Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Hrabanus Maurus De rerum naturis IntraText CT - Text |
Sepulchrum a sepulto dictum. Prius autem quisque in domo sua sepeliebatur. Postea vetitum est legibus, ne fetore ipso corpora uiventium contacta inficerentur. Monumentum ideo nuncupatur, eo quod mentem moneat ad defuncti memoriam. Cum enim non videris monumentum illud est quod scriptum est: Excidi tamquam mortuus a corde. Cum autem videris monet mentem et ad memoriam te reducit, ut mortuum recorderis. Monumenta itaque et memoriae pro mentis admonitione dictae. Tumulus dictus quasi tumens tellus. Sarcofagum Grecum est nomen, eo quod ibi corpora assumentur. Sarcia enim Grece caro, fagus comedere dicitur. Mausolea sunt sepulchra seu monumenta regum a Mausoleo rege Aegyptiorum dicta. Nam eo defuncto uxor ei mirae magnitudinis et pulchritudinis extruxit sepulchrum in tantum ut usque hodie omnia monumenta preciosa ex nomine eius mausolea nuncupentur. Piramides est genus sepulchrorum quadratum et fastigiatum ultra omnem excelsitatem quae fieri manu possunt. Unde et mensuram unam umbrarum egressae, nullam habere umbram dicuntur. Tali autem aedificio surgunt, ut a lato incipiant et in angusto finiantur sicut ignis. Pir enim dicitur ignis, has Aegyptus habet. Apud maiores enim potentes, aut sub montibus aut in montibus sepeliebantur, inde tractum est ut super cadavera aut piramides fierent, aut ingentes columnae collocarentur.
Mysticae sepulchrum aliquando occultam nequitiam, sive hereticorum predicationem significat. Unde Psalmista dicit: Sepulchrum patens est guttur eorum, sepulchrum enim mortui guttur est mentientis, qui exitiabilem sibi vanitatem in faucibus revolvit, quae malum mortis infligit. Bene autem addidit patens quod si clausum esset, minus feceret. Aliquando foetidam conversationem peccatoris et avari hominis. Unde idem Psalmista dicit: Sepulchra eorum domus illorum in aeternum, quia incoepta avaritia et luxuria eligunt perseverat. Item sepulchrum significat hypochritas qui foris simulatam iustitiam ostendunt, et intus pleni sunt malitia et dolo. De quibus dominus in evangelio ait: Quod similes essent sepulchris de albatis quae foris apparent hominibus, speciosa, intus plena sunt ossibus mortuorum. Aliquando tamen sepulchrum in bonam partem accipitur, ut est illa sententia Eliphaz ad beatum Iob: Ingredieris in abundantia sepulchrum. Quid sepulchri nomine nisi contemplativa uita signatur, quae nos quasi ab hoc mundo mortuos sepelivit, dum a terrenis desideriis susceptos in intimis abscondit. Ait ergo ingrediens inhabundantia sepulchrum. Vir quippe perfectus sepulchrum inhabundantia ingreditur, quia prius activae uitae opera congregat, et postmodum carnis sensus per contemplationem mortuum huic mundo funditus occultat, item sepulchrum memoria mortis et resurrectionis domini intellegitur, ut in Esaia: Et erit sepulchrum eius gloriosum. Sepulchrum corpus peccatis subditum sive simulatores quique ut in evangelio: Vae uobis pharisei scribae qui similes estis sepulchris dealbatis. Fossa damnatio peccatorum; ut in Psalmo: Ut mitiges eum a diebus, malis donec fodiatur fovea. Fossa damnatio diaboli vel antichristi, ut in propheta: Et indagabunt Assur id est antichristum in fossa Nebroht. Fovea dolus vel laqueus in mortem, ut in Psalterio: Lacum aperuit et effodit eum et incidit in foveam quam fecit. Fovea heretica deceptio, ut in Salomone: Fovea profunda est meretrix et puteus angustus aliena.