Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hrabanus Maurus
De rerum naturis

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to show the links to concordance

LIBER XI

I. M De diversitate aquarum.

Aquarum naturae diversitas multa est, aliae enim salis, aliae nitri, aliae aluminis, aliae sulphuris, aliae bituminis, aliae curam morborum adhibentes, de quo historici plura narrasse reperiuntur. Nam ut ferunt iuxta Romam albulae aquae vulneribus medentur. In Italia fons Ciceronis oculorum vulnera curat. In Aethiopia lacus est quo perfusa corpora velut oleo nitescunt. Zaeme fons in Africa canoras uoces facit. Ex clinatorio lacu Italiae qui biberint uini tedium habent. In Cio insula fontem esse quo hebetes fiant. In Boetia duo fontes alter memoriam alter oblivionem afferat. Cizici fons amorem veneris tollit. Boetiae lacus furialis est, de quo qui biberit ardore libidinis exirdescit. In Campania sunt aquae quae sterilitatem feminarum, et uirorum insaniam abolere dicuntur. In Aethipiae fonte rubro qui biberit limphaticus fit. Lethnus fons Archadiae ab ortus fieri non patitur. In Sicilia fontes sunt duo, quorum unus sterilem fecundat, alter fecundam sterilem facit. In Thesalia duo sunt flumina ex uno bibentes oves nigras fieri, ex altero albas ex utroque varias. Clitumnus lacus in Umbria maximos boves gignit. Reatinis paludis aquis iumentorum ungulas indurari. In Asfaltitae lacu Iudeae nihil mergi potest quicquid animam habet. In Indis Sidem uocari stagnum in quo nihil innatat, sed omnia merguntur. At contra in Alce lacu per Poscidamum omnia fluitant nihil mergitur. Marsidae fons in Frigia saxa gerit. In Achaia aqua profluit e saxis. Styx appellata quod ilico potata interficit. Celoconium stagnum Siciliae tetro odore abigit proximantes. Fons est in Affrica circa templum Ammonis, qui humoris nexibus humum stringit. Favillas etiam in cespitem solidat. Fons Iob in Idumea quater in anno colorem mutare dicitur, id est pulverulentum, sangineum, uiridem, et limpidum, ternis mensibus in anno tenens ex his unum colorem. In Trogoditis lacus est ter Indie fit amarus et deinde totiens dulcis. Fons Siloa ad radicem montis Sion non iugibus aquis sed incertis horis diebusque ebullit. In Iudaea quondam rivus sabbatis omnibus siccabatur. In Sardinia fontes calidi oculis medentur, fures arguunt, nam cecitate detegitur eorum facinus. In Epiro esse fontem in quo faces extinguntur, accensae accenduntur extinctae. Aput Garamantes fontem esse ita algentem die ut non bibatur, ita ardentem nocte ut non tangatur. Iam vero in multis locis aquae manant per petim ferventes, tanta vi ut balnea calefaciant. Quaedam enim terrae sunt quae multum sulphuris et aluminis habent, ita que cum per venas calentes aqua frigida venit vicino sulphuris calore contacta excandescit. Nec talis aborigine effluit, sed permutatur dum venit. Sulphur enim a lumen que secum ferunt, aquae utramque materiem igne plenam inimisque montibus incalescentem.

Diversae enim species aquarum diversos effectus habentes congruas significationes in scripturis ubi necesse est exprimere possunt, illarum rerum enim quae in scripturis inveniuntur convenit ut significationes diligenter exquirantur, quae autem alias non est necesse exponi. Aquae in scriptura sacra aliquando spiritum sanctum, aliquando scientiam sacram, aliquando scientiam pravam, aliquando tribulationem, aliquando defluentes populos, aliquando mentes fidem sequentium demonstrare solent. Per aquam quippe sancti spiritus infusio designatur, sicut in evangelio dicitur: Qui credit in me sicut dicit scriptura flumina de ventre eius fluent aquae uivae. Ubi eangelista secutus adiunxit: Hoc autem dixit de spiritu quem accepturi erant credentes in eum, rursum per aquam sanctam scientia designatur, sicut dicitur: Aqua sapientiae salutaris potavit eos. Per aquam quoque prava scientia appellari solet, sicut aput Salamonem mulier quae typum hereseos tenet callidis suasionibus blanditur dicens: Aquae furtivae dulciores sunt. Aquarum ergo nomine non numquam solent tribulationes intellegi, sicut per Psalmistam dicitur: Salvum me fac deus quoniam intraverunt aquae usque ad animam meam. Per aquam populi designantur, sicut per Iohannem dicitur: Aquae vero sunt populi, per aquam quoque non solum fluxus decurrentium populorum, sed etiam bonorum mentes fidei praedicamenta sequentium designantur, sicut propheta ait: Beati qui seminatis super omnes aquas. Et per Psalmistam dicitur: Vox domini super aquas. Aquae sunt angeli ut quidam uolunt ut est illud Psalmo: Et aquae quae super caelos sunt, laudent nomen domini. Aquae gentes sunt, ut in Apocalipsi: Aquas quas uidisti populi sunt et gentes. Aqua dominus Iesus Christus eo quod sordida abluat, et reficiat sitientes, ut in Hieremia: Me dereliquerunt fontem aquae uivae. Et in Psalmo: Sicut aqua effusus sum. Aqua fluenta divinae predicationis, ut in Esaia: Dedi in deserto aquas id est in populo. Aqua sanctorum obscura predicatio, ut in Psalmo: Tenebrosa aqua in nubibus aeris. Et alibi a multitudine sonitus aquarum uocem dederunt nubes. Aqua baptismus, ut in Esaia: Omnes sitientes venite ad aquas. Et in Ezechiele: Effundam super uos aquam mundam. Item ibi et ecce aqua de latere dextro egrediebatur id est domini Iesu Christi. Aqua effusio lacrimarum ut quidam uolunt. In Iob: Silotus fuero quasi aquis nivis. Aqua doctrina iusti, ut in Salomone: Aqua profunda verba ex ore uiri. Item ibi: Bibe aquam de tua cisterna. Aqua caritas a quibusdam putatur, ut in Psalmo: Qui tegit in aquis superiora eius, id est caelum divinae scripturae quia secundum evangelium in duobus praeceptis caritatis tota lex pendet et prophetae. Aquae persecutionis huius mundi ut in Iob: Numquid elevabis in nebula uocem tuam, et impetus aquarum operiet te. Aquae temptationes diaboli ut in Psalmo, probavite ad aquas contradictionis. Aquae baptismum hereticorum, ut in Psalmo: Libera me de aquis multis. Aquae multiplicatio peccatorum, ut in Psalmo: Misit exalto et accepit me et assumpsit me de aquis multis. Aqua dogma hereticorum, ut in Salomone: Aquae furtivae dulciores sunt. Et in Esaia: Caupones tui miscent aquam uino. Aqua inmoderata locutio, ut in Salomone: Qui dimittit aquam id est linguam caput est iurgiorum. Aqua luxuria carnis, ut in Salomone: Terra quae non satiabitur aqua id est caro hominis quae non expletur luxuria. Et in evangelio pro quodam lunatico dicitur, saepe cadet in ignem, crebro autem in aquam.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL