Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hrabanus Maurus
De rerum naturis

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to show the links to concordance

V. De rubro mari.

Rubrum autem mare uocatum eo quod sit roseis undis infectum, non tamen talem naturam habet, qualem uidetur ostendere, sed vicinis litoribus uitiatur gurges atque infecitur, quia omnis terra quae circumstat pelago rubra est, et sanguineo colori proxima. Ideo que inde mineum acutis simum cernitur, et alii colores quibus pictura variatur, ergo cum terra hanc habeat naturam fluctibus sub inde diluitur, et quicquid adhaesum est in colorem cadit. Ob hoc etiam in his litoribus gemmae rubrae inveniuntur. Lapillus enim eius modi humoin uolutus cum inter arenas attritus est, et terrae colorem habet et maris, hoc mare in duos sinus scinditur, et is qui ab oriente est Persicus appellatur, quia ora illius Persae inhabitant. Alter vero Arabicus dicitur, quod sit circa Arabiam.

Mare autem iuxta allegoriam aut baptismum significat, aut mundanam sapientiam aut saeculum presens aestuans undis persecutionum, aut peccatores fluctibus uitiorum tumultuantes. Nam mare baptismum significat, ut est illud apostoli, omnes baptizati sunt in nube et in mari, ubi verus Pharao cum exercitu suo submergitur, et verus Israhelita persequente hoste liberatur. Item mare baptismum significat, ut in Apocalipsi: Et ante sedem tamquam mare uitreum, huius baptismi mare illud aereum figuram habuit quod Salomon in templo domini fecit. Item mare scriptura divina est, propter in aestimabilem eius scientiam, ut in Ezechiele: Et uisio earum id est rotarum sicut uisio maris. Item mare orientale populus Iudaeorum. Mare novissimum populus gentium, unde legitur in Zacharia propter aquam baptismi dicitur: Medium earum ad mare novissimum. Nam mare mundanam sapientiam designat, ut est illud in Psalmo: Volucres caeli, et pisces maris qui per ambulant semitas maris. Pisces vero maris philosophos fortasse significat, qui huius mundi naturam erratica curiositate pertractant, nam sicut illi posita fronte itinera sibi reserant pelagi inundatione confusa, ita et isti capiunt rete misso venas rerum ratione humana assiduo labore perquirendo. Sed cum sint pisces et fluminum non vacat, quod hic posuit maris propter eos qui sibi uidentur esse sapientes. Item mare praesens saeculum significat, ut est illud in evangelio: Simile est regnum caelorum sagenae missae in mare. Et in Abbacuc: Misisti equos tuos in mare, id est apostolos turbantes aquas multas id est gentes. Item mare desertum praesens mundus est, ut in Esaia: Onus maris deserti. Rursum mare gentium populus est, ut in Psalterio: Propterea non timebimus dum conturbabitur terra et transferuntur montes id est apostoli, in cor maris. Et in evangelio: Si haberetis fidem sicut granum sinapis diceretis huic arbori moro eradicare et transplantare in mare et obediret uobis. In hoc etiam mare diabolicae sine numero serpere probantur insidiae malitiae que demonum velut quibusdam fluctibus animarum uoluntas instabilis commovetur, ut est illud Psalmistae: Hoc mare magnum et spatiosum illic reptilia quorum non est numerus. Animalia pusilla et magna illic naves pertransibunt, draco iste quem formasti ad inludendum ei. Mare spatiosum enim ipsae reddunt dum naufragare conpellunt, quia dubium non est illum undas in manissimas pati qui mergitur gurgite peccatorum. Mare quippe a meando dictum est, quod semper eat acredeat. Sed isti spiritus innumerabiles nobis a deo conprehensi sunt, qui arenam maris et pluviarum guttas enumerat, et ne omnino incomprehensibiles linquerentur, quantitate non qualitate ea diffiniunt.

Denique de eis dicitur, animalia pusilla et magna, quoniam inter ipsos et maiores esse nequitia, probantur omni modis, et minores, illic in mundo scilicet quem superius dixit mare. Naves autem merito significantur aeclesiae quae periculosos fluctus mundi per lignum gloriosae crucis evadunt, portantes populos qui signo fidei crediderunt, ubi et draco malignus et pestifer inhabitat qui inluditur ab angelis dei per iustissimas increpationes, vel etiam et a fidelibus uiris dum incentiva uitiorum eius detestabili errore refugiunt. Nam quod mare peccatores significet ostendit psalmista dicens: Mare uidit et fugit Iordanis conversus est retrorsum. Mare frequenter diximus peccatores istius saeculi debere suscipi, qui more undarum tumidis cogitationibus fluctuantur. Iordanem vero pro quolibet flumine debemus accipere, qui variis desideriis homines rapiunt et in mare illud magnum nefanda precipitatione deducunt. Ista enim duo quae genus humanum diversa delectatione rapiebant, adventum domini respecto a suis consuetudinibus retrorsum precipitata redierunt.

Cor maris hominum corda ut in Psalmo: Transferentur montes in cor maris. Cor maris eo quod in medio mundo sita esse dicatur, unde in libro Hesdrae pro salvatore dicitur: Vidi uirum ascendentem de corde maris. Et in Ezechiele: O Tyre quae sita es in corde maris. Profundum maris sempiterna damnatio ut in evangelio: Expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo eius et demergatur in profundum maris. Lingua maris Aegypti philosophia huius mundi, ut in Esaia: Et siccavit dominus linguam maris Aegypti. Litus maris finis mundi, ut in Evangelio et secus litus sedentes elegerunt bonos invasa malos autem foras miserunt.

Oceanum autem qui circuit orbem terrae maris nomine uocatum illa sententia beati Iob denotat, qua ait: Numquid mare ego sum aut coetus quia circumdedisti me carcere. Coetum mergo cosmographi maxime in oceani profunditate conversari dicunt, cuius sententiae talis esse potest sensus. Quod mare allegoricae mundum dixerit, et coetum diabolum, qui intra mundi istius claustra tenetur, in illius etiam conclusione ipse damnandus sit. Carcerem ergo pro cruciatibus poni saepe legimus, quia ad carcerem omnes pertinent poenae. Pro omnibus ergo malis quae patiebatur beatus Iob ipsam domum tormentorum nominavit, veluti sicadem domum fuisset inclusus. Mare ergo Rubrum sive baptismi significat sacramentum, seu etiam saeculi istius flventum ac turbidum statum, per quem sancti transeunt inlaesi, et peccatores obruuntur examine divini iudicii. De quo legitur in Psalmo: Qui divisit mare rubrum in divisiones, et eduxit Israel per medium eius, et execussit Pharaonem et exercitum eius in mare Rubrum.

Priscae auctoritatis uiri mare rubrum in duodecim divisiones dixerunt esse partitum quantas tribus fuisse Iudaeorum meorum hic plurari numero positum est in divisiones ne putaremur mare rubrum uno itinere fuisse transmissum. Sed potest hoc et spiritaliter congruenter adverti. Rubrum mare est saeculi istius permixta profunditas quam multis duiusionibus transimus, quando conversi ad terram uiventium domini munere festinamus. Aliter enim per elemosinas, aliter per assiduam supplicationem. Aliter per uirginitatem, aliter per excellensimam caritatem sic multis divisionibus per saeculi huius mare transitur ad dominum, qui diabolum cum ministris suis in fontem salutis excutit, quando eum a nobis potentiae suae uirtute removerit, excutit autem dixit tamquam pulverem proicit ut de hac celeritate et uirtutem divinitatis ostenderet et illos terrenas sordes esse monstraret.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL