Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Hrabanus Maurus De rerum naturis IntraText CT - Text |
Mare est aquarum generalis collectio. Omnis enim congregatio aquarum sive salsae, sive dulces abusivae maria nuncupantur, iuxta illud, et congregationes aquarum uocavit maria. Propriae autem mare appellatum, eo quod aquae eius amarae sint. Ideo autem mare incrementum non capere, cum quoniam omnia flumina omnes fontes recipiat haec causa est, partim quod influentes undas ipsa magnitudo eius non sentiat. Deinde quod a mara aqua dulce flventum consumat, vel quod ipse nubes multum aquarum ad se trahant, sive quod illum partim auferant. Venti, partim sol exsiccet, postremum quod per occulta quaedam terrae foramina percolatus et ad caput amnium fontes que revolutus currat. Hinc et in Aeclesiaste scriptum est: Omnia flumina intrant in mare, et mare non redundat, ad locum unde exeant flumina revertuntur ut iterum fluant, ubi metaphoricae aquae nomine flumina homines intelleguntur, qui in terram unde supernici sunt revertuntur, sed terra eorum multitudine non impletur.