Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hrabanus Maurus
De rerum naturis

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to show the links to concordance

IV. De regionibus.

India uocata ab Indo flumine quo ex parte occidentali clauditur, haec a meridiano mari porrecta, usque ad ortum solis et septentrionem usque ad montem Caucasum pervenit, habens gentes multas et oppida, insulam quoque Taprobane, gemmis et elefantis refertam crisam et argirem, auro argentoque, fecundas, utilem quoque arboribus, foliis numquam carentem, habet et fluvios Gangen et Nidan et Ipanen illustrantes Indos, terra Indiae Fabonii spiritu saluberrima, in anno bis metit fruges, uoce hiemis et Esias patitur, gignit autem tincti coloris homines, elefantos ingentes, monoceron bestiam, psitacum avem. Ebanum quoque lignum et cinnamum, et piper, calamum aromaticum mittit et ebur. Lapides quoque pretiosos, berillos, crisoprasos et adamantem, carbunculos lignitos margaritas et uniones, quibus nobilium feminarum ardet ambitio, ibi sunt et montes aurei, quos adire, propter dracones et grifas, et inmensorum hominum monstra impossibile est.

Parthia ab Indiae finibus usque ad Mesopotamiam generaliter nominatur, propter inuictam enim uirtutem Pathorum et Asiria et reliquae proximae regiones eius nomen traxerunt. Sunt enim in ea Aracusia, Parthia, Asiria, Media et Persida, quae regiones invicem sibi coniunctae, initium ab Indo flumine sumunt, Tigri clauduntur locis montuosis et asperioribus sitae, habentes fluvios, Idaspen et Arben. Sunt enim inter se finibus suis discretae, nomina a propriis auctoribus trahentes. India enim quae in orientali parte mundi consistit, et soli ortum prima suscipit, primitivam, potest designare aecclesiam in gente Iudaea constitutam, quae adventum solis iustitiae prima aspexit, et lumen verum huic orbi exortum per doctores suos in toto orbe praedicavit, ipsa etiam aurum sapientiae, et argentum eloquentiae, gemmasque omnium uirtutum sufficienter habuit, arboresque semper uirentes, hoc est homines rectae fidei uiriditate pollentes non paucos habuit. Sed tamen bestiarum multitudine omnino non caruit, quia persecutores Christianitatis nominis plures invenit, et hereticorum venenosa documenta exoriri praesensit, sed omnia figmenta diaboli Christi uirtute superavit.

Asur interpretatur deprimens id est diabolus humanum genus deprimens, ut in Psalmo: Et enim inquit Assur simul venit cum illis. Item Assur diabolum vel potestates huius saeculi significat, ut est illud Esaie: Vae Assur virga furoris mei. Item ibi, noli timere popule meus habitator Sion ab Assur. In virga enim percut et te et baculum suum levabit super te in via Aegypti. Rursum Assur Anticristum significat, ut est illud Micheae prophetae: Tunc erit pax terrae nostrae cum surrexerint in ea pastores septem, et octo primates hominum, id est praedicatores legis et evangelii, et indagabunt Assur, hoc est Antichristum in fossa Nembrot, hoc est in damnatione diaboli.

Assiria uocata ab Assur filio Sem, qui eam regionem post diluvium primum incoluit, haec ab ortu Indiam, a meridie Mediam tangit ab occiduo Tigrim, a septentrione montem Caucasum, ubi portae Caspie sunt. In hac regione primus usus inventus est purpurae, unde primum crinium et corporum unguenta venerunt, et odores quibus Romanorum atque Grecorum effluxit luxuria. Assiria quae ab Assur qui interpretatur ut quidam uolunt, dirigens vel gradiens denominata est, quae etiam primum principatum per insolentiam in mundo arripuit, significat fastum imperii mundani. De quo etiam in Genesi scriptum est: De terra illa exivit Assur, et aedificavit Nineven, et Roboth civitatem, de hac terra Assiriorum pululavit imperium, qui ex nomine Nini, Beli filii Ninum condiderunt urbem magnam quam Ebrei appellavit Nineven, ad cuius vel ruinam vel poenitentiam tota Ionae pertinet prophetia. Assirii interpretantur deprimentes, id est impii vel demones ut est illud Hieremiae, quid tibi cum via Assiriorum, ut bibas aquam fluminis. Et in bonam partem intelleguntur Assirii ut dicit Esaias, erit Israhel tertius Aegyptio et Assirio benedictio in medio terrae. Cedar Ebreum nomen est, quod nostra lingua interpretatur tenebrae. Hoc ad saeculi huius pertinet amatores, qui tenebrosis actibus involuti, illa magis diligunt, unde perire noscuntur. Sed ut verbi huius breviter noscamus originem, Cedar Ismahel filius fuit, qui genti suae nomen dedit, cuius fines usque ad Medos Persasque prolati sunt, hi nunc Saraceni appellantur. Quo uocabulo competenter significantur peccatores, inter quos se adhuc habitare suspirat.

Media et Persida a regibus Medio et Perside congominatae, qui eas provincias bellando aggressi sunt, ex quibus Media ab occasu transversa, Parthia regna ampletitur. A septentrione Armenia circumdatur, ab ortu Caspios uidet, a meridie Persidam, huius terra medicam arborem gignit, quam alia regio minime parturit. Sunt autem Mediae duae, maior et minor. Persida tendens ab ortu, usque ad Indos, ab occasu Rubrum Mare habet, ab aquilone vero meridiem tangit, ab austro Carmaniam, quae Perside annectitur, quibus est Susa oppidum nobilissimum. In Perside primum orta est ars magica, ad quam Nebrod gigas post confusionem linguarum abiit, ibique Persas ignem colere docuit. Nam omnes in illis partibus solem colunt qui ipsorum lingua el dicitur. Persi et Medi qui regnum post Assirios tenuerunt significant gentium principatum qui aliquando solatiis fovent populum dei. Unde legitur in historiis veterum quod Cyrus rex Persarum atque Medorum, qui in Esaie vaticinio predictus fuerat, solverit captivitatem Iudaicam et templum dei construi iuberet ob hoc etiam servus dei nuncupatus est, ob quod etiam auxilium domini illi permissum est, ut subiciat coram eo gentes et dorsa regum vertat, et merito, nam Medi et Persi mensurantes sive mensurati interpretantur. Mensura ergo qua amensi sunt remetiebatur eis.

Mesopotamia Grecam aethimologiam possidet quod duobus filiis ambiatur. Nam ab oriente Tigrin habet, ab occiduo Eufraten. Incipit autem a septentrione inter montem Taurum et Caucasum, cui a meridie sequitur Babilonia, deinde Caldea, novissime Arabia Eodemon. Mesopotamia quae interpretatur elevata, unde Iacaob duxit uxorem significat gentilitatem, unde Christus exquisivit sibi ecclesiam sponsam non habentem maculam aut rugam. Nam sicut Iacob relicta domo patria vel parentibus perrexit in regionem longuinquam ut acciperet sibi uxorem, non aliter Christus reliquit parentes secundum carnem, id est populum Israheliticum, et patriam id est Hierosolimam et omnes regiones Iudeae, et abiit in gentes, accepit que sibi inde ecclesiam, ut impleretur quod dictum est, uocabo non plebem meam plebem meam et non dilectam dilectam.

Babiloniae regionis caput Babilon urbs est, a quo nuncupata tam nobilis ut Caldea et Assyria et Mesopotamia in eius nomen aliquando transierint. Hanc urbem primum Nebroth gigas fundavit. Hanc Semiramis regina Assyriorum ampliavit murumque urbis bitumine et cocto latere fecit, uocabulum autem sumpsit a confusione eo quod ibi confusione atque permixtae sunt linguae aedificantium turrim. Babilonia quae interpretatur confusio, et in qua principatus Caldeorum qui interpretantur quasi demonia vel quasi feroces, significat civitatem diaboli in qua sempiterna confusio est, et ubi demoniorum ferocitas in subversione hominum apparet, in quo regnavit Nabuchodonoser qui interpretatur prophetia lagunculae angustae et significat diabolum, ipse enim vastavit civitatem dei et templum incendit, quia sanctam aecclesiam insectatur odiis, et homines qui templum dei fuerunt, incendio mundanae concupiscentiae subvertere cupit. Nam ita de eo legitur: Venit Nabuzardan princeps exercitus, servus regis Babylonis Hierusalem, et succendit domum domini, et domum regis, et domos Hierusalem, omnemque domum combussit igni, et muros Hierusalem in circuitum destruxit. Omnis exercitus Chaldeorum quierat cum principe militum, reliquam autem populi partem quae remanserat in cuivitate, et perfugas qui transfugerant ad regem Babilonis et reliquum vulgus, transtulit Nabuzardan princeps militiae et reliqua. Venit Nabuzardan qui interpretatur ventilabrum sive prophetia alieni iudicii et significat Antichristum iusto dei iudicio super peccatores. Princeps utique exercitus regis Babilonis Hierusalem intellegibilem, et succendit domum domini, cum antiquus hostis qui et rex confusionis, et princeps omnium iniquorum est, tam malignorum spirituum quam etiam impiorum hominum plebem invadit fidelium et domum regis et domos Hierusalem id est rectores et eos qui uidebantur in uisione pacis manere inflammatos cupiditate subvertit, omnemque domum conbussit igni, cum uniuscuiusque conscientiam per flammam inliciti amoris perturbavit, et muros Hierusalem in circuitu destruxit, cum intentionem orationis et uirtutum studia quae contra se valere novit in desperantibus dissolvit, ne per spem veniae ad divina succurrant auxilia, et correctioris uitae adprehendant munimina populumque in captivitatem ducens de pauperibus terrae, reliquit uinitores et agricolas, quia eos qui utiles verbo et exemplo esse poterant per uitia captivans, stultis et ebetibus commendat agriculturam, quatinus non uinum gratiae spiritalis et frumentum sane doctrinae in uineis et agris populorum fructificet, sed spinae magis et tribuli uitiorum excrescant. Babilon quoque mundus aut Roma est, ut in Apocalipsi legitur: Et Babilon magna venit in memoriam ante dominum dare calicem uini indignationis irae eius. Et in Esaia: Et erit Babilon illa gloriosa in regnis, indita in superbia Chaldeorum sicut subvertit deus Sodomam et Gomorram non habitabitur usque in finem. Et in Hieremia: Calix aureus Babilon in manu domini inebrians omnem terram, subito cecidit, Babilon et contrita est.

Arabia appellata idem sacra hoc enim significare interpretatur, eo quod sit regio turifera odores creans. Hinc enim Greci Eudemon, nostri beatam nominaverunt, in cuius saltibus et myrra et cinnamon pervenit, ibi nascitur avis fenix, sardonix gemma, et hirus, molocides et pedorata ibi inveniuntur. Ipsa est, et Saba appellata a filio Chus, qui nuncupatur est Saba, haec autem angusto terrae tractu ad orientem versus ad Persicum Sinum extenditur, cuius a septentrionali a Chaldei claudit occasum, Sinus Arabicus. Arabia quae interpretatur humilis sive campestris terrenam significat delectationem. Unde scriptum est, in Psalmo, Reges Arabum et Saba adducent. Arabia ponitur pro hominibus suam et terrena se deleccione tractantibus. Nam sicut illa patria diversis aromatibus, sensum narium mulcet, ita isti ad delectationes mollissimas inlecebris secularibus invitantur. Reges vero Arabiae sunt, qui blandimenta corporum rigidae subiciunt disciplinae. Similiter Saba unde Sabei dicti sunt, quamvis corporali delectatione prevaleat, et iocundis odoribus sit referta, suaviora tamen conversi eius populi offerunt dona uirtutum.

Siriam Sirus quidam perhibetur indigena suo uocabulo nuncupasse. Haec ab oriente fluvio Eufrate, ab occasu mari nostro et Aegipto terminatur, habens a septentrione Armoeniam et Capodociam. A meridie Sinum Arabicum, situs eius porrrectus in inmensam longitudinem, in lato angustior. Siriae enim significat superbiam, gentium, quae sepius affligebat populum dei, unde scriptum est: Quod Benedab rex Siriae congregaverit omnem exercitum suum et xx et duo reges secum et equos et currus et ascendens pugnabat contra Samariam et obsidebat eam et reliqua. Mystice Benadab hostis Israel, significat diabolum omnium bonorum inimicum qui diversos exercitus malignorum spirituum ad subvertendum populum dei contrahit, sed per pueros principum Israel uincitur, cum per bonos auditores sanctorum doctorum, qui id quod aure audiunt, factis implere nituntur, antiquus hostis, in fugam vertitur, omnisque suus exercitus a militibus Christi turbatur. Fugit quoque Benadab rex Siriae in aequo cum equitibus necnon egressus rex Israel percussit equos et currus, et percussit Siriam plaga magna, quid est quod Benadab rex Siriae in equo cum equitibus fugere describitur, nisi quod princeps omnium iniquorum diabolus quorum occuli sublimis sunt. Siria enim interpretatur sublimis in equo suae superbiae, confidens, cum equitibus suis scilicet omnibus superbis, quia ipse est caput super omnes filios superbiae ab exercitu Christi, hoc est humilibius et domini timentibus, superatus in fugam vertitur. Habet autem Siria in se provincias Commagenam, Feniciam et Palestinam, cuius pars est Iudea absque Saracenis et Nabetheis. Commagena prima provincia Siriae a uocabulo Commage urbe nuncupata, quae quondam ibi metropolis habebatur. Huius est a septentrione ab ortu Mesopotamia, a meridie Siria, ab occasu Mare Magnum. Fenix Cadmi frater de Thebis Aegiptiorum in Siria profectus apud Sidonem regnavit, eamque provinciam ex suo nomine Feniciam appellavit, ipsa est ubi est Tyrus ad quam Esaias loquitur, habet autem ab oriente Arabiam, a meridie mare Rubrum. Palestina provincia Philistini urbem metropolim habuit quae nunc dicitur Ascalon, ex qua civitate omnis circa eam regio. Palestina est nuncupata huius ab oriente mare Rubrum occurrit a meridiano latere, Iudea excipitur, a septentrionali plaga Tyriorum finibus clauditur, ab occasu Aegiptio limite terminatur.

Iudea regio Palestine ex nomine Iudae appellata, ex cuius tribu reges habuit, haec prius Chanaan dicta a filio Cham sive a decem Chananeorum gentibus, quibus expulsis eandem terram Iudei possiderunt, initium longitudinis eius a vico Arfa usque ad uicum Iuliadem porrigitur, in quo Iudeorum pariter actiriorum communis habitatio est. Latitudo autem eius a monte Libani usque ad Tiberiadis lacum extenditur. In medio autem Iudae civitas Hierosolima est, quasi umbilicus regionis totius terrae variarum opum dives, frugibus fertilis, aquis inlustris, opima balsamis, unde secundum elementorum gratiam existimaverunt Iudaei eam promissam patribus terram fluentem lacte et melle cum hic illis deus resurrectionis praerogativam polliceretur. Iudei confessores interpretantur, et Iudea interpretatur confessio. Mystice sanctam aeclesiam significat, in qua dominus recta fide pia confessione et bonis operibus semper laudatur. Cuius etiam tipum Hierusalem quae interpretatur uisio pacis tenet, quia ille inde conspicitur, quia est pax nostra et fecit utraque unum, sed et hoc notandum quod et Hierusalem secundum historiam, ipsa est urbs in qua dominus crucifixus est et sepultus et resurrexit a mortuis ad quam salvator in evangelio ait: Hierusalem, Hierusalem, quae occidis prophetas et lapidas eos qui ad te missi sunt et cetera. Ipsam gentem exprimens quae in Hierusalem et in confinibus eius habitabat. Allegorice autem significat presentem aeclesiam, de qua scriptum est: Hierusalem quae aedificatur ut civitas. Tropologice vero fidelem animam quae pura mente dominum contemplatur. Iuxta anagogen ergo celestem patriam et sanctorum angelorum atque hominem habitatationem in caelis de qua dicit apostolus: Hierusalem quae sursum est quae est mater nostra. De qua Iohannes apostolus in Apocalipsi sua sufficienter narrat, et structuram eius de lapidibus pretiosis, hoc est hominibus sanctis mystice describit.

Samaria regio Palestinae ab oppido quodam nomen accepit, quae uocabatur Samaria civitas quondam regalis in Israel quae nunc ab Augusti nomine Sabastia nuncupatur. Haec regio inter Iudeam et Galileam media iacet, incipiens a vico cui nomen est Eleas deficiens in terra acrabat. Situs eius natura consimili, nec ullo differens a Iudaea. Samaria enim custodia interpretatur inde nuncupata quod translatis decem tribubus a Chaldeis, aliae gentes ab eis in ea substitute sunt, quae terram custodirent. Solet autem Samaria idolatriae imaginem sustinere, ipsi enim separati a populo Iudaeorum simulacris multorum animalium id est vaccis aureis animarum suarum decus addixerant. Possunt etiam in Samaritanis et heretici accipi qui uidentur legis dei habere noticiam, sed errorum suorum simulacra non cessant colere, et ideo separati a populo dei, nullam possunt communionem habere. Iturea et Draconidis regio cuius tetrarcha fuit Philippus sicut in evuangelio legimus: Draconitis autem dicitur terra iuxta desertum Arabiae, quod postrae iungitur. Iturea Syrum est et interpretatur montana.

Galilea regio Palestinae uocata quod gignat candidiores homines quam Palestina, haec autem duplex est, superior et inferior sibi tamen connexae. Siriae et Feniciae adherentes, terra eorum opima et ferax et fructibus satis fecunda. Interpretatur autem Galilea rota sive transmigratio facta vel revelatio, quae aliquando significat presentis uitae cursum ut est illud in evuangelio ubi de salvatore dictum est: Reliquit Iudaeam et iterum venit in Galileam. Quid est reliquit Iudeam nisi reliquit infidelitatem illorum qui eum recipere noluerunt et lapidem quem aedificare debuerunt reprobaverunt. Et abiit per apostolos in Galileam, id est involubilitatem huius mundi praecipiens apostolis. Ite docete omnes gentes baptizantes eos in nomine patris et filii et spiritus sancti, quid autem Galilea in transmigratione significet. Ostendit illud quid angelus ad monumentum domini post resurrectionem eius mulieribus ait: Precedet uos in Galileam ibi eum vi debitis ecce dixi uobis. Iam quippe redemptor noster, a passione ad resureccionem, a morte ad uitam, a poena ad gloriam, a corruptione ad incorruptionem transmigraverat, et prius post resurrectionem in Galilea a disicipulis uidetur, quia resurrectionis eius gloriam post laeti uidebimus, si modo a uitiis ad uirtutum celsitudinem transmigramus qui ergo nuntiatur in sepulchro transmigratione ostenditur quia is qui in mortificatione carnis agnoscitur in transmigratione mentis uidetur. Secundum illud autem quod Galilea interpretatur revelatio, non iam informa servi intellegendum est, sed in illa in qua aequalis est, patri quam promisit apud Iohannem dilectoribus suis cum diceret: Et ego diligam eum et ostendam me ipsum illi. Non utique secundum id quod iam uidebant, et quod etiam resurgens cum cicatricibus, non solum uidendum sed etiam tangendum postmodum ostendit, sed secundum illam ineffabilem lucem qua inluminat omnem hominem venientem in hunc mundum, secundum quam lucet in tenebris, et tenebrae eam non conprehenderunt, illud nos praecessit, unde ad nos veniens non recessit. Et quo nos praecedens non deseruit, illa erit revelatio tamquam vera Galilea, cum similes ei erimus, ibi eum uidebimus sicuti est, ipsa erit et iam beatior transmigratio ex isto secundo in illam aeternitatem si eius precepta sic amplectamur ut ad eius dexteram segregari mereamur.

 Pentapolis regio in confinio Arabiae et Palestinae sita, dicta a quinque civitatibus impiorum quae caelesti igne consumptae sunt. Terra amplius a Hierosolimis olim uberrima, nunc autem deserta atque exusta, nam prosedere incolarum de caelo descendit ignis qui regionem illam incineres aeternos dissolvit, cuius umbra quedam et species in favillis et arboribus, ipsis etiam ad hunc uidetur, nascuntur enim ibi poma uirentia, substantia speciae maturitatis ut edendi desiderium gignant. Si carpas fatescunt ac resolvuntur incinerem fumiumque exhulant quasi adhuc ardeant. Nam Pentapolis a numero dirivatum nomen habet, quasi quinque civitatum regio. Denique hae V civitates in ea consitae sunt, hoc est Sodoma quae interpretatur pecus silens, Gomorra quae interpretatur populi timor vel seditio, Adama quae interpretatur humus sive terra, sive terrena, Seboim quae interpretatur caprearum vel dammularum sive stacio eius mare vel statio maris, Segor quae interpretatur parva, haec autem regio quia divino iuditio propter scelera sua exusta est, signifiat eos qui quinque sensibus corporis sui abutuntur in luxuria et uoluptatum terrenarum rerum rei sunt aeterni incendii, si non eis poenitentia et correctio perversorum morum ante subvenerit.

Aegiptus qui prius aeria dicebatur ab Aegipto Danai fratre postea ibi regnante nomen accepit. Haec ab oriente Siriae ac Rubro mari coniuncta ab occasu Libiam habet, a septentrione mare magnum. A meridiae vero introrsus recedit pertendens usque ad Aethiopas regio caeli imbribus assueta et pluviarum ignata, Nilus solus eam circumfluens inrigat, et inundatione sua fecundat, unde et ferax frugibus multam pertem terrarum frumento alit, ceterorum quoque negotiorum adeo copiosa ut impleat necessariis mercibus etiam orbem terrarum. Interpretatur autem Aegiptus tribulatio coangustans et significat vanum laborem quem iniqui exercent in hoc mundo estuantes, per avariciam lucra seculi sectando et negotia mundi exercendo, ubi nunquam animabus suis requiem invenient, sed de tribulatione huius uitae in angustiam perveniant sempiternam. Potest autem Aegiptus mundum significare ad deum conversum, ut in Psalmo: Venient legati ex Egipto, et in Esaia: In die illa erit altare domini in medio terrae Aegipti clamabunt enim ad deum a facie tribulantis et mittet eis salvatorem et pro pugnatorem qui liberet eos. Item in malam partem intellegitur ut est illud Ezechiel, cum dedero terram Aegipti desolatam. Deseretur autem terra a plenitudine sua quando percussero omnes habitatores eius. Item Amos dicit: Aegiptus in desolatione erit, et Idumea in desertum perditionis.

Scithia sicut et Gotia a Magog, filio Iafeth, fertur cognominata, cuius terra olim ingens fuit. Nam ab oriente Indiae, a septentrione per paludes meotides inter Danubium et Oceanum usque Germaniae fines porrigebatur. Postea vero minor effecta a dextra orientis parte qua Oceanus Siricus tenditur, usque ad mare Caspium quod est ad occasum. De hinc a meridiae usque ad Caucasi iugum deducta est, cui subiacet Iscania ab occasu habens pariter multas gentes propter terrarum in fecunditatem late vagantes, ex quibus quedam agros incolunt, quedam portentuosae ac truces carnibus humanis et eorum sanguinne uivunt. Scithie plures terrae sunt locupletes, habitabiles tamen plures, nam dum implerisque locis auro et gemmis affluunt, griforum immanitate accessus hominum rarus est. Smaragdis autem optimis hec patria est. Cianeus quoque lapis et cristallus purissimus Scithiae est, habet et flumina magna Oscorum, Fasiden atque Araxen. Scithia enim quae calore caret et frigore semper durescit, illos significare potest quia calore spiritus sancti extranei sunt, et sub illius regno consistunt, qui dixit, ponam thronum meum ad aquilonem et ero similis altissimo. De quibus apostolus ait: Abundavit iniquitas refrigescit caritas multorum, quorum truculentia carnibus humanis vescitur, et eorum sanguine uivit dum innocentes ledere non desistunt, et per avaritiam eorum necessarios sumptus in proprium questum convertum, illi autem qui ex his in locuplete terra et habitabili degent, eos significant qui de errore gentilium et idolatria conversi ad terram aecclesiae veniunt, ibique sincera fide lucidi et preciosarum uirtutum gemmis semper uirentes caelesti conversatione futurae patriae uivunt. Quorum iuxta apostolum, conversatio semper in celis est, et in carne ambulantes non secundum carnem militant sed ea quae sursum sunt quaerunt, ubi Christus est in dextera dei sedens, et quae sursum sunt sapiunt non quae super terram.

Armenia nuncupata ab Armeno Iasonis Tessali comite quia misso rege Iason et collecta multitudine eius quae passim vagabatur Armeniam coepit, et ex suo nomine nuncupavit. Sita est autem inter Taurum et Caucasum a Capodocia usque ad Caspium mare protensa, habens a septentrione Ceraunios montes, e quibus Trigris fluvius nascitur et in cuius montibus archa diluvio sedisse perhibetur. Interpretatur autem Ararat Armenia sive mons vellicatus. Ararath ipsa est Armenia siquidem in montibus Ararath archa post diluvium sedisse perhibetur. Et dicuntur ibidem usque hodie eius manere vestigia. Meminit horum montium et Hieremias in uisione contra Babilonem. Iosephus quoque in primo Antiquitatum Iudaicarum libro secularium litterarum historias proferens. Animadvertens in quid Noe terram diluvio liberatam septem alios dies abire permisit. Et universa animalia bestiasque patentibus claustris emittens, ipse cum sua prole egressus est, immolans deo hostias. Gaudensque cum liberis hunc locum Armenii exitum vel egressum uocant, siquidem ibi cultores illarum regionum archam primum sedisse testantur, et lignorum quaedam superesse monimenta, arcae huius et diluvii, omnes qui barbaras scripsere historias recordantur, quorum est verosus Chaldeus qui super diluvio referens haec locutus est. Dicitur huius navis in Armenia propter montem Cadvernorum pars aliqua permanere, et quosdam bitumen ex ea evellentes circumferre quo utuntur, vel maxime hi qui lustrantur et se expiant. Sed et Hieronimus Aegiptius qui antiquitates poeni cum pulchro sermone conscripsit, et Naseas et multi alii, Nicolaus quoque, Damascenus in XCVII libro refert, est in Armenia super Miniadem mons nomine Beris ad quem multos in diluvio confugisse autumant ibique esse salvatos alios vero in arce alii eo super natantes, ad eius verticem pervenisse, et usque ad multas aetates ligna arce monstrari solita, quos quidem ego puto non esse alios, nisi eos quos Moyses legiferium deorum in suis uoluminibus edidit. Mystice autem Ararath sive Armenia mundi istius principatum vel populum gentium significare potest qui bene mons vellicatus dicitur quia ab altitudine superbiae et idolatriae errore avulsus sanctae subdidit se aeclesiae quae est arca dei uivi et omnium ammantium hoc est hominum continet in se genera, et in celsitudine uirtutum consistens devotionem futuram expectat in regno caelesti.

Capadocia urbs proprie nominatur, haec in capite Siriae sitae, ab oriente Armeniam tangit, ab occasu Asiam Minorem, ab aquilone mare Cimericum et Hemisterios campos quos habuere Amazones, a meridie Taurum montem, cui subiacet Cilicia et Insauria usque ad Cilicum Sinum qui spectat contra insulam Cyprum, terra eius ante alias nutrix equorum. Alisanis per eam fluit qui quondam Lidae regna disiunxit a Persis. Capadocia autem interpretatur manu redempta, haec quoque typice significare potest sanctam aeclesiam, quae Christi domini nostri operatione a potestate diaboli redempta est. Asia Minor ab oriente Capadociae cingitur ab aliis partibus undique mari circumdatur. Nam a septentrione pontum Eusinum habet, ab occasu Propontidem, a meridiae Aegiptium mare, habet provincias Bithiniam, Frigiam, Galatiam, Lidiam, Cariam, Pamphiliam, Isauriam, Liciam. Habet autem haec in se septem civitates istas hoc est Ephesum, Smirnam, Pergamum, Thiatiram, Sardis, Philadelphiam, Laodiciam. Interpretatur autem Asia elevata sive gradiens aeclesiam significans ad superna uirtutum gradibus proficientem unde Iohannes in Apocalipsi praenominatis septem scribit aeclesiis quae sunt in Asia. Nam Effesus interpretatur uoluntas sive consilium meum quod est aeclesia uoluntate et consilio dei electa. Smirna interpretatur canticum eorum hoc est fidelium confessio. Pergamus interpretatur dividens cornua eorum id est aeclesia hereticorum tumores vel aeriarum potestatum temptamenta dissicans. Thiatira interpretatur inluminata aeclesia uidelicet sole iustitiae inluminata. Sardis interpretatur principium pulchritudinis, hoc est aeclesia domini nostri Iesu Christi qui est principium pulchritudinis. Philadelphia interpretatur salvans id est aeclesia proprios salvans populos. Laoditia quae interpretatur tribus amabilis, significat aeclesiam, quae est amabilis deo.

Galatia dicta a priscis Gallorum gentibus a quibus extitit occupata. Nam Galli in auxilium a rege Bithiniae evocati regnum eo pacta uictoria diviserunt, sicque deinde Grecis admixti, primum Gallo Greci. Nunc ex antiquo Gallorum nomine Galathae dicuntur, et eorum regio Galatia nuncupatur. Interpretatur autem Galatia magnifica sive translata et merito quia ab errore translata in fidei uirtute facta est magnifica. Frigia dicta a Frigia Europis filia, haec et Dardania a Dardano Iovis filia dicta. De quo Homerus ait: Quem primus genuit caelesti Iuppiter arce. Hic enim profectus de Corintho civitate, primus venit in Frigiam. Est autem regio Troadi superiecta, ab aquilonis parte Galatiae, a meridiana vicina est Licaoniae, ab oriente Lidiae adheret, ab occidente Ellesponto mari terminatur. Huius regio Troia est, quam ex suo nomine appellavit Tros, Troianorum rex, Ganimedis pater. Duae sunt autem Frigiae, maior et minor. Maior Frigia Smirnam habet, minor vero Ilium, et Licaoniam. Interpretatur autem Frigia scissio pectorum, Licaonia vero interpretatur adsuscitandum. Lidia autem a Lido regis fratre, qui in provincia remanserat, cognominata est. Coniungitur autem ab occidente minoris Frigiae, ab ortu Smirnam urbem habet, quam Elles fluvius cingit, cuius campos pactulus et thermus circumfluent. Harenis aure ditissimi, Lidia autem interpretatur defecata, Isauria ex situ loc perhibetur cognominata, quod undique aperta aurarum flatibus pateat. Metropolim urbem Seleuciam habet. Cilicia a Cilice, quodam nomine traxit, quem ortum Fenice dicunt antiquiorem que Iove fuisse asserunt, plurima iacet campis, recipiens ab occiduo Liciam, a meridie mare Siccum, at ergo montis Tauri iuga, hanc Cignus intersecat. Matrem urbium habet Tharsim, in ea et Coriscos oppidum est, unde crocum plurimum et optimum venit, spiramine flagrantior, et colore plus auro. Interpretatur autem Cilicia coetus aut luctus, vel assumptio, vel uomitus eius. Haec tipice personam poenitentiam gerit, qui peccato suo cottidiae in ieiunio et oratione deplorant, et a domino veniam deprecantur.

Licia nuncupata, quod ab oriente adiuncta Ciliciae sit. Nam habet ab ortu Ciliciam, ab occasu et meridiae mare, a septentrione Cariam, ibi est mons Cimera, qui Noe turnibus estibus ignem exhalat, sicut in Sicilia Ethna et Vesuvius in Campania. Interpretatur autem Licia lacrimans. Albus regio Idumeorum que nunc Gebalene dicitur, vicina Petrae civitati. Amalechites regio in deserto ad meridiem Iudeae trans urbem Petram euntibus Ailam, cuius et scriptura recordatur dicens, Amalech habitat in terra ad austrum. Sed et iuxta eum alius Chananeus habitabat, qui et dimicavit contra filios Israhel in deserto, de quibus ita scribitur, Amalech autem et Chananeus habitant in valle. Argob regio regis Basan, supra Iordanem, in sorte dimidiae tribus Manasse, et est usque hodiae uicus circa Gerasa urbem Arabia, xv ab ea milibus distans, contra occidentem qui Arga appellatur, quod interpretatur Symmachus mensuram. Interpretatur autem Argob maledicta sublimitas, et quae est male dicta sublimitas nisi fastus superbiae quae interpretatur anathema tristitiae.

Aermon regio Hebreorum est quam obtinuit Iesus. Ebreas vero quo prelegente scripturas didici, affirmat montem Hermon paneade imminere, quam quondam tenuerunt evei et amorrei, de quo nunc aestivae nives, tirum ob delicias deferuntur. Cene regio principum Idumeorum interpretatur possessio. Evila ubi aurum purissimum quod Ebraice dicitur Zaab, et gemmae pretiosissimae, carbunculus smaragdusque nascuntur. Est autem regio ad orientem vergens, quam circuit de Paradiso Phison egrediens, quem nostri mutato nomine Gangen uocant. Sed et unus de minoribus Noe Evila dictus est, quem Iosephus refert, cum fratribus suis a flumine Coefne et regione Indiae usque ad eum locum qui appellatur Hieira possedisse. Sed et Ismael in solitudine Evila habitasse scribitur, quam sancta scriptura ait esse in deserto Sur, contra faciem Aegipti, et tendere usque ad terram Assiriorum. Interpretatur autem Evila dolens sive parturiens.

Efratha regio Bethleem civitatis David in qua natus est Christus. Est autem in tribu Iuda, licet plerique male estiment in tribu Beniamin, iuxta viam ubi sepulta est Rachel, quinto miliario ab Hierusalem, in eo loco qui a lxx uocatur Hippodromus, sicut legimus in libro Paralippemenon. Interpretatur autem Efratha ubertas sive pulverulenta. Elath regio principum Edom et civitas Esau, in decimo a petra miliario contra orientem. Interpretatur enim Elath ad solum vel solitarius aut unum. Philistim quae nunc dicitur Ascalon et circa eam regio est Palestine. Philistim enim interpretatur ruina duplex. Gerara ex cuius nomine Geretinea uocatur, regio trans Doromam procul ab Eleuteropoli, milibus xxv ad meridiem. Erat autem olim terminus Chananeorum ad australem partem, et civitas metropolis Palestine. Scriptura commemorat fuisse eam inter Cades et Sur, hoc est inter duas solitudines civarum una Aegypto iungitur, ad quam populus trans fretum Rubri maris pervenit. Altera vero Cades usque ad Sarracenorum heremum extenditur. Interpretatur autem Gerara ruminationem uidit sive Macherias. Gessem regio Aegypti in qua habitavit Iacob cum liberis suis. Gessem interpretatur ad propinquans ad palpationi eorum sive vicinitas. Idumea regio Esau, quae ex eo quod ille Edom uocabatus nomen accepit. Est autem circa urbem Petram quae nunc dicitur Gebalene. Iotheth regio principum Edom in eadem de qua et supra diximus Gebalenae. Messe regio Indiae in qua habitaverunt filii Iectan filii Eber. Messe quippe interpretatur aqua rara vel elatio.

Theman regio principum Edom in terra Gebaletica, a Theman filio Elifaz filii Esau sortita uocabulum, sed et usque hodie est uilla Theman nomine distans ab urbe Petra V milibus ubi et Romanorum militum Persidium sedit. De quo loco Elifaz rex Themanorum, unusquoque filiorum Ismael appellabatur Theman. Sciendum autem quod omnis australis regio Ebraice Theman dicitur. Interpretatur autem Theman auster vel Africus. Cedar de quo in Ezechiele principes cedar leguntur, sed et Hieremias et Esaias in uisione Arabiae huius uocabuli recordantur. Est autem regio in heremo Sarracenorum a filio Ismaelis cedar ita cognominata. Cedar autem interpretatur tenebrae vel meror. Gotha regio Assiriorum. Gotha interpretatur precipuum. Decapolis sicut in evangelio legimus est regio decem urbium Transiordanem circa Hyppum et Pellam et Gadaram. Fathore regio Aegipti iuxta Hiezechielem et Hieremiam in qua profugi habitavere Iudaei. Fathore vero interpretatur oris exploratio sive bucilla luminis vel os turturis. Gellam surregio Allophilorum, porro Gela interpretatur migra, vel transmigranti. Gesur regio alienigarum in Syria. Nam Gesar interpretatur iuxta lumen meum vel supplicante se lumine in eo.

Galilea dicitur regio, nam dicta sunt Galileae equibus una Galilea gentium uocatur vicina finibus Tiriorum, ubi et Salomon XXX civitates donavit. Hiram regi Tirio in sorte tribus Neptalim. Altera Galilea dicitur circa Tiberiadem et stagnum Genesareth in tribu Zabulon. Interpretatur autem Galilea uolutabilis, aut transmigratio perpetrata vel rota. Gamela regio Idumeorum pro qua aquila et Simmachus interpretantur vallem salis. Macha regio regis Gesur. Interpretatur autem Macha mollitus sive confractus. Masagam regio Moabitarum ut scribit Hieremias. Masaga interpretatur requirentem sive retinentem. Misor regio Moab, iuxta Hieremiam. Porro misor interpretatur directa sive campestris vel tribulatio. Mosfath regio Moabitarum sicut in Hieremia legimus, posita est autem et supra Mefaa. Interpretatur autem Mosfath aquarum impetus sive ab eis tempora. Maon regio Moabitarum iuxta Hieremiam. Maon interpretatur habitaculum. Magedan ad cuius fines Matheus evangelista scribit dominum pervenisse. Sed et Marcus eiusdem nominis recordatur. Nunc autem regio dicitur Magedana circa Gerasan. Magedan enim interpretatur pomorum eius sive caenacula eius.

Nebeoth regio de qua scribit Esaias. Nam Nebeoth interpretatur prophetans. Ofyr est locus unde sicut in Regnorum libris legimus: Aurum afferebatur Salomonis. Fuit autem unus de posteris Eber nomine Ofyr ex cuius stirpe venientes a fluvio Cofene usque ad regionem Indiae quae uocatur Hieria habitasse refert Iosephus a quo puto et regionem uocabulum consecutam. Ofyr autem interpretatur ignominia. Reblatha regio est Babiloniorum sive urbs quam nunc Antiochiam uocant. Reblatha vero interpretatur multum ista sive multitudo. Saron cuius et Esaias meminit dicens: In paludes versus est Saron, usque ad presentem, autem diem regio inter montem Thabor, et stagnum Tiberiadis Saronas appellatur. Sed et Caesarea Palestinae usque ad oppideum Ioppe omnis terra quae cernitur dicitur Saronas. Interpretatur vero Saron princeps meroris. Sefela sicut scribit Esaias pro qua aquila campestrem, Simmachus vallem interpretantur, usque hodie omnis regio iuxta Eleutheropolim campestris et plana, quae vergit ad aquilonem et occidentem Sefela dicitur. Thalassar regio est Siriae. Thalassar autem interpretatur appensus princeps. Aethiopum regio ab Indo flumine consurgens iuxta Aegyptum in Nilum et Oceanum in meridie sub ipsa solis vicinitate iacet. Chanaan filius Cham obtinuit terram a Sidone usque ad Gazam quam Iudaei deinceps possederunt eiectis Chananeis. Interpretatur autem Chanaan motus eorum vel negotiator aut humilis. Significat autem Chanaan cupidos et avaros infimarum rerum et sectatores secularium negotiorum, quos amovendos a suis sedibus constat, quia mundus transit et concupiscentia eius. Pontus regio multarum gentium iuxta mare Ponticum quod Asiam Europamque disterminat. Pontus vero interpretatur inclinans. Saronas quae interpretatur campestris regio est Palestinae, usque ad oppidum Ioppe pertingens. Sarona quoque interpretatur cantans tristitiam.

Post Asiam ad Europam stilum vertimus, Europa quippe ut gentiles ferunt a Genoris regis Libiae filia fuit, quam Iovis ab Africa raptam Cretam advexit, et partem tertiam orbis ex eius nomine appellavit. Iste est autem Agenor Libiae filius ex qua Libia id est Africa fertur cognominata. Unde apparet prius Libiam accepisse uocabulum, postea Europam. Europa autem in tertiam partem orbis divisa incipit a flumine Tanai descendes ad occasum, per septentrionalem Oceanum usque in fines Ispaniae. Cuius pars orientalis et meridiana a ponto consurgens tota mari magno coniungitur, et insulis Gadis finitur. Prima Europae regio Scithia inferior, quae a Meotidis paludibus incipiens inter Danuvium et Oceanum septentrionalem usque ad Germaniam porigitur, quae terra generaliter propter barbaras gentes quibus inhabitatur barbarica dicitur. Huius prima Alania est quae ad Meotidas paludes pertingit. Post hanc Dacia, ubi et Gethia deinde Germania ubi plurimam partem Svevi incoluerunt. Germania post Scithiam inferiorem a Danubio inter Hrenum fluvium Oceanumque conclusa cingitur. A septentrione et occasu Oceano, ab ortu vero Danubio, a meridie Rheno flumine dirimitur terra. Dives uirium ac populis numerosis et in manibus unde et propter fecunditatem gignendorum populorum Germania dicta est. Gignit aves ircanias quarum pennae nocte perlucent. Visontes quoque, feras, et uros atque alces parturit, mittit et gemmas christallum et socinum, gallaicum quoque uiridem et ceraunium candidum. Duae sunt autem Germaniae: superior iuxta septentrionalem oceanum, inferior circa Hrenum. Provintias autem quas Danubius a barbarico ad Mediterraneum mare secludit. Prima est Mesia a messium pro ventu uocata, unde et eam veteres cereris horreum nuncupabant. Haec autem ab oriente hostiis Danubii iungitur, ab Euro vero Traciae, a meridie Machedoniae, ab occasu Iseriae copulatur. Post Messiam autem Pannonia est, inde noricus ager frigidus et parcius fructuosus. Postquem reticus frugibus ferax qui excipit Galliam Belgicam.

Thraciae Tiras Iafeth filius veniens nomen dedisse perhibetur, alii a Sevitia incolarum Thraciam appellatam dixerunt. Huic ab oriente Propontis et urbs Constantinopolis opposita est. A septentrione vero Ister obtenditur. A meridie vero Egeo mari adheret, ab occasu Macedonia illi subiacet, cuius regionem olim diversi populi Masegete, Sarmate, Schiteh, et aliae plurimae nationes incoluerunt. Ampla est enim ideoque plurimas continuit gentes. Ebrum fluvium Tracia fundit, qui etiam gentes barbarorum plurimas tangit. Grecia a Greco rege uocata qui cunctam eam regionem incoluit. Andromache de Pirro Molosum genuit, a quo pars Cipiri Molosia dicta est. Sunt autem provinciae Greciae VII, quarum prima ab occidente Dalmatia, inde Epirus, inde Elladas, inde Thessalia, inde Macedonia, inde Achaia, et duae in mari Creata et Ciclades, Illiricus autem generaliter omnis Grecia est. Dalmatia a Dalmi maxima eiusdem provinciae civitate traxisse nomen perhibetur. Adheret autem ab oriente Macedoniae, a septentrione Messiae, ab occasu Istria terminatur, a meridie vero Adriatico sinu clauditur. Epirus a Pirro Achillis filio cognominata cuius pars Caonia quae ante Molosia dicta est a Moloso filio Pirri, quem de Andromacha habuit, sed postquam occisus est Pirrus, Orestis insidiis, Andromacham Helenus suscepit, tenuitque regnum privigni qui successerat patri a quo Molosia dicta est pars Epiri quam Helenus postea a fratre Caone quem in venatu per ignorantiam dicitur occidisse Caoniam nominavit quasi ad solatium fratris extincti.

Elladas dicta a regi Ellano Deucalionis et Pirrae filio a quo et prius Greci Ellenes nuncupati sunt. Ipsa est Attica terra, Attae prius dicta. Nam Granus quidam Greciae indigena fuit ex cuius filia Attes nomine Attica terra uocata est. Haec inter Macedoniam et Achaiam media iacet, Archadiae septentrionali parte coniuncta ipsa est et vera Grecia ubi fuit Athenas civitas maior laberalium litterarum et philosophorum nutrix qua nihil habuit Grecia clarius atque nobilius, in ea est et Marathomus campus opinione quondam praelii cruentissimus. Elladas autem duae sunt provintiae, Boetia et Pelaponensis. Boetia autem dicta hac ex causa dum Cathmus Agenoris filius Europam sororem a Iove raptam ex precepto genitoris quereret nec repperiret patris iram formidans confirmato animo elegit exilium. Nam bovis forte conspectae secutus vestigia, amplexus est sedem, ubi ille recubaverat, sicque locum de nomine bovis Boetiam nominavit. Ubi et Thebas urbem construxit, in qua olim civilia bella detonuerunt. Et ubi nati sunt Apollo et Hercules, maior ille Thebanus eadem est Econia uocata, a fonte quodam Apollinis et Musis consecrato qui in eadem Boetia est. Peloponensis vero secunda pars Elladis a Pelopo rege nata, atque uocata. Thessalia, a Tessalo rege cognominata, quae ad meridianam plagam Machedoniae coniuncta est cuius a tergo Pieria est. Multa in Thesalia flumina et oppida, inter quas precipuae Thesalonica ibi est et mons Parnasus quondam Apolloni consecratus, thesalia patria, Achillis et origo lafitarum fuit de quibus fertur quod hi primo equos frenis domuerant unde et centauri dicti sunt. In Thesalia primum solidi aurei facti sunt, domandorum quoque equorum usus primum repertus est.

Machedoniae in exordio ab Emathio rege Emathie nomenerat. Sed Machedo Deucalionis maternus nepus, postquam ibi accepit principatum mutavit uocabulum Machedoniamque a suo nomine dixit. Est autem confinis ab oriente Egeomari, a meridiae Achaiae ab occasu Dalmaciae a septentrione Messiae. Patriae Alexandri magni et regio aureis venis ardentique optima lapidem quem peaniten uocant. Ista gignit. Mons Olimpus in ea est, qui excellenti vertice tantus attollitur, ut in cacumine eius nec nubes nec venti sentientur. Achaia ab Aceo rege et urbe et provintia appellata est haec poene insula est. Nam absque septentrionali parte qua Machedoniae iungitur, undique septa est mari. Ab oriente enim habet Mirteum mare ab Euro Creticum, a meridie Ionium, ab Africo et occasu Cassiopas insulas, a sola septentrionali parte Machedoniae vel Atticae terrae adiungitur, huius caput est urbs Corinthus, Greciae decus. Inacus est Achaie fluvius, Arcadia sinus Achaiae est ut platanis olium inter Ionium et Egeum mare exposita. Quam arcas Iovis et Calistae filius Pelasus de inditionem redactis ex suo nomine Arcadiam nuncupavit. Ipsa est et sic Ionia, a Sicione rege, a quo et regnum Siciniorum est dictum. Habet autem Arcadia fluvium magnum erimantum, abeston quoque lapidem qui semel accensus numquam extinguitur candidissimae etiam merule ibi nascuntur.

Pannonia ab Alpibus Apenninis est nuncupata, quibus ab Italia secernitur regio vero fortis et solo laeta, coniungitur autem cum Norico et Recia, habentes ab oriente Mesiam ab Euro Istriam, ab Africo vero Alpes Apenninos habet ab occasu, Galliam Belgicam a septentrione, Danubii fontem vel limitem qui Germaniam Galliamque secernit. Italia olim a Grecis populis occupata magna Grecia appellata est. Deinde a regis homine Saturnia mox et Latium dicta eo quod idem Saturnus a Iove sedibus suis pulsus ibi latuerit, postmoodum ab Italo siculorum rege ibi regnante Italia nuncupata est. Evius situs longitudine amplius quam latitudine, a Circio in Eurum extenditur, a meridiae terrena mari, ab aquilone Adriatio clauditur, ab occiduo Alpium iugis finitur terra omnibus in rebus pulcherrima soli fertilitate pabuli ubertate gratissima habet lacus vena cum avernum atque lucrinum fluvios. Gridanum et Tiberim et Tepentes fontibus Baias gignit gemmas sertiten, ligurium et corallium. Boam quoque serpentem lincemferam et diomedias aves. Italia autem et Ispania, idcirco Hesperiae dictae quod Greci vespero stella navigent, et in Italia et in Ispania quae haeratione discernuntur, aut enim Esperiam solam dicis, et significas Italiam, aut addis ultimam et significas Hispaniam, quia in occidentis est fine. Tuscia pars Italiae, umbria vero pars Tusciae. Tuscia autem a frequentia sacrorum et Turis uocata. Umbria vero historiae narrant, eo quod tempore a quo secladis imbibrus super fuerunt, et ob hoc umbria Grece cognominata, est enim in iugis Apennini montis sita in parte Italiae iuxta meridiem. Etruria pars Italiae dicta quod eius finis tendebantur usque ad ripam Tiberis, quasi ait epocopoi nam iterois significat altero, seroi finis uocatur. Romae enim finis antea unam tantum Tiberis ripam tenebat, alii Ettruriam dictam ab Etrusco principe putant. Item et Terrenia a Tirreno Lidii fratrem qui exorte eum populi parte demonia venit ad Italiam. Haec est et Tuscia, sed Tusciam, dicere non debemus quia nusquam legimus. Tuscia autem a frequentia sacrifica et Turis dicta est.

Gallia a candore populi nuncupata est Gallia enim Grece lac dicitur. Montes enim et rigor caeli ab ea parte solis ardorem excludunt. Quo fit ut candor corporum non coleretur. Hanc ab oriente Alpium iuga tventur, ab ocasu Ocaeanus includit, a meridie prerupta Pirinei, a septentrione Reni fluento atque Germania cuius inicium Belgica finis. Aquitania est regio glebae uberi ac pabulosa est et ad usum animantium apta. Fluminibus quoque et fontibus inrigua perfusa duobus magnis Reno et Rodano fluviis. Belgis autem civitas est Galliae, aqua Belgica provincia dicta est Cisalpina qui a circa Alpes Citrasalpina, id est Transalpes contra septentrionem. Retia vero terra hieme atque estate vernat, sol ibimitis, grata temperies purus aer et blandus, inde uocata quod sit iuxta Rhenum. Aquitania autem ab obliquis aquis Ligeri fluminis appellata, qui ex plurima parte terminus eius est. Eamque pene in orbem cingit.

Hispania prius ab Ibero amne Iberia nuncupata. Postea ab Hispano Hispania cognominata est. Ipsa est et vera Hesperia, a vespero stella occidentali dicta. Sita est autem inter Africam et Galliam. A septentrione Pireneis montibus clausa, a reliquis partibus undique mari conclusa, salubritate caeli aequalis, omnium fructum generibus fecunda, gemmarum metallorumque copiis ditissima. Interfluunt eam flumina magna Betis, Mineus, Iberis, et Tagus aurum trahens ut Pactolus. Habet provincias sex: Terraconensem Cartaginensem, Lusitaniam, Galliciam Beticam, et trans freta in regione Africae Tingittaniam. Duae sunt autem Hispaniae citerior quae in septentrionis plagam aperire usque ad Carthaginem porrigitur. Ulteriorque in meridiem a Celtiberus usque ad Gaditanum fretum extenditur. Citerior aut et ulterior dicta, quasi citra, et ultra, sed cura quasi circa terras et ultra, vel quod non sit. Post hanc ulla, hoc est alia terra.

Haec de regionibus Europae dicta sufficiant. Nunc de partibus Africae breviter dicamus. Libia est dicta quod inde Libs flat, hoc est Africus. Alii aiunt Ipanum Iovis filium qui Memphin in Aegypto ex Cassiota uxore procreasse filiam Libiam. Quae postea in Africa regnum possedit, cuius ex nomine terra est Libia appellata. Affricam autem nominatam quidam inde existimant quasi apricam, quod sit aperto caelo, vel soli et sine horrore frigoris. Alii dicunt Affricam appellari ab uno ex posteris Abrahae de Cethura qui uocatus est Afer, de quo supra merimimus. Incipit autem a finibus Aegipti, pergens iuxta meridiem per Aethiopiam usque Atlantem montem. A septentrionali vero parte Mediterraneo mari coniuncta clauditur. Engaditano freto finitur, habens provincias Libiam, Cirinensem, Pentapolim, Bizacium, Cartaginem, Mauritaniam, Sitifensem, Tingitaniam. Et circa solis ardorem Aethiopia Libia Cirinensis. In parte Affricae prima est a Cirene urbe metropoli, quae est in eius finibus nuncupata. Hinc ab oriente Aegiptus est, ab occasu Sirtes maiores et Trogoditae, a septentrione mare Libicum, a meridiae Aethiopia et barbaronum variae nationes et solitudines inaccessibiles, quae etiam basiliscos serpentes creat. Pentapolis Greca lingua a quinque urbibus nuncupata, id est Berenice et Ceutria, Appollonia, Ptolomais, ex quibus Ptolomais et Berennice, a regibus nominatae sunt. Est autem Pentapolis Libiae Cirinensi adiuncta, et in eius finibus deputata. Tripolitanam quoque provinciam Greci lingua sua signant. De numero trium magnarum urbium, Eoa, Sabrete, Leptis magna, haec habet ab oriente Sirtes maiores et Trogoditas, a septentrione mare Adriaticum, ab occasu Bizacium, a meridiae Getulos et Garamantas, usque ad oceanum Aethiopicum portendentes. Bisacena regio et duobus nobilissimis oppidis nomen sortita est, ex quibus una Adrometus uocatur. Haec sub Tripoli est patens passuum ducenta, vel amplius milia fecunda oleis et glebis ita praepinguis, ut lacta ibi semina incrementa pene centesimi fruges renascantur. Zeugis ubi Cartago magna ipsa est et vera Affrica, inter Bizacium et Numediam sita. A septentrione mari Siculo iuncta, et a meridie usque ad Getulorum regionem porrecta, cuius proxima queque frugifera sunt, ulteriora autem bestiis et serpentibus plena, atque onagris magnis in deserto vagantibus.

Gethulia autem Affricae pars mediterranea est, Numedia ab incolis passim vagantibus isc uocata, quod nullam certam haberent sedem, nam lingua eorum incertae sedes et vagae Numidae dicuntur. Incipit autem a fluminae Amissiaga in Zeugitanum limitem difinit, habens abortu Sirtes minores, a septentrione mare quod intendit Sardineum, ab occasu Mauritaniam Sitifensem, a meridiae Aethiopum gentes regio campis preapinguis, ubi autem silvestris est. Feras edocat ubi iugis ardua equos et onagros procreat. Eximio etiam marmore predicatur, quod Numidicum dicitur, habens autem urbes precipuans Ipponi regium, et Trusicadam.

Mauritania uocata a calore populorum, Greci enim nigrum mauron uocant, sicut enim Gallia a candore populi, ita Mauritania a nigro nomen sortita est, cuius prima provintia est Mauritania Sitifensis, quae Sitifiae habuit oppidum, a quo et uocabulum traxisse regio perhibetur. Mauritania vero Cessariensis coloniae. Cessariae civitas fuit, et nomen provinciae ex ea dictum utroque igitur provinciae sibi coniunctae. Ab oriente Numediam habet, a septentrione mare magnum, ab occasu flumen Malvam, a meridie montem Astrixim qui discernit inter fecundam terram et arenas iacentes usque ad Oceanum. Mauritania Tingitania a Tingitania metropoli huius provinciae civitate uocata est. Haec ultima Africae exsurgit a montibus septem habens ab oriente flumen Malvam, a septentrione fretum Gaditanum, ab occiduo Oceanum Athlanticum, a meridiae Gaululum gentes usque ad Oceanum Esperum, per errantes. Regio gignens feras: simias, dracones, et strutiones, olim etiam et elefantis plena fuit, quos sola nunc India parturit.

Garamantis regionis caput Garama oppidum fuit. Est autem inter Cirinensem Aethiopiam, ubi est fons qui et calore diei frigescit, et calet frigore noctis. Aethiopia dicta a calore populorum, quos sois vicinitas torret, denique uim sideris, prodit color hominum. Est enim ibi iugis aestus, nam quicquid eius est, sub meridiano cardine est, circa occiduum autem, montuosa est arenosa in medio. Ad orientalem vero plagam deserta cuius situs ab oriente usque in Aegipti fines porrigitur, a meridiae Oceano, a septentrione Nilo flumine clauditur, plurimas habens gentes, diverso vultu et monstruosa speciae horribiles, ferarum quoque et serpentium referta est multitudine. Illic quippe rinocerata bestia et camelo, pardus et basiliscus, dracones ingentes, ex quorum cerebro gemmae extrahuntur. Iacincthus quoque, et crissoprassus ibi repperiuntur, cinnamoniam illic colligitur. Duae autem sunt Aethiopiae, una circa ortum solis, altera circa occasum in Mauritania, extra tres autem partes orbis quarta pars trans oceanum. Interior in meridiae quae a solis ardore incognita nobis est. In cuius finibus Antipodas fabulosae inhabitare produntur. Proximo Hispaniae Mauritania est, deinde Numedia, inde Cartaginenses, post quae Getulium accipimus, posteam Aethiopiam, inde loca exusta solis ardoribus. Sciendum sane quod quaedam provinciae, primum de nomine auctoris appellate erant, postea a provincia gentis nomen est factum. Nam ab Italo Italia, et rursus, ab Italia, Italus. Et sic utimur ipsa nomina gentis quomodo fuit, ipsud nomen auctoris unde dirivatum est, nomen provinciae ex quo accidit, ex uno homine nominare civitatem et regionem et gentem.

Provincae autem ex causa uocabulum acceperunt, principatus autem gentium quia ad reges alios pertinebant, cum iniussuum Romani uincendo redegerunt, procul positus regiones provincias appellaverunt. Patria autem uocata quod communis sit omnium qui in ea nati sunt, terra autem significari, ut praediximus elementum, terras vero singulas partes ut Affrica, Italia, eadam et loca. Nam loca et terrae spacia in orbe terrarum, multas in se continent provincias sicut corpore locus est, pars una multa in se continens membra sicut et domus multa in se habens cubicula, sic terrae est et loca dicuntur terrarum spacia, quorum partes sunt provinciae, sicut in Asia, Frigia, in Europa, in Gallia, Retia, in Hispania, Bettica. Nam Asia locus est, provincia Asiae, Frigia, Troia regio Frigiae, Ilium civitas Troiae. Item regiones partes sunt provinciarum quas vulgus conventus uocat, sicut in Frigia Troia, sicut in Gallicia, Cantabria, Asturia. A rectoribus autem regio nuncupata est cuius partes territoria. Territorium autem uocatum quasi Tauritorium tritum bubus et aratro antiqui enim sulco ducto et possessionum et territoriorum limites designabant.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL