Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hrabanus Maurus
De rerum naturis

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to show the links to concordance

XXIV. De repostoriis.

Aerarum uocatum quia prius aes signatum ibi recondebatur, hoc enim olim in usu erat auro argentoque nondum signato, et quorum metallis quamvis postea facta fuisset pecunia, nomen tamen aerarii permansit ab eo metallo unde pecunia initium sumpsit. Armarium locus est ubi quarumque artium instrumenta ponuntur. Armamentarum vero ubitantum tela armorum. Unde iuvenalis, quicquid habet telorum armamentaria caeli. Dicta autem utraque ab armis id est brachiis quibus exercentur.

Bibliotheca est locus ubi reponuntur libri, biblio enim Grece liber, theca repostorium dicitur. Cellarium quod in eo colligantur ministeria mensarum vel quae necessaria uictui supersunt. Inter proptuarium autem et cellarium hoc inter est quod cellarium est paucorum dierum, promptuarium vero temporis longi. Proptuarium dictum eo quod inde necessaria uictui promuntur, hoc est proferuntur. Prumptuaria aliquando in malam partem accipiuntur, ut est illud, prumptuaria eorum plena eructantia ex hoc in illud. Prumptuaria quae cellaria vulgus appelat, hereticorum corda significant, ubi diversarum rerum species epulaeque repositae sunt. Ista quantum copiose farcita sunt, tantum diversas eructuationes pessime exhalationis emittunt. Quos si auctoritate convincas, ad interpretationum nequitias transferuntur. Cum inde quoque fuerint domino iuvante superati, ad sophistarum se versutias calumniasque convertunt, vagi instabiles, qui radicem nequeunt habere veritatis, sic merito asperis odoribus conparata sunt, quae simplicium corda foetido sermone decipiunt. Apotheca autem vel horrea a Greco verbo repostoria vel reconditoria dici possunt, eo quod in his homines elaboratas fruges reponunt, unde et enticam Greco nomine repositam rei copiosam substantiam appellamus.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL