Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Hrabanus Maurus De rerum naturis IntraText CT - Text |
Fluvius est perennis aquarum decursus, a fluendo perpetim dictus, propriae autem flumen aqua ipsa. Fluvius cursus aquae, prior autem flumen quam fluvius, id est prior aqua, quam decursus. Duo sunt autem fluminum genera, unum torrens, alterum uivum, de quo Virgilius: Donec me flumine uivo abluero. Torrens est aqua veniens cum impetu. Dictus autem torrens, quia pluvia crescit, siccitate torrescit, id est arescit. Allegoria fluvii seu fluminis, aliquando in bonam partem, aliquando in contrariam vertitur. In bonam partem flumina accipiuntur, ubi salvator dicit: Qui in me credit flumina de ventre eius fluent aquae uivae, id est gratiae spiritales, de cordis secreto emanant. Sic et illud intellegendum est fluminis impetus, hoc est gratia spiritus sancti. Laetificat civitatem dei, id est aeclesiam dei. Et alibi: flumen dei repletum est aqua. Similiter et illud Psalmistae ubi ait: Excelsa tua, et fluctus tui super me transierunt. Excelsa vero et fluctus, ad scripturas sacras competenter aptamus, ipsae sunt enim quas superius abyssus uocavit, ubi et parabolarum quidam fluctus alludit. Et altitudo sensuum pia perscrutatione grandescit. Haec ergo supra se dicit transisse iustus, quia in eorum notitia avidus se perscrutator inmerserat. Aliquando autem flumina significant apostolorum et evangelistarum doctrinam cum bonis operibus, ut est illud: Elevaverunt flumina uoces suas, et flumina plaudent manibus in id ipsum. Item in Esaia ponam flumina in insulas.
In contrariam vero partem flumina ponuntur, quando saeculi istius turbidum cursum, et peccatorum inundationem significat, ut est illud: Super flumina Babilonis illic sedimus et flevimus. Contemplandum autem quod non dicit in fluminibus, sed super flumina. Nam qui adhuc in fluminibus, isti sunt qui peccatorum inundatione rapiuntur. Qui vero super ripas salvi sedent, iam ab illis fluctibus divino munere sunt liberati. Unde de sanctis alibi dicit: Flumina pertransibunt pede hoc est mundi huius turbida fluenta, per gratiam Christi securo uirtutum transibunt gressu ad futuram patriam ubi gaudii nostri est et salutis aeternae origo preparata. Flumina impetus persecutionis, in Canticis canticorum: Aquae multae non potuerunt extinguere caritatem, ne flumina obruerent illam. Flumen philosophia huius mundi, vel dogma hereticorum. In Psalmo: Tu exsiccasti flumina aethan, qui interpretatur fortis id est diabolus, de quo in Evangelio dicitur: Cum fortis armatus custodit atrium suum, et cetera. Item alio modo in Iob: Absorbebit fluvium et non mirabitur, et habebit fiduciam quod influat Iordanis in os eius. Fluvii nomine humani generis de cursio designatur, quae velut a fontis sui origine nascendo surgit, et quae ad ima defluens moriendo pertransit. Iordanis autem appellatione, baptizati signantur, quasi ergo diceret ante mundi redemptorem. Mundum Vehemoth non miratus absorbuit, sed quod est acrius, etiam post redemptoris adventum, quosdam qui baptizati sunt degluttire se posse confidit.
Quidam autem fluviorum propriis ex causis nomina acceperunt, ex quibus nonnulli notandi sunt, qui in historiis celebres memorantur. Geon fluvius de Paradiso exiens, atque universam Aethipoiam cingens, uocatus hoc nomine quod incremento suae exundationis terram Aegypti inriget. Ge enim Grece, Latine terram significat. Hic aput Aegyptios Nilus uocatur, propter limum quem trahit qui efficit fecunditatem, unde et Nilus dilectus est, quasi NIAMUAON. Nam antea Nilus Latine melo dicebatur. Apparet autem in Nilide lacu, de quo in meridiem versus, excipitur Aegipto ubi aquilonis flatibus repercussus, aquis retro luctantibus. Intumescit, et undationem Aegypti facit. Ganges fluvius, quem Phison sancta scriptura cognominat, exiens de Paradiso pergit ad Indiae regiones. Dictus autem Phison id est caterva, quia decem fluminibus magnis sibi adiunctis impletur, et efficitur unus. Ganges autem uocatus a Gangaro rege Indiae, fertur autem Nili modo exaltari, et super orientis terras erumpere. Tigris fluvius Mesopotamiae de Paradiso exoriens, et pergens contra Assirios, et post multos circuitus in Mare Mortuum influens. Vocatus autem hoc nomine, propter velocitatem instar bestiae tigridis nimia pernicitate currentis. Eufrates fluvius Mesopotamiae de Paradiso exoriens copiossimus gemmis, qui per Mediam Babiloniam influit. Hic a frugibus vel ab ubertate nomen accepit. Nam Ebraice Eufrata fertilius interpretatur.
Mysticae autem hi quattuor fluvii, ut supra dictum est, iiii evangelia significant. Quae quattuor evangelistae conscripserunt. Nam Geon fluvius quin interpretatur pectus, sive praeruptum, significat evangelium Mathei, quod primum conscriptum est, ab ipso auctore Ebraica lingua et a genealogiis salvatoris incipiens, breviter nativitatem domini notat, magorumque adventum ad ipsum salvatorem, et parvulorum ab Herode occisionem, postea baptismum eius commemorans, et in deserto ieiunium, atque temptationes quibus a diabolo temptatus est, mox ad praedicationem evangelii, et miraculorum factorum transit, sicque ad passionem eius perveniens, resurrexisse eum a mortuis ostendit, et discipulis in Galilea apparuisse et ad praedicationem evangelii eos misisse, et terram Aethiopiae et spiritais Aegypti uivi fluentis dogmatum inrigat, quatinus fructum fidei et bonorum operum proferat. Unde et ipse evangelista in aecclesiastica historia describitur, in Aethiopiae partibus ipsum evangelium predicasse, et martirio consummatus esse. Ganges vero hoc est Fison, qui interpretatur caterva, sive oris mutatio, significat evangelium Marci, quod de genealogia salvatoris secundum carnem parum narrat. De predicatione autem eius et de miraculis catervatim, quae ceteri evangelistae plenius narrant, in unum codicem colligit, et sic ad passionem Christi perveniens resurrectionemque a mortuis in caelum eum ascendisse. Et apostolos post ascensionem eius mundo praedicasse demonstrat. Tigris quoque bene potest convenire evangelio Lucae qui primum a sacerdotio Zachariae, et de nativitate Iohannis incipiens. Annuntiationem angeli ad Mariam uirginem, et nativitatem salvatoris consequenter enuntiat, sicque genealogiam eius circa baptismatis narrationem commemorans transit ad exponendam praedicationem eius, et miraculorum facturam, et velociter transcurrens omnia atque passionem domini et resurrectionem disscribens eum ascendisse ad caelos, discipulosque dominum conlaudasse in templo breviter et succincte omnia conprehendit. Eufrates enim fluvius qui interpretatur frugifer, sive crescens optime convenit evangelio Iohannis, qui de divina generatione salvatoris inchoans, maxime ea quae ad divinam eius naturam exponenda pertinebant disscripsit. Et sic terram aeclesie ad germen spiritale et fructum uirtutum proferendum irrigavit scientiae que spiritalis illi opes contulit.
Iordanis fluvius advobus fontibus nominatur, quorum alter uocatur Ior, alter Dan. His igitur procul a se distantibus in unum alveum foederatis, Iordanis deinceps appellatur. Nascitur autem sub Libano monte et dividit Iudaeam et Arabiam, qui per multos circuitus iuxta Hiericho minare mortuum influit. Misticae autem Iordanis, qui interpretatur descensio eorum, et in quo salvator baptizatus est, baptismi gratiam significat. Ubi deponere debemus veterem hominem cum actibus suis, et induere novum qui secundum deum creatus est, iniustitia et sanctitate veritatis, ubi et descendere de superbia diabolica debemus, et humilitatis ac mansuetudinis Christi participes esse. Triplicem ergo ob causam, salvator ab Iohanne accepit baptismum, primum ut quia homo natus erat, omnem iustitiam et humilitatem legis impleret. Secundo ut baptismate suo Iohannis baptisma comprobaret. Tertio ut Iordanis aquas sanctificans, per descensionem columbae spiritus sancti in lavacro credentium monstraret adventum. Quod autem in Hiesu Nave scriptum est: Ubi de transitu filiorum Israel, per Iordanis alveum commemoratur quod sacerdotes qui portabant arcam foederis domini, cum posuerint vestigia pedum suorum in aquis Iordanis. Aquae quae inferiores sunt decurrerent, atque deficerent, quae autem desuper venerunt in multa mole consisterent. Illa pars hominum qui post quam sanctam baptisma consequuntur seipsos rursus ad negotia saeculi, et inlecebras libidinum tradunt, et cum avaritia salsum poculum bibunt, in ea parte aquarum designatur, quae in mare profluit, atque in salsis fluctibus deperiit. Pars vero illa quae cum stabilitate permanet, et dulcedinem suam servat, designat eos qui acceptum dei munus, indeclinabiliter tenent.
Iaboc fluvius est, et interpretatur arena vel luctamen, quo transmisso luctatus Iacob adversus eum qui sibi apparuerat uocatus est Israel. Fluit autem inter Ammaum hoc est Philadelphiam, et Garasan, in quarto eius miliario, et ultra procedens, Iordani fluvio commiscetur. Luctamen autem uiri qui cum Iacob luctabantur iuxta allegoriam significat passionem Christi. Ubi uisus est Iacob in Iudaeorum typo, hoc est in corporis sui sobole praevaluisse deo. Et quasi cum infirmo, ita cum in carne eius luctamen inire. Et invalescere in passione eius, sicut scriptum est, cum diceret crucifige. Iuxta tropologiam vero Iacob qui cum angelo contendit, unius cuiusque perfecti uiri, et in contemplatione positi animam exprimit, quia uidelicet anima cum contemplari deum nititur, velut in quodam certamine posita, modo quasi exsuperat, quia intellegendo et sentiendo deincircum scripto lumine aliquid degustat.
Ella, Aber, Gozam, nomina fluminum in terra Medorum, ad quorum montes captivus ductus est Israel. Ella interpretatur infirmitas. Et Aber interpretatur livor aut vulnus. Et Gozam tonsio eorum interpretatur, quod significare potest eorum lesionem, qui de terra aeclesiae educti in uoluptatibus seculi uivunt, ubi diversa vulnera uitiorum patiuntur. Abana fluvius Damasci, et interpretatur lapides eius, designans duritiam sterilitatis pravorum, qui uirtutum gignere nesciunt fructum. Chobar fluvius iuxta quem Ezechiel propheta positus uisionem uidit interpretatur gravitudo. Ezechiel vero fortitudo dei. Venit ergo Ezechiel iuxta fluvium Chobar, quia fortitudo dei per incarnationis suae mysterium propinquare dignata est, peccatorum suorum pondera portanti generi humano quod abortu suo cottidiae defluit ad mortem. Fons autem sive natatoria Siloa ad radicem montis Sion, ut supra dictum est, non iugibus aquis, sed et incertis horis diebus que ebullit. Significat baptismi sacramentum, unde dominus caeci nati oculus sputo cum luto mixto, de super liniens dicit ei: Vade et lava te in natatoria Siloe, quod interpretatur missus, quid fecit dominus perspicuum est. Inluminatio enim facta est in caeco, sed magnum mysterium commendatur in humano genere, expuit in terram, de saliva lutum fecit, quia verbum caro factum est, et unxit oculos caeci. In unctus erat et nondum uidebat. Mittit illum ad piscinam, quae uocatur Siloe, pertinuit autem ad evangelistam commendare nobis nomen huius piscinae, et ait: Quod interpretatur missus. Iam quis est missus agnoscitis, nisi enim ille fuisset missus, nemo nostrum fuisset ab iniquitate dimissus. Lavit ergo oculos mea piscina, quae interpretatur missus, baptizatus est in Christo. Sic ergo quando eum in seipso quodammodo baptizavit, tunc inluminavit, quando inunxit fortasse caticuminum fecit.