Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Hrabanus Maurus De rerum naturis IntraText CT - Text |
Habitatio ab habendo uocata ut habitare casas. Domus ex Greca appellatione uocata, nam domata Greci tecta dicunt. Est autem domus unius familiae habitacio sicut urbs unius populi, sicut orbis domicilium totius generis humani, omne aedificium antiqui edem appellaverunt. Alii edem ab edendo sumpsisse nomen existimant, dantes exemplum de Plauto: Si uocasse uos in edem ad prandium, hinc et aedificium eo quod fuerit prius ad aedendum factum. Domus caro salvatoris assumpta in sancta aeclesia, ut in Salomone: Sapientia aedificavit sibi domum. Et in Psaltero: In domum domini ibimus cum consensu. Domus corda fidelium vel corpora ut in Exodo: Ponetis de sanguine agni super utrumque postem et super liminaribus domus in quibus edetis illud. Domus corda reproborum ut in Esaia: Et orientur in domibus eorum spimae, id est sollicitudo saeculi. Domus diaboli conventus omnium malorum ut in Salomone, ne forte impleantur extranei uiribus tuis. Et labores tui sunt in domo aliena.
Aula domus est regia sive spatiosum habitaculum porticibus quatuor conclusum. Atrium magna edes est sive amplior et spatiosa domus et dictum est atrium quod addantur ei tres porticus extrinsecus. Alii atrium quasi ab igni et ligno atrium dixerunt. Atrum enim fit ex fumo. Aula enim sanctam aeclesiam significat aut conscientiam mundissimae animae. Ipsa est enim aula regalis et habitatio spiritus sancti. Sicut dicit apostolus, quia templum dei est et spiritus dei habitat in uobis. Domus enim aliquando significat sanctam aeclesiam ut est illud domum tuam decet sanctitudo domine in longitudine dierum. Aliquando caelestem Hierusalem, de quo legitur. Laetatus sum in his quae dicta sunt mihi in domum domini ibimus. Aliquando vero animam sanctam in qua habitat deus. Atria enim aut presentem aeclesiam significant, aut introitum fidei, unde scriptum est: Stantes erant pedes nsotri in atriis tuis Hierusalem. Significat enim eos qui iam impenetrabilibus sunt aeclesiae, sive qui ingressus eius esse meruerunt.
Thalamum hac ex causa uocatum ferunt. Cum enim raptae fuissent a Romanis Sabinae, ex quibus cum una ante alias species nobilis cum magna omnium admiratione raperetur, Thalamani duci eam oraculo responsum est dari. Et quoniam hae nuptiae feliciter cesserant institutum est ut in omnibus nuptiis Thalami nomen iteretur. Aegyptii quoque lingua sua loca in quibus nubentes succedunt, et cubant thalamum nominant. Thalamus ergo mystice uterum sanctae Mariae uirginis significat, in quo natura nostra coniuncta est verbo dei, hoc est sancta aeclesia Christo filio dei copulata est vel corda sanctorum in quibus anima per amorem sponso invisibili iungitur, ut eius desiderio ardeat. Nullaque iam quae inmundo sunt concupiscat. Presentis uitae longitudinem poenam deputet, exire festinet et amoris amplexu in caelestis sponsi uisione requiescere desideret.
Caenaculum dictum a communione vescendi, unde et coenobium congregatio antiqui enim publicae, et in commune vescebantur, nec ullius convivium singulare erat ne in occulto diliciae luxuriam gignerent. Caenaculum ergo significat sanctam aeclesiam in qua Christus mysterium passionis suae et sacramentum corporis et sanguinis sui dicavit, necnon et ubi spiritus sanctus in specie ignis super centum xx credentes decendit et variarum linguarum loquela eis per eundem spiritum data est.
Tridinium est caenaculum atribus lectulis descumbentium dictum. Aput veteres enim in loco convivii apparatus exponebatur. Clinon enim Grece lectum vel accubitum ex quo confectum est ut tridinium diceretur. Tridinium ergo fidem sanctae trinitatis exprimit, ubi sanctae animae fide spe et caritate quiescentes exspectant introitum regni caelestis. Cella dicta quod nos occulat et caelat. Cubiculum vero quod eo cubamus. Ibique dormientes requiescimus. Cubile autem cubandi locus est secessus quod sit locus id est sine accessu. Cubiculum spiritaliter significat cordis secretum, ubi iubetur uir evangelicus orare patrem caelestem. Unde ei dicitur, tum autem cumoraveris intra in cubiculum et clauso ostio ora patrem tuum. Diversorium dictum eo quod ex diversis uiis ibi conveniatur.
Hospicium sermo Grecus est ubi quis ad tempus hospitali iure inhabitat, et iterum inde transiens migrat inde et metatum quia mutatur. Unde legitur et castra metati sunt promutaverunt, non enim illic permanet exercitus sed pertransit. Diversorium potest significare presentim aeclesiam ad quam undique gentes convenientes habitaculum quaerunt, et in eo hospitio manentes aditum expectant supernae patriae. Apogeum est constructum sub terris aedificium, quod nos antrum vel speluncam dicimus. Solarium quod soli et aure pateat qualis fuit locus in quo David Barsabeae lavantem aspexit et adamavit. Cuius mysterium patet quia Christus uidens aeclesiam de gentibus se a peccatis per penitentiae lacrimas, atque baptismi sacramentum purificantem eius speciem concupivit, et sibi sponsam associare desideravit.
Exsenodochium vero est habitaculum factum ad suscipiendos peregrinos. Itaque cum Hierosolimam Antiochus obsideret, Ircanus princeps Iudaeorum reserato David sepulchro, tria milia auri talenta inde abstraxit. Ex quibus trecenta Antiocho dedit, ut obsidionem relinqueret. Atque ut facti invidiam demeret. Fertur ex reliqua peccunia instituisse. Primus exenodochia quibus adventum susciperet pauperum et peregrinorum. Unde et uocabulum sumpsit. Nam ex Greco in Latinum senodochium peregrinorum susceptio nuncupatus. Ubi autem egrotantes de plateis colligunt, misso comion dicitur, Grece in quo consumpta languoribus atque in ediis miserorum menbra foventur.