Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Hrabanus Maurus De rerum naturis IntraText CT - Text |
De sex huius mundi aetatibus a septima vel octaba quietis uitaeque, caelistis et supra in comparatione primae ebdomadis in qua mundus ornatus est, aliquanta perstrinximus, et nunc in comparatione aevi unius hominis qui microcosmos Grece a philosophis hoc est minor mundus solet nuncupari, de eisdem aliquanto latius exponemus. Prima est ergo mundi huius aetas ab Adam usque ad Noe continens annos iuxta Ebraicam veritatem mille sexcentos quinquaginta sex, iuxta septuaginta interpretes ii milia ccxlii generationes iuxta utramque editionem numero x quae universali est deleta diluvio, sicut primam cuiusque hominis oblivio demergere consuevit aetatem, quotus enim quisque est qui suam recordetur infantiam.
Secunda aetas a Noe usque ad Abraham generationes iuxta Ebraicam auctoritatem complexa, decem annos autem ccxcii, porro iuxta lxx interpretes anni mille lxxii generationes vero xi, haec quasi pueritia fuit generis populi dei et ideo in lingua inventa est, id est Ebrea, a pueritia, namque homo incipit nosse loqui post infantiam quae hinc appellata est quod fari non potest.
Tertia ab Abraham usque ad David generationes iuxta utramque auctoritatem xiiii annos vero dccccxlii complectens. Haec quaedam velut adulescentia fuit populi dei. Aqua aetate quia incipit homo posse generare, propter ea Matheus evangelista generationum ex Abraham sumpsit exordium, qui etiam pater gentium constitutus est, quando mutatum nomen accepit.
Quarta a David usque ad transmigrationem Babilonis, annos habens iuxta Ebraicam veritatem cccclxxiii, iuxta lxx translationem duodecim, amplius generationes iuxta utrosque codices xuii, quas tamen evangelista Matheus certi mysterii gratia xiiii ponit, a qua velut iuvenili aetate in populo dei regum tempora ceperunt, haec namque in hominibus aetas apta gubernando solet existere regno.
Quinta quasi senilis aetas a transmigratione Babilonis usque ad adventum domini salvatoris in carne, generationibus et ipsa xiiii, porro annis dlxxxuiiii extenta, in qua ut gravi senectute fessa malis crebrioribus plebs Ebrea quassatur.
Sexta quae nunc agitur aetas nulla generationum vel temporum serie certa, sed ut aetas decrepita, ipsa totius saeculi morte consumenda. Has erumnosas plenas quae laboribus mundi aetates quique felici morte vicerunt, septima iam sabbati perennis aetate suscepti, octavam beatae resurrectionis aetatem in qua semper cum domino regnent expectant.