Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hrabanus Maurus
De rerum naturis

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to show the links to concordance

XX. De nebula.

Nebula inde dicta, unde et nubila ab obnubendo scilicet hoc est, operiendo terram, sive quod nubes uolare faciat. Exhalant enim valles humidae nebulas, et fiunt nubes inde nubilum, inde nives. Nebulae autem ima petunt cum serenitas est, summa cum nubilum. Mystice nebula significat aut obscuritatem scripturarum, aut erroris caliginem. Unde in dedicatione templi cum nebula implevit domum domini, non poteravit sacerdotes stare, et ministrare propter nebulam. haec sententia superbos Iudaeorum pontifices ac doctores insinuat. Qui dum nativitatis Christi sacramenta investigare despiciunt, debitum fidei suae ministerium per erroris nebulam perdiderit. Nebula ergo sinagogam id est domum domini implevit, et sacerdotes propter nebulam ministrare non poterant, quia dum in testamento veteri sensus mysticos litterae velamine coopertos inter obscuras allegoriarum caligines investigare despiciunt debitum fidei suae minnisterium propter nebulam perdiderit. Unde ad Iob dominus ait: Numquid elevabis in nebula uocem tuam. In nebula ergo Iudaeis uocem doctrinae suae dominus protulit, cum de se etiam aperta narravit, quid est enim apertius quam ego et pater unum sumus. Quid apertius, quam ante Abraham ego sum, sed quia auditorum, mentes infidelitates caligo compleverat, quasi emissum solis radium nebula interiacens, abscondebat. Nebula velamentum mysteriorum dei, quod doctores sancti meditando scrutantur. Unde legitur in propheta: Nebula pulvis pedum eius. Item nebulae heretici, de quibus Petrus apostolus: Hi sunt fontes sine aqua et nebulae turbinibus agitatae.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL