meos et cor meum. Si enim uoluptatem libidinis in renibus esse nesciret eos uri minime petisset, hoc est ut delectationes et cogitationes humane verbi domini calore purgarentur. Hinc bene in Exodo renes habere accinctos Israhelitis precipitur in paschae edulia quoniam qui pascha comedit habere renes accinctos debet ut qui sollemnitatem resurrectionis atque incorruptionis agit agit corruptioni iam per uitia nulli subiaceat uoluptates edomet, carnem a luxoria restringat. Lumbi ob libidinis lasciviam dicti, quia in uiris causa corporeae uoluptatis in ipsis est sicut in umbilico feminis, unde et ad Iob in exordio sermonis dictum est: Accinge sicut uir lumbos tuos ut in his esset resistendi praeparatio in quibus libidinis est usitata dominandi occasio.

Umbilicus est, medius locus corporis dictus quod sit umbus iliorum. Unde et umbo appellatur locus in medio dipei a quo pendet, ex eo enim infans in utero pendet, ex eo etiam et nutritur. In lumbis aliquando fortitudo animi exprimitur, iuxta illud apostoli accingite lumbos mentis vestrae, et aliquando libido carnis ut supra dictum est. Unde ad Iob de vehemoht dominus ait: Fortitudo eius in lumbis eius et uirtus eius in umbilico ventris ipsius. Seminaria cohitus uiris in lumbis esse. Inesse autem feminis in umbilico perhibetur ut supra ostendimus. Hinc est enim quod veritas discipulis dicit: Sint lumbi vestri praecincti. Hinc Petrus cum luxuriam a corde restringeret admonebat dicens: Succincti lumbos mentis vestrae. Hinc Paulus cum per Abrahae sacrificium Melchisedech tempore Levi sacerdotium diceret decimatum ubi tunc in Abrahae corpore levi latere ostendes ait. Adhuc enim in lumbis patris erat. Quia vero seminarium luxuriae feminis in umbilico continetur, propheta attestatur qui sub feminae specie prostitue Iudeae petulantiam increpans ait: In die ortus tui non est precisus umbilicus tuus.

 Ilium Greco sermone appellatum quod ibi nos obvolvamus Grece enim ileos obvolvere dicitur. Testiculi enim uirilis sexus robur significant uirtutis. Unde legitur in levitico omne animal quod vel contritis vel tonsis vel sectis ablatisque testiculis est non offeretis domino. Contritis testiculis est qui paulatim crescente malitia conteret suam in uirtutibus prolem, et signa per quae uir possit agnosci qui et recte reprobatur. Quia sibimetipsi in talibus nocuit. Tunsis testiculis est qui in latis sibi temptationibus tribulationibusque cessit, animeque suae fortitudinem prodidit. Non enim oportet hoc perpeti nec omnino cedere inminenta hosti atque affligenti. Sectis ablatisque testiculis est qui una actione prava animisque impia exsecante sicut cultrum, et auferente quemadmodum nimis effera, et direptrix manus semetipsum abscidens et auferens a coniunctione dei quae est in uirtutibus.

Venter et alvus et uterus inter se differunt. Venter est, qui acceptos cibos digerit, et apparet extrinsecus pertinetque a pectore ad inguinem. Et dictus venter quod per totum corpus uitae alimenta transmittat. Alvus est qui cibum recipit et purgare solet, salustius simulans sibi alvum purgari, et uocatus est alvus quod abluatur id est purgetur. Ex ipso enim sordes stercorum defluunt. Uterum solae mulieres habent in quo concipiunt ad similitudinem cauliculi tamen auctores uterum pro utroque libet sexus ventre plerumque ponunt, nec poetae tantummodo sed et ceteri. Vocatus autem uterus quod duplex sit, et ab utraque in duasse dividat partes quae in diversum diffusae ac replexae circumplicantur. In modum cornu arietis vel quod interius impleatur fetu, hinc et uter quod aliquid intrinsecus habuerit, membra et uiscera. Venter iuxta allegoriam significat captivitatem rationis sive anime affectum. Unde est illud in Abacuc propheta: Venter inquit meus turbatus est intra me. Et Hieremias: Ventrem meum doleo, et sensus cordis mei turbatus est. Rursum Psalmista ait: Conturbatus est intra oculus meus anima mea et venter meus, iram siquidem posuit inimicorum indignationem. Oculus autem intellectum significat, quem semper conturbamus atque confundamus quando imminentia pericula formidamus. Venter uoro noster alius est in quo edulia de glutita recondimus, qui apte memoriae comparatur, quia sicut ille transmissas escas recipit, sic et memoriae sinus notitias rerum competenter assumit. Conturbatum ergo dicit ventrem id est memoriam suam ubi habebat reposita quae illi dominus de sua clarificatione promiserat. Sed cum videret caro imminere sibi pericula consequens fuit eam trepidatione turbari. Uterus autem aliquando significat archanum naturae aliquando secretum consilii. Unde pater in Psalmo ad filium ait: Ex utero ante luciferum genui te, id est ex archano subtantiae meae ex ipsa scilicet deitate totum ex toto omnipotentem de omnipotente, lumen ex lumine, summum ex summo, quod nulla investigatio nullus sensus possit attingere. Nam quemadmodum valet comprehendi de qua scriptum est: Generationem autem eius quis enarrabit. mira brevitas et sufficiens pro nostra infirmatite mensura, quia nec plus possumus capere et hoc abunde sufficit utique credidisse. Rursum in Iob scriptum est, de cuius utero egressa est glacies, quid est ergo quod dominus prius quidem patrem se pluviae insinuat. Postmodum vero de suo egredi utero glaciem narrat, se que gelu gignere de caelo pronuntiat, nisi quod miro modo nostri pectoris terram ad suscipienda verbi semina. Prius per occultae gratiae pluviam infundit, et postmodum ne in conceptis uirtutibus immoderatius profluat disciplina intimae dispensationis premit.

Viscera non tantum intestina dicimus sed quicquid sub corio est, avis eo quod est inter cutem et carnem. Item uiscera uitalia id est circumfusa cordis loca quasi uiscora, eo quod ibi uita id est anima continetur. Item uiscera capita nervorum ex sanguine et nervis copulata. Viscera mistice significant affectum pietatis et misericordiae. Unde scriptum est in evangelio: Per uiscera misericordiae dei nostri in quibus uisitavit nos oriens ex alto. Et in apostolo: Si quae inquit uiscera miserationis. Et in alteram partem uiscera significationem trahunt. ut est illud in Actibus apostolorum devida et diffusa sunt uiscera eius hoc est malitiae tractatus sunt patefacti.

Cor a Greca appellatione dirivatur, quod illi cardian dicunt, sive a cura in eo enim omnis sollicitudo et scientiae causa manet qui ideo pulmoni vicinus est, ut cum ira ascenditur pulmonis humore temperetur, huius duae arteriae sunt, e quibus sinistra plus sanguinem habet, dextra plus spiritum. Unde et in dextro brachio pulsum inspicimus. Cor enim multis speciebus significandis convenienter aptatur. Nam aliquando pro anima ponitur aliquando pro intellegentia, aliquando pro consilio, et verbo occulto, aliquando pro diligentia. Nam pro anima cor ponitur ut est illud Salomonis: Omni custodia serva cor tuum quia ex ipso uita procedit. Item cor pro intellegentia ponitur, ut est illud Psalmistae: Cor meum et caro mea exultaverunt, in deum uivum. Quamvis utraque uideantur pertinere ad carnem cor tamen ad intellegentiam referri posse non dubium est. Nam cuius sapientiam preferre uolumus eius cor sine dubitatione laudamus.

Consilium vero in cordis nomine exprimitur quod actus praevenit. Testante salvatore in evangelio: Ex corde exeunt cogitationes malae adulteria homicida et cetera. De quo Psalmista ait: Labia dolosa in corde et corde locuti sunt mala. Nam quod dicit in corde et corde quotiens uolumus dolosos exprimere duplicia eorum corda declaramus. Sicut Salomon dicit: Vir duplex animo inconstans est in omnibus uiis suis. Quando autem simplices cupimus indicate unum cor meis esse testamur. Sicut in Actibus apostolorum legitur: Multitudinis autem credentium erat cor unum et anima una. Sic et bilingues dicimus qui in una sententia minime perseverant. Pro diligentia vero et devotione illud est positum in toto corde meo exquisivite. Hoc quoque munus est dominum quod toto corde hoc est plena devotione asserit se deum exquisisse, non enim quae reret nisi inquisitus fuisset.

In alteram vero significationem nuncupatio cordis ponitur cum mortem vel infernum vel sepulchrum significat, unde est illa sententia salvatoris qua ad Iudaeos ait: Sicut fuit Ionas in ventre coeti tribus diebus et tribus noctibus sic erit filius hominis in corde terrae tribus diebus et tribus noctibus. Piscis autem qui Ionam devoravit in pelago significat mortem quam Christus perpessus est in mundo. In ventre ergo coeti Ionas erat tribus diebus et tribus noctibus, et salvator noster in morte et in sepulchro fuit tribus diebus et tribus noctibus. Tunc que completum est illud quod legitur in Osee: Ero mors tua mors ero morsus tuus o inferne. Et sicut Ionas in ventre piscis non permansit sed eiectus est in aridam, ita salautoris nostri anima non relicta est in inferno neque caro eius uidit corruptionem sed resurrexit in gloria. Item de leviathan dominus ad Iob ait: Cor eius indurabitur quasi lapis et stringetur quasi malleatoris incus cor enim antiqui hostis ut lapis indurabitur. Quia nulla umquam conversionis poenitentia mollietur, qui solis ictibus aeternae ultionis aptabitur. Leviathan ergo ut malleatoris hicus stringitur qui inferni uinculis coartabitur, ut aeterni supplicii continua percusione tundatur.

Praecordia sunt loca cordi vicina quibus sensus percipitur, et dicta praecordia eo quod ibi sit principium cordis et cog itationis. In praecordiarum nomine rationabilis tractatus animae possunt accipi ut est illud Esaiae quo ad dominum ait: Anima mea desideravit te in nocte sed et spiritu meo in precordiis meis.

Pulsus uocatus quod palpitet cuius indicio aut infirmitatem intellegimus aut salutem huius duplex est motus. Simplex qui ex uno saltu constat, compositus qui ex pluribus motibus inordinatus et inaequalis existit, qui motus certa habent spatia, dactilicum percussum quam diu sine uitio sunt, si quando verocitacio res sunt ut dorcadic zontes aut leniores ut mirmicizontes morte signa sunt.

Venae dictae eo quod viae sint natantis sanguinis atque rivi per corpus omne divisi quibus universa membra inrigantur. Dicitur et vena aque unde fons ebullit quod etiam significare potest processum gratiae spirtalis atque doctrinae. Unde scriptum est: In sapientiae libro sit vena tua benedicta, et alibi: Vena uiventium aquarum hoc est sapientiae dulcis haustus et potus salubris.

Sanguis ex Greca aethimologia nomen duxit, quod vegetur et sustineatur et uivat. Sanguis autem est, dum in corpore est, effusus vero crucior dicitur. Nam cruor uocatus ab eo quod effusus decurrit vel ab eo quod currendo currvat. Alii cruorem interpretantur sanguinem corruptum qui emittitur. Alii aiunt uocatum sanguinem quod suavissit, sanguis autem integer non est, nisi in iuvenibus. Nam dicunt phisici minui sanguinem per aetatem. Unde et in senibus tremor est, proprie autem sanguis animae possessio est, inde genas lacerare mulieres in luctu solent. Unde et purpureae vestes et flores purpurei mortuis praebuntur. Sanguis aliquando sacramentum dominice passionis significat ut est illud salvatoris in evangelio caro mea vere est cibus et sanguis meus vere est potus. Nam et in lege praeceptum est, populo Israhelitico ut de sanguine agni paschalis ponerent super utrumque postem et insuper liminaribus domorum in quibus pascha et lebant. Quatinus ex terminatoris excidium possent evadere, sic et sanguis Christi mundat conscientiam nostram ab operibus mortuis ad serviendum deo iuventi. Et liberat nos de potestate inimici, et a persecutione hostis antiqui. Item in aliam partem sanguinis significatio ducitur, cum aut operationem carnalem aut corruptionem mortalis naturae significat. Unde propheta precatur dominum dicens: Libera me de sanguinibus deus deus salutis mee, et item: uirum in quid sanguinum et dolosum abominabitur, dominus uir, quidem sanguinum est qui humano cruore polluitur, necnon et ille qui decipit uivum et apostolus, caro et sanguis regnum dei non possidebunt neque corruptio incorruptelam possidebit.

Pulmo et Greco trahit uocabulum. Greci enim pulmonem pleumon uocant, eo quod cordis flabellum sit in quo pneumo, id est, spiritus in est. Pro quo agitantur et moventur unde et pulmones uocati sunt. Nam Grece pneumo spiritus dicitur. Qui flando et ex agitando aerem amittit et recipit a quo moventur pulmones et palpitant et aperiendo se ut flatum capiant stringendo ut eiciant est enim organum corporis.

Ietur nomen habet oe quod ignis ibi habeat sedem qui cerebro subvolat inde ad oculos ceteros que sensus et menbro diffunditur et calore suo ad se sucum et cibo tractum vertit in sanguinem quem ad usum pascendo nutriendoque singulis menbris prebet in iecore autem consistit uoluptas et concupiscentia iuxta eos qui de fisicis disputant. In iecore autem id est in epate delectationem, sive concupiscentiam, significatam possumus intellegere. Unde est illud quod in lege preceptum est: Cum ventre et renibus et adipe partem iecoris deo offerri. Quia concupiscentiam nostram magis ad dei quam ad mundi debemus. Convertere uoluptatem legitur enim in libro Tobi quod angelus preceperit Tobie piscem captum et tentare et cor eius et fel et iecor sibi in cassidile reponere, iecurque postea et precepto angeli super carbones uivos ponere, quatinus prevaleret demonem effugare. In iecore ergo cuius ardore accepti cibi in stomacho exquocuntur. Docemur ut maturitate consilii studeamus fluxas carnis cogitationis ad purum excoquere et inse cessum mittere ne forte diabolo incubilibus cordium nostrorum consentiemus ullo modo locum habere sed magis robore fidei et sacrarum orationum festinemus eum foras expellere. Fibrae iecoris sunt extremitates sicut extreme partes foliorum in tibiis sive quasi linguae eminentes. Dictus autem fibrus quod apud gentiles in sacris forbi aras ferebantur ab ariolis quibus oblatis atque succensis responsa acciperent. Cui bene convenit quod supra diximus iecoris partem deo offerri iussam. Ut deo potius offeratur, quod suum est quam idolis vanis et surdis, in quibus sola fraus et deceptio est.

Splen dictum a suplemento ex contraria parte iecoris ne vacua existeret, quem quidam etiam risus causa factum existimant nam splene ridemus. Ammonet, etiam haec particula uiscerum nos ut non vana laetitia mundi, sed in domino exultemus et decemur, ne vano risui ora dissolvamus. De qua Sapientia dicit risum deputatui errorem sed magis luctu in presenti seculo nostra peccata deleamus. Ut in futura uita aeterno gaudio fruamur. Unde scriptum est: Beati qui lugent nunc quoniam ipsi consolabuntur.

Felle irascimur corde sapimus, iecore amamus, quibus quattuor elementis constantibus, integrum est animal. Fel appellatum quod sit folliculum gestans humorem qui uocatur iulis. Fel enim amaritudinem et dolositatem perversae mentis significat. Unde beatus Petrus apostolus ad Simonem per fraudem gratiam spiritus sanctus accipere uolentem ait: In felle enim amaritudinis et obligatione iniquitatis iudeo te esse. Hinc et in Iob de impio scriptum est: Panis illius in utero eius vertetur, in fel apsidum intrinsecus, id est satietas transitoriae delectationes in retributionis fine ad amaritudinem vertetur. Tunc etenim iniqui uident quod antiqui serpentis veneno infecti sunt cum flammis ultircibus traditi cum eodem suo persuasore cruciantur, sive panis illius in utero eius. In fel aspidum intrinsecus vertitur, quia dum sacrae legis scientia gloriatur uitae potum convertit sibi inveneni poculum. Hinc rursum in cantico Deuteronomii de Iudeis legitur uva eorum uva fellis botrus amaritudinis ipsis, qui salvatori nostro in cruce pendenti a coetum cum felle mixtum in potum dederunt.

Stomachus G[r]ece os uocatur eo quod ostium ventris sit. Et ipse cibum excipiat atque in intestina transmittit. In stomacho aliquando iram et indignationem animi significatam possumus intellegere unde didicimus iracundos homines, stomochari, quia furorem suum intus occultare non possunt sed cum impetu cum uitiorum illum foras proiciunt.

Intestina dicuntur eo quod corporis interiora parte cohibentur, quae idcirco longis nexibus in circulorum ordinata sunt modo ut susceptas escas paulatim digerant et super additis cibis noninpediantur. In intestinis ergo possunt animi secreta et cogitatus interni accipi. Unde scriptum est: Tactus dolore cordis intrinsecus. Et in libro Iob legitur: Intestina inquit mea efferbuerunt dolore absque ulla requae. Hinc et in Levitico iubentur hostiae intestina simul cum capite et pedibus aqualota adoleri domino in holocaustum ac suavem odorem. Intestina sane vel interanea ut alia editio habet cum pedibus aqua dilui iubet, sermo precepti sacramentum baptismi sub figurali predicatione denuntians. Nam interanea diluit qui conscientiam purgat. Pedes abluit qui consummationem suscipit sacramenti, et scit quia qui mundus est non indiget nisi ut pedes lavet.

Matrix dicitur quod fetus in eo generetur. Semen enim receptum confovet confotum corporat corporatum in membra distinguit. Vulva uocata quasi valva id est ianua ventris vel quod semen recipit vel quod ex ea foetus procedat. Vulva significat interna secreta. Unde in Iob scriptum est: Quis condusit ostiis mare quando erumpebat quasi de vulva procedens, quia uidelicet tunc humano generi preceptis legis obviavit quando adhuc saeculum suae origini vicinum quasi abortu proprio ad profectum uitae carnalis exiebat. De vulva quippe procedere est in lucem praesentis gloriae carnaliter apparere. item vulva interiora animae sunt ubi bonum vel malum concipitur. Est et vulva eccelsia fides interior, aqua heretici depravati aborsum matris intulerunt sicut in Psalmis de eisdem dicitur: Alienati sunt peccatores ab utero erraverunt a ventre locuti sunt falsa.

Vesica dicta quia sicut vas aqua de renibus urina collecta completur et humore distenditur, cuius usus in uolucribus non habetur. Urina autem dicta sive quod urat seu quia ex renibus egeritur, cuius indicio et salus et egritudo futura monstratur qui humor vulgo locium dicitur, quod eo lota id est munda vestimenta efficiantur.

Semen est quae iactum sumitur aut a terra aut ab utero ad gignendum vel fructus vel foetus. Est enim liquor ex cibi et corporis decoctione factus ac diffusus per venas atque medullas qui inde desudatur in modoum sentine concrescit in renibus eiectusque per coitum. Et in utero mulieris susceptus calore quodammodo uiscerum et menstrualis sanguinis inrigatione formatur in corpore. Seminis autem nomen diversis speciebus non inconvenienter aptatur quia semen est animalis cuiuslibet unde origo eius nascitur. Semen est et arborum herbarum atque bolerum. Unde originem trahunt sicut legitur dominus de fructibus terrae. In Genesi dixisse germinet terrae herbam uirentem et facientem semen. Et lignum pomiferum faciens fructum iuxta genus suum. Cuius semen in semetipso sit super terram, et cetera. Legitur in evangelii parabola salvatore dicente: Semen esse verbum dei quia ex ipso fructus bonarum uirtutum procedit.

Menstrua super vacuus mulierum sanguis. Dicta autem menstrua a circuitu lunaris luminis, quo solet hoc evenire pro fluvium. Luna autem Grece mene dicitur inde muliebria nuncupantur. Nam mulier solunt animal menstruale est, cuius cruoris contactu fruges non germinant a cessunt musta moriuntur herbae amittunt, arbores faetus. Ferrum rubigo corripit, nigrescunt aera. Si qui canes inde ederint in rabiem efferuntur gluttinum afflatur, quod nec ferro nec aquis dissolvitur cruore ipso pollutum sponte dispergitur. Post plurimos autem dies menstruos ideo semen non esse generabile quia iam non est menstrualis sanguis a quo perfusus inrigetur. Tenue semen locis muliebribus non adherere. Labitur enim nec habet uim adherendi, similiter et crassam, uim non habet gignendi, quia muliebri sanguini miscere se non potest, propter nimiam sui spissitudinem. Hinc et steriles mares vel feminas fieri per nimiam seminis vel sanguinis crassitudinem vel propter nimiam raritatem. Primum autem aiunt cor hominis fingi quod in eo sit et uita omnis et sapientia. Deinde quadragesimo totum corpus expleri quod ex abortionibus, ut ferunt collectum est. Alii foetus ac apite sumere dicunt exordium, unde et in avium foetibus primum oculos fingi in ovis uidemus. Foetus autem nominatus quod adhuc in utero foveatur, cuius secundae dicuntur folliculus qui simul cum infante nascitur continetque eum dictus quia comitatur et sequitur.

Nasci autem patribus similes aiunt si paternum semen validius sit. Matribus si matris hac ratione similes exprimi vultus. qui autem utriusque parentis figuram reddunt aequaliter mixto paterno maternoque semine concipiuntur. Avorum pro avorumque similes fieri, quia sicut in terra semina multa occulta, sic et in nobis semina caelantur figuras parentum redditura. Ex paterno autem semine puellas nasci, et ex materno pueros quia omnis partus constat duplici semine, cuius pars maior cum in valuerit occupat similitudinem sexus. Iuxta allegoriam fluxus sanguinis potest intellegi idolatriae obscenitas et errorum pollutio. Sic et menstruale tempus illud intellegitur quo poene universus orbis in errore et idolatria versabatur et ad mulierem menstruatam non licet accedere et cum ea commisceri, quia nec idolatrae paganaorum nec heresi hereticorum licet catholico homini communicare.

Femora dicta sunt quod ea parte a sexu uiri descrepat. Sunt autem ab inguinibus usque ad genua. Femina autem per dirivationem femorum partes sunt, quibus in equitando tergis equorum adheremus. Unde et procliatores olim sub feminibus equos amisisse dicebantur. Femur generii propago intellegitur, sicut in Genesi de Iacob legitur: Tetigit latitudinem femoris eius et claudicavit. Item femur caro hominis, ut in Hieremia: Postquam ostendisti mihi, percussi femur meum. Nam femur aliquando significat incarnationem dominicam, et aliquando uoluptatem carnis. Legitur ergo in Psalmo propheta ad dominum dixisse: Accingere gladio tuo circa femur potentissime. Dicit enim accingere gladio tuo, metafora a bellatore concepta qui dimicaturus gladio cingitur ut prosternat inimicum sed hic gladium sermonem praedicationis debemus accipere. De quo ipse in Evangelio testatur: Non veni pacem mittere in terram sed gladium. Et apostolus dicit: Et gladium spiritus quod est verbum dei. Gladius autem dicitur sermo dei, quia corpulenta uitiis corda hominum ictu suae uirtutis inrumpit, nec potest imbecillitas humana resistere, ubi illa fortitudinis gloria dignatur intrare. Femur vero incarnationem significat domini salvatoris, sicut in Genesi legitur: Non deficiet princeps ex Iuda neque dux de femoribus eius. In ipso etiam mysterio et Abraham fecit iurare famulum suum. Quando enim tacto femore subiunxit potentissime hoc ait: Ut reverendam incarnationem crederes quam potentia divinitatis assumpsit. Similiter et sapientissimus ille dicit: Gladius eius in femore ipsius, quod tamen significari desiderium carnale verbo dei ostringendum potest non incongrue accipi. nam quod sequitur: Specie tua et pulchritudine tua, hic utramque naturam positam evidenter cognoscimus ut species pertineat ad humanitatem pulchritudo ad deitatem. Illa enim species benedicitur in qua mundo salutaris apparuit. Ista pulchritudo aptissime pronuntiatur. Unde omnia pulchra quaecumque decora sunt. Legitur quoque in Cantico canticorum sponsum sponsa dixisse: Iunctura feminum tuorum sicut monilia quae fabricata sunt manu artificis, ubi duorum concordia populorum spiritali prole fecundantium in iuncture feminum designatur, quae sicut monilia fabricata sunt manuy artificis, id est, ineffabili largitate conditoris nostri firmata in monilibus bona opera exprimuntur.

Inguina autem furorem libidinis vel iracundiae possunt designare. Unde in libro Regum legitur: Quod Abner aversa hasta percussisset, Asahel in inguine et transfodisset eum, cuius Asahel typum tenuit, nisi eorum quos vehementer arripiens furor in praeceps ducit. Qui in eodem furoris impetu tanto cautius declinandi sunt quanto et insane rapiuntur. Unde et Abner qui sermone nostro patris lucerna dicitur fugit, quia doctorum lingua quae supernum dei lumen indicat cum per abrupta furoris mentem cuius piam ferri conspicit. Cumque contra irascentem dissimulat verborum iacula reddere quasi per sequentem non vult ferire. Unde et Abner cum contra persequentem subsistit non eum recta sed aversa hasta transforavit. Ex mucrone quippe percutere est. Impetu aperte increpationis obviare. Aversa vero hasta persequentem ferire est. furentem tranquille ex quibusdam tangere, et quasi parcendo superare. Asahel autem protinus occumbat quia commote mentes dum et parci sibi sentiunt. Et tamen responsorum ratione in intimis sub tranquillitate tanguntur ab eo quod se erexerant statim cadunt qui ergo a fervoris sui impetu sub lenitatis percussione resiliunt quasi sine ferro moriuntur.

Coxae quasi coniunctate axes dicuntur. Impsis enim femora moventur, quorum concava vertebra uocabantur, quia in eis capita femorum vertuntur. Suffragines dicuntur, quia subtus franguntur id est flectuntur, non supra sicut in brachus. Genua sunt commissiones femorum et crurum et dicta genua eo quod intero sint genis opposita coherent enim ibi sibi et cognata sunt oculis lacrimarum indicibus et misericordiae nam a genis genua dicuntur denique complicatum gigni formarique hominem. Ita ut genua sursum sint quibus oculi formantur ut cavi ac reconditi fiant. Unde Ennius atque genua comprimunt artagena: Inde est quod homies dum ad genua se prosternunt statim lacrimantur. Voluit enim eos natura uterum maternium re memorare. Ubi quasi in tenebris sedebant antequam venirent ad lucem. Genua mystice confessionem humilitatis signifcare possunt. Ut est illud apostoli flecto genua mea inquit ad patrem domini nostri Iehus Christi hinc et Petrus procidit ad genua Iesum dicens: Exia me domine quia homo peccator sum. Aliquando autem genua significant uirtutem fidie. De quo uox divina in regum ad Heliam prophetam ait: Reliqui mihi septem milia uirorum qui non curvaverunt genua sua ante Bahal. Item genua aliquando pro membris Christi posita intelleguntur. Ut est illud in Psalmo: Genua mea infirmata sunt pracie iunio cum evangelio teste doceatur quadraginta diebus et quadraginta noctibus Christum dominum ieiunas se. Genua tamen eius infirmata esse non legimus, sed tantum esurisse declaratur. Unde si hanc esuriem ad genua referas id est corporis stabilitatem quibus semper insistimus, potest conguenter aptari. Minus ne si hoc scrupulum movit melius genua ad ipsius memMra referantur, quae revera infirmata sunt quando apostoli eius passione dispersi sunt. Quid enim plus esse potuit infirmius quam ut Petrus negaret et reliqua fidelium turba latiusset.

Talus dictus a talo, nam talus est eminens rotunditas, unde et fastigium templi rotundi talus uocatur, talus autem sub crure est sub talo calcanei. Talus finem cuiuslibet rei significat sicut ipse sub est cruribus et eminentia corporis. Unde legitur Iacob filio suo Ioseph tonicam talarem atque polimatam fecisse, hoc est vario colore contextam. Ideo enim talaris tonica dicitur eo quod usque ad talos descenderet. Et manibus artificis mira esset varietate distincta quae etiam tonica secundum allegoriam varietatem populorum ex omnibus gentibus in corpore Christi congregatam significavit. Item alio modo Ioseph qui inter fratres undecim usque ad infinem iustus perserverasse describitur, solus talarem tonicam habuisse perhibetur. Quid est ergo talaris tonica nisi actio consummata? Quasi enim propensa tonica talum coroporis cooperit, cum bona actio ante dei oculos usque ad uitae nos terminum tegit. Unde et per Moysen cauda hostiae in altare offerri precipitur: Ut uidelicet omne bonum quod incipimus etiam perseveranti fine compleamus.

Pedes ex Greca aethimologia nomen sortiti sunt. Hos enim Greci podas dicunt. Quia alternis motibus solo incedunt fixi. Pedes cursum uitae praesentis significant vel stabilitatem mentis ac fidei. Ut est illud in Psalmo: Stantes erant pedes nostri in atriis tuis Hierusalem, hoc est gressus operum nostrorum firmiter pemanent, in fide et religione quam in presenti tempore sancta tenet aecclesia. In contrariam partem pedum significatio veritur. Ut est illud propheticum testimonium: Cur claudicatis utroque pede hoc est sermone atque opere estis instabiles et subversi pronique ad malum. Item in Psalmo de Iudaeis scriptum est: Veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem. Pedes appellat consilii progressus quibus de incepto provehimur ad exitus rerum. Nam quod dixit veloces ostendit moderationis illis consilia defuisse. Ad effundendum sanginem sub audiendum domini salvatoris. Ut scelerate rei crescat in manitas actionis. Item pedes cursus uitaet vel stabilitatem mentis aut fidei ut in Pslmista perfice gressus meos in semitis tuis.

Plante a planitiae nuncupatae, quae non rotundae ut in quadrupedibus ne stare non possit bipes homo. Sed planae atque longiores formate sunt ut stabile corpus efficerent. Sunt autem plante anteriores partes quae etiam de multis ossibus constant. Significant plante terminum conversaioneis nostrae. Unde scriptum est ita in Esaia de Iudaico populo: A planta pedis usque ad verticem non est in eo sanitas, hoc est a summo usque ad summum. Tota enim eorum conversatio uitiorum et peccatorum aculeis confossa erat nec sanitas ulla recte fidei et bonorum operum in eis apparebat. Unde scriptum est in Psalmo de Iuda proditore: Qui edebat panes meos ampliavit adversum me sub plantationem. Qui enim panem doctrinae ab ore salvatoris accepit et communiter cum ceteris apostolis apud eum uixit. Ignorantibus eis cum Iudaeis machinatus est scelus proditionis ita ut osculo eum traderet. O discipulum surdum o indocili corde durissimum, quis enim eum a tanta pietate aliquid uirtutis animo percepisse credat qui tam crudelis extitit parricida.

Calcis pars est, plante a callo illi nomen impositum quo terram calcamus. Hinc et calcaneus. Solum inferior pars pedis inde dicutm quia eo terrae vestigia inprimimus. Sed et solum dicitur omne quod aliquid sustinet quasi solidum unde et terrae solum quod cuncta sustineat et solum pedis quod totam corporis molem portat. Calcaneum sub plantatio uitiorum sive extremus cursus uitae. De calcaneo enim in Psalterio de iniquis scriptum est: Ipsi calcaneum meum observabunt. Mos iste diabolicus est vel eorum qui ministri ipsius esse noscuntur. Ut calcaneum id est ultima nostra insidiosa calliditate respiciant, sicut serpenti a domino praedictum est, illa tuum observabit caput. Et tu insidiaberis calcaneo eius. Scit enim diabolus finitima nostra iudicari, et ipsa vult evertere ut possimus ad reatus discrimina pervenire.

Vestigia enim quibus transeundo pedibus indicium transitus nostri relinquimus, aliquando stabilitatem uirtutum mistice designant. Ut est illud in Psalmo non moveantur vestigia mea. Et in aliam partem translatum de uium peccatorum monstrat. Ut est illud transit iter impiorum tamquam vestigium navis. Neque silendum arbitror quod in corpore nostro quaedam tantum utilitatis causa facta sunt ut uiscera. Quaedam et utilitatis et decoris ut sensus in facie et in corpore manus ac pedes, quorum membrorum et utilitas magna est et species decentissima. Quaedam tantum decoris ut mamille iniuris et in utroque sexu umbilicus. Quaedam discretionis ut in uiris genitalia barba prolixa pectus amplum in mulieribus lenes genae et angustum pectus ad concipiendos et portandos foetus renes et latera dilatata.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL