Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Hrabanus Maurus De rerum naturis IntraText CT - Text |
Insulae dictae quod in salo sint, id est in mari positae quae in plurimis locis sacrae scripturae aut aecclesias Christi significant, aut specialiter quoslibet sanctos uiros qui tunduntur fluctibus persecutionum sed non destruuntur quia a deo proteguntur. Nam in Psalterio scriptum est: Dominus regnavit exultet terra laetentur insulae multae. Regnante itaque domino, per totum mundum dispositae laetentur aecclesiae quae merito insulis comparantur, quia mundi fluctibus ambitae circum latrantium, persecutionum numerositate tunduntur, sed sicut iste sevientibus fluctibus nesciunt ledi, ita nec sanctae aecclesiae perturbationibus adversariorum probantur inminui. Quin potius illos suis cautibus frangunt qui in eas undosis culminibus inruerunt, et uide quia dicit multae non omnes propter hereticas pravitates, qui erroribus suis aecclesiarum nomen inponunt. Item insula plebs Iudea ut in Hiezechiele fili hominis loquere ad habitatores insulae. Sunt quidem plurimae insulae propriis nominibus notate, sed paucis locis in scripturis sacris eorum nomina posita repperiuntur. Ideo non credimus in hoc opere necessarium esse earum nomina recensere, quorum uix significationem mysticam constat reperiri posse, attamen quarundam earum hic ethimologias secundum maiorum traditionem ponere nos non piget quia fortasse lectori gratum est. Siquid inde in hoc opusculo nostro repperierit dictatum, cum inde habeat materiam, ad spiritalem intellegentiam earum significationem transferendi, si alicubi ei oportunum uisum fuerit.
Chio insula ante Bithiniam quam aliqui Chiam appellaverunt. Chnidus insula contra Asiam haec interpraetatur mentis excessus. Mytilenae insula contra Asiam, a VII miliario, haec interpretatur de infirmitate sive mandatum humilitatis. Samotracia est insula in Pausicasinu. Brittania oceani insula interfuso mari toto orbe divisa, a uocabulo suae gentis cognominata haec adversa Galliarum parte ad prospectum Ispaniae sita est, circuitus eius quadragies octies septuaginta quinque milia, multa et magna flumina in ea, fontes calidi maetallorum larga et varia copia gagates lapis ibi plurimus et margaritae. Tanatos insula Oceani freto Galliae a Brittania separata frumentariis campis et gleba uberi, dicta autem Tanatos a morte serpentium, quos dum ipsa nesciat asportata inde et in terram gentium vecta siti angues ilico perimit. Tile ultima insula Oceani inter septentrionalem et occidentalem plagam ultra Brittaniam a sole nomen habens, quia in ea aestivum sol estitium sol facit, ut quidam dicunt, et nullus ultra eum dies est, unde et pigrum, et concretum est eius mare. Orcades insulae Oceani intra Britaniam positae, numero xxxiii, quarum xx desertae sunt, tredecim coluntur. Scotia id est et Ibernia, proxima Brittaniae insula spacio terrarum angustior, sed situ fecundior. Haec ab Affrico in boream porrigitur, cuius partes priores Iberiam et Cantabricum Oceanum intendunt, unde et Ibernia dita, Scotia autem quod ab Scottorum gentibus colitur appellata, illic nulla anguis, avis rara, apis nulla, adeo ut ad vectos inde pulveres seu lapillos, siquis alibi sparserit inter alvearia examina favos deserant.
Gadis insula in fine Beticae provinciae sita, quae dirimit Europam ab Africo, in qua Herculis columnae uisuntur, et unde terminaris vi maris faucibus Oceani Aefas inmittitur. Est autem a continentibus terram centum xx passibus divisa, quam Tiria rubro profecti mare occupantes. In lingua sua Gadis, id est septum uutum nominaverunt, pro eo quod circum septa sit mari. Nascitur in ea arbor similis palme, cuius gummis infectum uitrum cera unium gemmam reddit. Fortunatarum insulae, uocabulo suo significant, omnia ferre bona quasi felices et beate fructuum ubertate, suapte enim natura preciosarum poma silvarum parturiunt, fortuites uitibus iuga collium vestiuntur. Ad herbarum vicem messis et oliis uolgo est, unde gentilium error et secularium carmina poetarum propter soli fecunditatem easdem esse Paradisum putaverunt. Sitae sunt autem in Oceano contra Levam Mauritaniae occiduo proximae et inter se interiecto mari discrete. Gorgodes insulae Oceani obversae promontorio quod uocatur Esparacerus quas incoluerunt Gorgones feminae alitem per necitate, irsuto et aspero corpore, et ex his insulae cognominatae, distant autem a continenti terra bidui navigatione. Esperidum insulae uocate a civitate Esperide quae fuit in fine Mauritaniae.
Sunt enim ultra Gorgades site sub Athlamanteum litus in intimos maris sinus, in quarum ortis fingunt fabulae draconem per uigilem aurea mala servantem, fertur enim ibi e mari aestuarium adeo undosis lateribus tortuosum, ut uisentibus, procul lapsus angueos imitatur. Crise et argire in sale in Indico Oceanio sitae, adeo fecunde copia metallorum ut plerique eus auriam superficem, et argenteum labore prodiderint unde et uocabula sortitae sunt. Taporbana insula Indie subiacens ad Eurum ex quo Oceanus Indicus incipit patens in longitudine octingentis LXXV milibus passuum, in latitudine sexcenta XXV milibus stadiorum. Scinditur amni interfluo tota margaritis repleta et gemmis. Pars eius bestiis et elefantis repleta est, partem vero homines tenent. In hac insula dicant, in uno anno duas esse aestates et duas hiemes et bis floribus vernare. Utilis insula Indiae iurens omnitempore folia, hucusque oceam insulae.
Item insulae que in Ellesponteo usque ad Gades in Mari Magno sunt constitutae. Ciprus insula a civitate Cipro quae in ea est nomen accepit. Ipsa est et Pafon Veneri consecratu. In Carpatio Mari vicina austro famosa quondam divitus et maxime aeris, ibi enim prima huius metalli inventio et utilitas fuit. Haec autem interpretatur tristis aut meror. Creta Greca insula pars est, iungens contra Peloponensem. Haec primum a temperie celi Macaronneson appellata est, deinde Creta dicta, a Creto quodam indigena quem aiunt unum, Cretarum fuisse a quibus Iuppiter ibi absconditus est, et enutritus. Est autem insula Greciae inter ortum et occasum longissimo tractu porrecta, a septentrione Greciae aestibus, ab austro Aegiptus undis perfusa. Fuit autem quondam C urbibus nobilis, unde et haec Centapolis dicta est prima etiam remis et sagittis claruit prima litteris iura finxit. Equestres turmas prima docuit studium musicum, abidies dactilis in ea ceptum, capris copiosa. Cervos eget lupos et vulpes aliaque ferarum noxia nusquam gignit. Serpens nulla ibi nulla noctua et si inveniatur statim emoritur. Larga est autem uitibus et arboribus dictam nus herba in Creta nascitur. Et alimosque ad morsa diurnam famem prohibet. Falangos autem venenatos gignit et lapidem qui ideus dactulus dicitur, huius autem uocabulum est inter Sirum et Hebreum. Abidos insula in Europa super Ellespontum posita, angusto et periculoso mari separata. Et Abidos Grece dicta, quod sit introitus Ellesponti Maris. In quo Xerxes pontem ex navibus fecit et in Greciam transiit. Coos insula adiances provinciae Attice, in qua Ippocrates Medicus natus est, quae ut Varro testis est, arte laneficu, prima in ornamento feminarum inclaruit. Haec autem interpretatur excussio vel prestolatio. Ciclades insule antiquitus Greciae fuerunt, quas inde Cicladas autumant dictas quod licet spaciis longioribus a Delo proiectae. In orbem tamen circa Delum site sint. Nam orbem cidon Greci locuntur, quidam vero non quod in orbem digestae, sed propter scopulos qui circa eandem sunt dicta putant ciclades. Haec in Ellesponti sunt Egeum et Maleum mare constitutae, circumdantur etiam Pelago mirteo. Sunt autem omnes numero LIII tenentes a septentrione in meridie, milia quingenta ab orientale in occasu milia ducenta, metropolis earum Rodos. Delos insula in medio Cicladum sita et dicta Delos fertur quod propter diluvium quod Ogii temporibus notatur. Cum orbem multis mensibus continua Noe inumbrasset, ante omnes terras radiis soliis inluminata est, sortitaque ex eo nomen quod prima manifestata fuisset uisibus. Nam Delon Grece manifestum dicuntur ipsa est et ortigia, eo quod primum ibi uisae sunt. Coturnices aves, quas Greci ortigias uocant. In hac insula Latona evixa est Apollinem et Dianam. Delos autem et civitas dicitur et insula. Rodos autem insula Cicladum prima ab oriente in qua Rose capitolum dicitur esse inventum dum ibi civitas conderetur, ex quo et urbs et insula Rodos est apellata. In hac urbe solis colosus fuit aereus LXX cubitorum altitudine, fuerunt et alii C numero in eadem insula colosi minores. Tenedos insula una ex Cicladibus a septentrione sita in qua olim civitas Atenne quodam condita est, unde et nomen urbis illius vel potius insulae fuit. Nam Tennes iste infamatur quod cum noverit casua concubuisset, et fugiens in hanc insulam vacuam cultoribus obtinuit, unde et Tenedos dicta est. Sic Cicero tenent ipsum cui ex nomine Tenedos nominatum. Carpatos insula una ex Cicladibus a meridie posita, contra Egiptum posite a qua Carpatium mare apellatum est. Vocata propter celerem fructuum maturitatem. Est etiam inter Egiptum et Rodum. Et hac insula dicuntur et Carpasie naves magnae et spaciose. Ceterea insula una ex Cicladibus a parte occidua sita cuius Porfiris antea nomen fuit. Citerea autem uocata quod ibi Venus sit orta. Icaria insula una de Cicladibus, quae Icario mari nomen dedit. Haec inter Samum et Miconium procurrentibus, saxis inhospitalis est, et nullis sinibus, portuosa dicitur autem Icarii Cretensem ibi naufragio interisse et de exitu hominis inpositum nomen loco.
Naxon insula a Dionisio dicta quasi Dionaxon quod fertilitate uitium uincat ceteras. Est autem a Delo X et VIII milia passuum separata, ex qua olim Iovis fertur adversus Titanas fuisse profectus. Melos insula ex numero Clicladum una omnium insularum rotundissima, unde et nuncupata. Historia dicit ex Iasone natum fuisse Filomelum et Plutum, ex Filomelo Pareantam genitum, qui de suo nomine Paron insulam et oppidum apellavit. Prius autem minora deinde paroi dictu, de qua Virgilius: Niveumque Paroen. Gignit enim marmor candidissimum quod parium dicunt. Mittit et sardum lapidem marmoribus quidem prestantiorem et inter gemmas uilissimum. Caon insula Sira lingua appellatur, eo quod ibi mastix gignitur. Siri enim masticem icio uocant. Samo insula est in mari Egeo, ubi nata est uino. Ex qua fuit Sibilla Samia et Pithagoras Samius, a quo philosophiae nomen inventum. In hac insula reperta prius fictilia vasa traduntur unde et vasa Samia apellata sunt.
Sicilia a Sicano rege Sicania cognominata est, deinde a Sicalo Itali fratre Sicilia. Prius autem Trinacria dicta, propter tria acra, id est promontoria, Pelorum, Pachinum et Lilibeum. Trinacra enim Grecum est, quod Latine triquadri dicitur quasi in tres quadras divisa. Haec ab Italia exiguo freta discreta, Africum mare prospectant terris frugifera. Auro abundans, cavernis tamen et fistulis penetrabilis ventisque et sulfore plena, unde et ibi Ethnae montis exstant incendia. In cuius freto Scilla est et Caribdis quibus navigia aut obsorbentur aut conliduntur. Fuit autem quondam patria Ciclopum et propterea nutrix tirannorum. Frugum fertilis, ac primum terris omnibus commissis seminibus aratro proscissa. Principem urbium Siracusis habet fontem Artusam et Alveum fluvium magnorum generatorem equorum. In ea insula primum est inventa comedia. Achaten lapidem ipsa primum ex Achate flumine dedit parturit et mare eius corallum gignit et sales agrigentinos in igne solubiles crepitantes in aquis, omnis ambitus eius clauditur stadiorum trium milium. Sallustius autem dicit Italiae coniunctam fuisse Siciliam sed medium spatium impetu maris divisam, et per angustiam scissum.
Tapsus insula stadiis X a Sicilia remota iacens et planior. Unde et nuncupata, de qua Virgilius: Tapsumque iacentem. Eoliae insulae Siciliae appellatae ab Eolo Ippote filio quem poetae finxerat regem fuisse ventorum. Sed ut Varro dicit rector fuit istarum insularum. Et quia ex earum nebulis et fumo futuros predicabat flatus ventorum ab inperitit uisus est ventos sua potestate retinuisse. Eadem insulae et Volcaniae uocantur, quod et ipsae sicut Ethna ardeant. Sunt autem novem habentes propria nomina quarum prima Liparus, quidam Liparem uocavit, qui eam ante Eulum rexit. Altera Geram uocatur quod sit collibus eminentissimis, reliquae vero id est Strangile, Didimae, Erifusa, Fistia, Fenicusa, Evomon, Stripodes, Sonres, quam nocte ardent, Aeoliae sive Vulcaniae dicuntur. Ex his quaedam ab initio non fuerunt, postea mare edite usque ad nunc permanent.
Stroecades insulae Massiliensium sexaginta milium spacio a continenti in frontem Narbonensis provinciae, qua Rodanus fluvius in mare exit. Dictae autem Grece Stoetcades quasi opere in ordinem sint positae. Sardus Hercule procreatur cum magna multitudine spatio a Libia profectus Sardiniam occupavit. Et ex suo uocabulo insule nomen dedit. Hec in Africo mari facie vestigii humani, in oriente, quam occidentem latior prominent forme paribus lateribus quae in meridiem et septentrionem vertunt. Ex quo ante commercium a navigantibus Grecorum Ichus apellata est. Terra patet in longitudine milia CXL in latitudines, XL in ea neque serpens gignitur, neque lupus sed soli fuga tantum animal exiguum hominibus perniciosum. Venenum quoque ibi non nascitur nisi herba per scriptores plurimos et poetas memorata apeastro similis que hominibus rictus contrahit, et quasi ridentes interimit. Fontes habet Sardinia calidos infirma medelam prebentes, furibus cecitatem si sacramenta dato oculos aquis eius tetigerint.
Corsicae insule exordium incolae ligures dederunt appellantes eam ex nomine ducis. Nam quaedam Corsa nomine ligus mulier cum Taurum, ex grege quem pro Pelitora regebat trans nature solitum atque per intervalla corpore auctore meare videret, cupiens scire incognita sibi pabula, taurum a ceteris digredientem usque ad insulam navigio persecuta est, cuius regressus insulae fertilitatem cognoscentes ligures, ratibus ibi profecti sunt, eamque nomine mulieris auctoris et ducis appellaverunt. Haec autem insula Grece Cirne dicitur, a Cirno Erculis filio habitata, de qua Virgilius Cirnea taxos, dividitur. Autem a Sardinia XX milium freto cincta ligustica equoris sinu ad profectum Italiae. Est autem multis promontoriis angulosa, gignens letissima papula et lapidem quem Cato citen Greci uocant.
Ebosus insula Ispanie dicta quod Azanio non procul sit quasi Ebozus. Nam LXX stadiis ab ea distat cuius terram serpentes futiunt. Huic contraria est. colubraria quae freta est anguibus. Balleares insulae Ispanie due sunt, Afrosiades et Gemnaside, maior et minor, unde et eas vulgus Maioricam et Minoricam nuncupant. In his primum insulis inventae sunt fundae, quibus lapides emittuntur unde et ballares dicte, bali enim Grece emittere dicitur. Unde et balista, quasi missa et fundibulum Virgilius Balearis verbora fundae.