Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hrabanus Maurus
De rerum naturis

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to show the links to concordance

XXIX. De procellae.

Procellae enim aut de fluminibus aut de ventis fiunt nihil autem velocius ventis unde et propter celeritatem tam ventos quam flumina alta fingunt poetae multa uis austri. Procella enim significat tempestuosos persecutorum furores qui ecclesiam Christi partim minis, partim flagres atque tormentis afficiunt. Sed aliquando ipsas persecutorum mentes dominus in melius convertit, ut per poenitentiam a pristinis sceleribus se mundantes ad bonos actus convertantur. Nam in Psalmo scriptum est: Ignis grando nix glaties spiritus procellarum qui faciunt verbum eius. Ignis grando nix glaties per allegoriam sicut dictum est: Homines significat qui in hoc saeculo ex turbulentis et pessimis ad devotionis tranquillissima studia pervenerunt, qui faciunt verbum eius, nisi qui ex tempestuosis et improbis ad confessionis ipsius gratiam venire meruerunt. Aliquando vero dum in pravis actibus perseverant aeterna eos poena cruciabit. Unde scriptum est: Pluit super peccatores laqueus ignis sulphur et spiritus procellarum pars calicis eorum. Ignis est quando eos flammea cura consumit. Sulphur quia congitationes eorum detestabili fetore sordescunt. Spiritus procellarum dum se tumultuosa mente confundunt pars calicis eorum id est mensura qua pollutis actibus ebriantur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL