Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Hrabanus Maurus De rerum naturis IntraText CT - Text |
Estus ad oceanum pertinet, fretus ad utrumque mare. Nam aestus est maris accessus, vel secessus, id est in quietudo unde et aestuaria dicuntur per quae mare vicissim tam acceedit quam recedit. Fretum autem appellatum quod ibi semper mare ferveat. Nam fretum est angustum et quasi fervens mare abundarum fervore nominatum. Iuxta allegoriam aestuat mundus undis persecutionum et per varia loca aut accidit aut recedit. Fervet etiam odiis, et tumultus excitat, nec umquam perfectae tranquillitatis habere valet statum, unde et in Evangelio legitur: Iussisse dominum ascendere discipulos suos in naviculam et precedere eum transfretum donec dimitteret turbas, ipsos que in remigando laborare propter contrarium ventum. Quod mysticae labores varios aeclesiae sanctae designat, quae inter undas saeculi adversantes et inmundorum flatus spirituum ad quietem patriae caelestis quasi ad fidem litoris stationem, pervenire conatur. Sed prius non cessat ventus quam salvator ascendit in navem, quia in quocumque corde deus per gratiam sui adest amoris, mox universa uitiorum et adversantis mundi sive spirituum malignorum bella compressa quiescunt.