Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hrabanus Maurus
De rerum naturis

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to show the links to concordance

II. De athomis.

Philosophi athomos uocant quasdam in mundo corporum partes tam minutis simas ut nec vi sui pateant. Nec nomen id est sectionem recipiant, unde et athomi dictae sunt. Hae per inane totius mundi in requietis motibus uolitari, et huc atque illuc ferri dicuntur sicut tenuissimi pulveres qui infusi per fenestras radiis solis uidentur. Ex his arbores et herbas et fruges omnes oriri, et ex his ignem et aquam et universa gigni atque constare quidam philosophi gentium putaverunt. Sunt autem athomi, aut in corpore, aut in tempore, aut in numero. In corpore ut lapis, dividis eum in partes et partes dividis ipsas in grana, velut sunt harenae. Rursum que ipsa harenae grana divide in minutissimum pulverem, donec si possis pervenias ad aliquam minutiam, quae iam non sit quae dividi vel secari possit, haec est athomis in corporibus. In tempore vero, sic intellegitur athomus, annum verbi gratia dividis in menses, menses in dies, dies in horas, adhuc partes horarum admittunt divisionem, quousque venias ad tantum temporis punctum, et quandam momenti particulam talem que per nullam morulam produci possit. Et ideo iam dividi non potest, haec est athomus temporus. Innumeris ut puto, octo dividuntur in quatuor, rursus iiii in duobus, inde duo in unum, unus autem athomus est, quia insecabilis est, sic et littera. Nam orationem dividis in verba, verba in sillabas, sillabam in litteras, littera pars minima, athomus est, nec dividi potest. Athomus ergo est quod dividi non potest, ut in geometrica punctus. Nam thomus divisio dicitur Grece, athomus indivisio. Nam quantum invisibilis unitas, valeat in rebus ad ostendendam misticam significationem, manifeste scriptura designat, quia ipsam omnium rerum initium esse demonstrat, apostolo dicente, unus dominus, una fides, unum baptisma, unus deus et pater omnium, qui est super omnes et per omnia, et in omnibus nobis, qui benedictus in saecula. Unde idem ivebet nos sollicitos servare unitatem spiritus in uinculo pacis, ut fiat unum corpus, et unus spiritus, sicut uocati sumus, in una spe uocationis nostrae.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL