Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hrabanus Maurus
De rerum naturis

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to show the links to concordance

Proohemium II

Domino reverentissimo et cum omni caritatis officio merito venerando atque colendo patri Hemmoni episcopo Hrabanus inutilis servorum dei servus in Christo aeternam optat salutem.

Memor boni studii tui sancte pater quod habuisti in puerili atque iuvenili aetate in litterarum exercitio, et sacrarum scripturarum meditatione quando mecum legebas, non solum divinos libros et sanctorum patrum super eos expositiones, sed etiam huius mundi sapientium de rerum naturis solertes inquisitiones quas in liberalium artium discriptione et ceterarum rerum investigatione composuerunt. Postquam me divina providentia ab exteriorum negotiorum cura absolvit teque in pastoralis cure officium sublimavit, cogitabam quid tuae sanctitati gratum et utile in scribendo conficere possem quo haberes ob commemorationem in paucis breviter annotatum quod ante in multorum codicum amplitudine et facunda oratorum locutione dissertum copiose legisti. Neque enim mihi ignotum est, qualem infestationem habeas, non solum a paganis qui tibi confines sunt, sed etiam a populorum turbis quae per insolentiam et inprobitatem morum tuae paternitati non parvam molestiam ingerunt, et ob hoc frequenti orationi atque assiduae lectioni te vacare non permittunt. Haec enim omnia mihi sollicite tractanti venit in mentem, ut iuxta morem antiquorum qui de rerum naturis et nominum atque verborum ethimologiis plura conscripsere ipse tibi aliquid opusculum conderem in quo haberes scriptum non solum de rerum naturis, et verborum proprietatibus, sed etiam de mystica earundem rerum significatione ut continuatim positam invenires hystoricam et mysticam singularem rerum expositionem.

Tu autem electe domine, et episcoporum carissime, acceptis his quae tibi transmisi, utere eis ut decet, et tam tibi quam illis qui sub tuo regimine sunt constituti utile esse, permitte, quatinus tuum bonum studium multis proveniat ad spiritalem profectum, et fiat tam tibi quam illis spiritale exercitium, atque caelestis gaudii incrementum, imitare illius sapientis uiri exemplum qui de sapiaentiae laude tale protulit preconium dicens: Invocavi et venit in me spiritus sapientiae, et proposui illam regnis et sedibus et divitias nihil esse dixi in comparatione illius, nec comparavi illi lapidem pretiosum, quoniam omne aurum inconparatione illius harena est exigua, et tamquam lutum estimabitur argentum in conspectu illius. Super salutem et speciem dilexi illam, et proposui pro luce habere illam quoniam inextinguibile est lumen illius. Venerunt autem mihi omnia bona pariter cum illa. Nam et apostolus Paulus scribens ad Timotheum de doctrina sapientiae divine ad hoc ipsum exhortatus est eum dicens: Haec preponens fratribus bonus eris minister Christi Iesu enutritus verbis fidei et bone doctrine quam assecutus es. Precipe haec et doce nemo adolescentiam tuam contemnat sed exemplum esto fidelium in verbo, in conversatione, in caritate, in fide, in castitate. Haec meditare in his esto ut profectus tuus manifestus sit omnibus. Attende tibi et doctrine insta in illis, hoc enim faciens, et teipsum salvum facies, et eos qui te audiunt. Unde decet te nihil aliud preponere meditationi divine legis, et doctrine verbi dei nec ullo modo debes ea deserere propter mundanam curam, et saecularia negotia quia haec maximum impedimentum faciunt operi divino apud eos qui his abutuntur. Nam pro dolor multi inveniuntur huius temporis uiri ex eclesiasticis personis qui relicto predicandi officio, et spiritali conversatione in eo se magnos estimant, si terrenis negotiis preponantur. Et disceptationibus saecularium sepe intersint, ita ut in eorum conventibus quasi arbitres presideant, et eorum conflictuum iudices fiant, quod tamen nullo modo apostolus consentit qui ait: Nemo militans deo inplicet se negotiis secularibus ut ei placeat cui se probavit. Nam qui certat in agone non coronatur nisi legitime certaverit. Item alibi ait: Si quos contemptibiles habetis, hos constituite ad iudicandum secularia negotia. Multo enim melius est laborare episcopum in doctrina verbi dei ob salutem animarum sibi commissarum, quam in disponendis et difiniendis civilibus questionibus, et vanis hominum conatentionibus vacare, qui propter terrenam cupiditatem lites, rixasque incessanter movent, et unusquisque in his alterum superare contendit. Nusquam enim in scripturis sacris legitur ipse salvator aut discipuli eius hoc egisse sive docuisse, invenitur tamen in evangelio scriptum quod quidam homo rogaverit ipsum mediatorem nostrum quod fratri suo iuberet ut divideret secum hereditatem suam, cui ille respondit: O homo quis constituit me iudicem aut divisorem inter uos, et reliquos. In quo probavit se nolle doctores evangelii curis et rixis saecularium occupari vel interesse. Non enim idem officium est evangelium Christi in pulpito ecclesiae populo praedicare, et in placito saecularium lites forenses inter rixantes decernere. Haec ergo cum scribam mi domine, nolo ut estimes me novam legem iuvendi tibi constituere, sed olim a sanctis uiris prolatam ob recordationem breviter commemorare. Credo enim te magis velle interno conspectui conditoris tui salubriter placere, quam favoribus humanis forinsecus inaniter extolli.

Ideo quod bene in servitio dei agere coepisti hoc melius ac melius semper operando usque in finem perficere satagas, ut in primis et in ultimis conversationis tuae temporibus, dei servitium perfecte agens ad caelestis premii plenitudinem feliciter pervenire valeas, quatinus tibi in extremo iudicio ipse summus paterfamilias cum ceteris electis dicat: Euge serve bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam, intra in gaudium domini tui.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL