Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hrabanus Maurus
De rerum naturis

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to show the links to concordance

VI. De diis gentium.

Quos pagani deos asserunt, homines olim fuisse produntur, et pro unius cuiusque uita vel meritis coli apud suos post mortem coeperunt. Ut apud Aegyptum Isis, apud Cretam Iovis, apud Mauros Iuba, apud Latinos Faunos, apud Romanos, Quirinus. Eodem quoque modo apud Athenas, Minerva, apud Samum Iuno, apud Pafos Venus, apud Lemnos Vulcanus, apud Naxos Liber, apud Delos Apollo. In quorum etiam laudibus accesserunt et poetae, et compositis carminibus in caelum eos sustulerunt. Nam quorundam et inventiones artium cultumque peperisse dicuntur, ut Escolapius medicinam, Vulcanus fabricam. Ab actibus autem uocantur, ut Mercurius qui mercibus prae est, Liber a libertate. Fuerunt etiam et quidam uiri fortes, aut urbium conditores, quibus mortuis homines qui eos dilexerunt simulacra finxerunt ut haberent aliquod ex imaginum contemplatione solatium. Sed paulatim hunc errorem persuadentibus daemonibus, ita in posteris inrepsit, ut quos illi pro sola nominis memoria honoraverunt, successores deos existimarent atque colerent. Simulacrorum usus exortus est, cum ex desiderio mortuorum constituerentur imagines vel effigies tamquam in caelum receptis, pro quibus se daemones in terris, colendi subposuerunt, et sibi sacrificare a deceptis et perditis persuaserunt. Simulacra autem a similitudine nuncupata, eo quod manu artificis, ex lapide aliave materia eorum vultus imitantur, in quorum honore finguntur. Ergo simulacra vel pro eo quod sunt similia vel pro eo quod simulata atque conficta, unde et falsa sunt. Et notandum quod Latinus sermo sit in Hebreis. Apud eos enim idolum sive simulacrum semel dicitur. Iudaei dicunt quod Ismahel primus simulacrum luto fecerit. Gentiles autem primum Prometheum simulacra hominum de luto finxisse perhibent, ab eo que natam esse artem, simulacra et statuas fingendi. Unde et poetae ab eo homines primum factos esse confingunt figurate propter effigies.

Apud Grecos autem oliva orta est, et Atheniensium urbs ex Minervae appellatione nomen sortita est. Hic primus omnium Iovem appellavit, simulacra repperit, aras statuit, uictimas immolavit, nequaquam istius modi rebus in Grecia umquam uisis. Idolatria, idolorum servitus sive cultura interpretatur. Nam latria Grece, Latines servitus dicitur, quae quantum ad veram religionem attinet, non nisi uni et soli deo debetur. Hanc sicut impia superbia sive hominum sive daemonum, sibi exhiberi vel iubet vel cupit. Ita pia humilitas vel hominum vel angelorum sanctorum, sibi oblatam recusat, et cui debetur ostendit. Idolum autem est simulacrum, quod humana effigie factum et consecratum est iuxta uocabuli interpretationem. Idos enim grece formam sonat, et ab eo per diminutionem idolum deductum , aeque apud nos formulam facit. Igitur omnis forma vel formula idolum se dici exposcit. Inde idolatria omnis, circa omne idolum famulatus et servitus. Quidam vero Latini ignorantes Graecam imperite dicunt, idolum ex dolo sumpsisse nomen, quod diabolus creaturae cultum divini nominis invexit.

Daemonas a Grecis dictos aiunt, quas idem nans, id est peritos ac rerum scios, praesciunt enim futura multa, unde et solent responsa aliqua dare. Inest enim illis cognitio rerum plusquam infirmitati humane, partim subtilior sensus acumine, partim experientia longissimae uitae, partim per dei iussum angelica revelatione. Hi corporum aeriorum natura iugent, ante transgressionem quidem caelestia corpora gerebant, lapsi vero in aeriam qualitatem conversi sunt. Nec aeris illius puriora spatia, sed ista caliginosa tenere perpessi sunt qui eis quasi carcer est usque ad tempus iudicii, hi praevaricatores angeli quorum diabolus princeps est. Diabolus Hebraice dicitur deorsum fluens, quia quietus in caeli culmine stare contempsit, sed superbiae pondere deorsum corruens cecidit. Grece vero diabolus criminator uocatur, quod vel crimina in quae ipse inlicite ad deum refert, vel quia electorum innocentiam criminibus fictis accusat. Unde et in Apocalipsi uoce angelica dicitur: Proiectus est accusator fratrum nostrorum qui accusabat illos in conspectu dei nostri die ac nocte.

Satanas in Latinum sonat adversarius sive transgressor. Ipse est enim adversarius qui est veritatis inimicus et semper sanctorum uirtutibus contra ire nititur. Ipse et transgressor, quia praevaricator effectus in veritate qua conditus est non stetit. Idem et temptator quia temptandam iustorum innocentiam postulat, sicut in Iob scribitur: Antichristus appellator quia contra Christum venturus est, non quomodo quidem simplices intellegunt Antichristum ideo dictum quod ante Christum venturus sit, id est ut post eum veniat Christus, sed Antichristus Grece dicitur, quod est Latine contrarius Christo. Anti enim in Latinum contra significat, Christum enim se mentietur dum venerit, et contra eum dimicabitur et adversabitur sacramentis Christi, ut veritatis eius evangelium solvat. Nam et templum Hierosolimis reparare et omnis veteris legis cerimonias restaurare temtabit. Sed et ille Anticristus est qui negat esse deum, Christum contrarius enim Christi est. Omnes enim qui exeunt de ecclesia et ab unitate fidei praeciduntur, et ipsi Antichristi sunt.

Bel idolum Babilonium est, quod interpretatur verus. Fuit enim hic Belus pater Nini primus rex Assiriorum, quem quidam Saturnum appellant, quod nomen et apud Assirios et apud Afros postea cultum est. Unde et lingua Punica bal, deus dicitur. Apud Assirios autem Bel uocatur quadam sacrorum suorum ratione et Saturnus et Sol. Belfegor interpretatur simulacrum ignominiae. Idolum enim fuit Moab cognomento Baal super montem Fogor, quem Latini Priapum uocant deum orcorum. Fuit autem de Lapsaco civitate Ellesponti de qua pulsus est, et propter uirilis membri magnitudinem in numero deorum suroum eum Greci transtulerunt, et in numine ortorum sacraverunt. Unde et dicitur praeesse ortis propter eorum fecunditatem. Belzebub idolum fuit Accaron quod interpretatur uir muscarum. Zebub enim musca uocatur. Spurcissimum igitur idolum ideo uirum muscarum uocarunt. Propter sordes idolatriae sive pro immundicia. Belial Beemoht ex Hebrea uoce in Latinam linguam animal sonat, propter quod de excelsis ad terrena cecidit, et pro merito suo ut animal brutum effectus sit. Ipse est et Leviathan id est serpens de aquis, quia in huius saeculi mari uolubili versatur astutia. Leviathan autem interpretatur additamentum eorum, quorum scilicet nisi hominum quibus in Paradiso semel culpam prevaricationis intulit, et hanc usque ad aeternam mortem cottidie persuadendo adicit vel extendit. Quaedam nomina deorum suorum gentiles vanas fabulas ad rationes fisicas conantur traducere, ea que in causis elementorum composita esse interpretantur. Sed hoc a poetis totum fictum est, ut deos suos ornarent aliquibus figuris, quos perditos ac dedecoris infamia plenos fuisse historiae confitentur. Omnino enim fingendi locus vacat ubi veritas cessat.

Saturnus origo deorum et totius posteritatis a paganis designatur. Hunc Latine asatu appellatum ferunt, quasi ad ipsum satio omnium pertineat rerum vel a temporis longitudine quod saturetur annis. Unde et eum Greci Cronos nomen habere dicunt, id est tempus, quod filios suos fertur devorasse, hoc est annos quos tempus produxerit in sere solvit, vel quod eo semina unde oriuntur iterum redeunt hunc caeli patris abscidisse genitalia dicunt, quia nihil in caelo de seminibus nascitur, falcem tenet inquivunt propter agriculturam significandam, vel propter annos et tempora quod in se redeant, vel propter sapientiam quod intus acuta sit. In aliquibus autem civitatibus Saturno liberos suos apud gentiles immolabant, eo quod Saturnum poetae liberos suos devorasse solitum tradiderunt.

Iovis fertur a iuvando dictus, et Iupiter quasi iuvans pater hoc est omnibus praestans. Hunc et privato nomine Iovem optimum dixerunt, dum fuisset incertor in suis impudicus in extraneis. Quem modo taurum fingunt propter Europae raptum, fuit enim in navi, cuius in signe erat taurus, modo Danaes per imbrem aureum appetisse concubitum, ubi intellegitur pudiciciam mulieris ab euro fuisse corruptam, modo in similitudinem aquilae, propter quod puerum ad stuprum rapuerit, modo serpentem, quia raptaverit et cignum, quia cantaverit. Et ideo non figurae istae sunt, sed plane de veritate scelera. Unde turpe erat tales deos credi quales homines esse non debeant.

Ianum dicunt quasi mundi vel caeli vel mensam ianuam. Duas Iani facies faciunt propter orientem et occidentem. Cum vero faciunt eum quadri frontem et ianum geminum appellant, ad quattuor mundi partes hoc referunt, vel ad quattuor elementa sive tempora, sed indum hoc fingunt monstrum non deum faciunt. Neptunum aquas mundi praedicant, et dictus ab eis Neptunus quasi in nube tonans. Vulcanum uolunt ignem, et dictus Vulcanus quasi uolans candor, vel quasi uolicanus quod per aerem uolet. Ignis enim e nubibus nascitur. Unde etiam Omerus dicit eum precipitatum de aere in terras, quod omne fulmen de aere cadit. Idcirco autem Vulcanus de femore Iovis fingitur natus, quod fulmina de imo aere nascuntur. Claudus autem dicitur Vulcanus, quia per naturam numquam rectus est ignis, sed quasi claudus eius modi speciem motumque habet. Ideo autem in fabrorum fornace eundem Vulcanum auctorem dicunt, quia sine igne nullum metalli genus fundi extendique potest.

Pluton Grece, Latine Diespiter vel ditis pater, quem alii Orcum uocant, quasi receptorem mortium, unde et orca nuncupatur vas quod recepit aquas, ipse et Grece Caron. Liberum a libera mento appellatum uolunt, quod quasi mares in coeundo per eius beneficium emissis seminibus liberentur. Quod idem liber muliebri et delicato corpore pingitur. Dicunt enim mulieres ei ad tributas et uinum propter excitandam libidinem, unde et frons eius pampino cingitur, sed ideo coronam uiteam et cornu habet, quia cum grate et moderate uinum bibitur. Laetitiam praestat, cum ultra modum excitat lites, id est quasi cornua dat. Idem autem et licus a potu liei, quod multo uino membra solvantur. Iste et Grece Dionisius, a monte in Diaeniso, ubi dicitur esse nutritus. Caeterum est et nisa civitas in qua colitur idem liber unde niseus dictus est. Mercurium sermonem interpretantur. Nam ideo Mercurius quasi medius currens dicitur appellatus, quod sermo currat inter homines medius. Ideo et Ermes Grece quod sermo, vel interpretatio quae ad sermonem utique pertinet Ermenia dicitur. Ideo et mercibus pre esse quia inter vendentes et et ementes sermo fit medius, qui ideo fingitur habere pennas quia citius verba discurrunt, unde et velox et errans inducitur. Alas eius in capite et in pedibus significare uolucrem fieri per aera sermonem, nuntium dictum quoniam per sermonem omnia cogitata enunciantur. Ideo autem furti magistrum dicunt, quia sermo animos audientium fallit. Virgam tenet, qua serpentes dividit id est venena. Nam bellantes ac dissidentes interpretum oratione sedantur. Unde secundum Livium legati pacis caducatores dicuntur. Sicut enim per feciales bella inducebantur, ita pax per caducatores fiebat. Ermes autem dicitur Grece apotes ermenias, Latine interpres. Qui ob uirtutem multarumque artium scientiam Trimegestus id est ter maximus nominatus est. Cur autem eum capite canino fingunt, haec ratio dicitur, quod inter omnia animalia, canis sagacissimum genus et perspicax habatur.

Martem deum belli esse dicunt, et Martem appellatum quia per uiros pugnatur, ut sit Mars, mas. Licet et tria sint gera consuetudinum, sicut Scitharum, ubi et feminae et uiri in pugnam eunt. Amazontim, ubi solae feminae, Romanorum aliarumque gentium, ubi soli mares. Item martem quasi effectorem mortium. Nam a marte mors nuncupatur, hunc et adulterum dicunt, quia belli gerantibus incertus est eventus. Quod vero nudo pectore stat, ut bello se quisque sine formidine cordis obiciat. Mars autem apud Grecos gradivus dicitur, eo quod in bello gradum inferant qui pugnant, aut quod impigre gradiantur.

Apollinem quamvis divinatorem et medicum appellent, ipsum tamen etiam solem dixerunt, quasi solum, ipsum Titan quasi unum ex Titanis qui adversum solem non fecit. Ipsum febum hoc est adolescentem, unde et sol puer pingitur eo quod cottidie oriatur et nova luce nascatur. Pithium quoque eundem Apollinem, uocari aiunt a pithone immense molis serpente, cuius non magis venena quam magnitudo terrebat. Hunc Apollo sagittarum ictibus sternens, nominis quoque spolia reportavit ut pithius uocaretur. Unde et ob insigne uictoriae, pithia sacra celebranda constituit.

Dianam quoque germanam eius similiter lunam et viarum presidem aiunt, unde et uirginem uolunt, quod via nihil pariat, et ideo ambo sagittas habere finguntur, quod ipsa duo sidera de caelo radios usque ad terras emittant. Dianam autem uocatam quasi duanam, quod luna et die et nocte appareat. Ipsam et lucinam asseverant eo quod luceat. Eandem et triviam, eo quod tribus fingatur figuris. De qua Virgilius: Tria uirginis ora Dianae, quia eadem Luna, eadem Diana, eadem Proserpina uocatur. Sed cum luna fingitur sub lustri splendet et amictu, cum subcincta iacet calamos latonia uirgo est, cum sub nixa sedet solio Plutonia coniunx. Latonia autem Diana eo quod Latonae fuerit filia.

Cererem id est terram a creandis frugibus asserunt dictam, appellantes eam nominibus plurimis. Dicunt etiam eam et opem, quod opere melior fiat terra. Proserpinam quod ex ea proserpiant fruges. Vestam, quod herbis vel variis vestita sit rebus vel avis vastando. Eandem et tellurem et matrem magnam fingunt turritam cum timpano, et gallo, et strepitu cimbalorum. Matrem uocatam quod plurima pariat. Magnam quod cibum gignat. Almam, quia universa animalia fructibus suis alit. Est enim elementorum nutrix terra, simulacrum eius cum clavi fingitur, quod tellus hieme clauditur, vere aperitur ut fruges nascantur, quod timpanum habet, significare uolunt orbem terrae, quod curru vehi dicitur, quia ipsa est terra quae pendet in aere, quod sustinetur rotis, quia mundus rotatur et uolubilis est. Leones illi subiciunt mansuetos, ut ostendant mullum genus esse terrae tam ferum quod non subigi possit ab ea vel superari. Quod in capite turritam gestat coronam, ostendit superpositas terrae civitates, quasi insignitas turribus constare, quod sedes finguntur circa eam, quia cum omnia moveantur, ipsa non movetur. Coribantes eius ministri cum strictis gladiis esse finguntur, ut significetur omnis pro terra sua debere pugnare. Quod Gallos huic deae ut servirent fecerunt, significant qui semine indigeant, terram sequi oportere. In ea quippe omnia repperire quod se apud eam iactant. Precipitur inquiunt, ut qui terram colunt ne sedeant, semper enim esse quod agant. Cimbalorum autem sonitus, ferra mentorem crepitus incolendis agris, et ideo aere colebant, priusquam ferrum esset inventum. Eandem vestam et ignem esse perhibent, quia terram ignem habere non dubium est, ut ex Ethna vulcanoque datur intellegi, et ideo uirginem putant, quia ignis inviolabile sit elementum, nihilque nasci possit ex eo, quippe qui omnia quae arripuerit absumat. Ovidius in Fastis: Ne tu aliud vestam quam uivam intellege flammam. Nataque de flamma corpora nulla uides. Propterea et uirgines ei servire dicunt, eo quod sicut ex uirgine. Ita nihil ex igne nascatur.

Iunonem dicunt quasi ianonem id est ianuam pro purgationibus feminarum, eo quod quasi pro ortas matrum natorum pandat, et nubentum maritis, sed hoc philosophi. Poetae autem Iunonem Iovis asserunt sororem et coniugem. Ignem et aerem Iovem aquam et terram Iunonem interpretantur quorum duorum permixtione universa gignuntur, et sororem dicunt quod mundi pars est, coniugem quod commixta coeat. Unde et Virgilius: Tum pater omnipotens fecundis imbribus aether, coniugis in gremium descendit. Minerva apud Grecos Athenas dicitur, id est femina. Apud Latinos autem Minervam uocatam, quasi deam et munus artium variarum. Hanc enim inventricem multorum ingeniorum perhibent, et inde ea martem et rationem interpretantur, quia sine ratione nihil potest contineri, quae ratio quia ex solo animo nascitur, animumque putant esse in capite et cerebro, ideo eam dicunt de capite Iovis esse natam, quia sensus sapientis qui invenit omnia in capite est. In cuius pectore ideo caput Gorgonis fingitur, quod illic est omnis prudentia quae confundit alios et imperitos ac saxeos comprobat, quod et in antiquis imperatorum statuis cernimus in medio pectore locatam propter insinuandam sapientiam et uirtutem. Haec Minerva et Tritonia dicitur. Triton enim Affrice palus est. Circa quam fertur uirginali apparuisse aetate, propter quod Tritonia nuncupata est. Unde et tanto proclivius dea credita est, quanto minus origo eius innotuit. Pallas autem dicta ab insula Pallene in Tracia in qua nutrita est, vel apotui palle in todori, id est ab hastae percussione, vel quod pallantem gigantem occiderit.

Venerem exinde dicunt nuncupatam, quod sine vi feminae uirgo esse non desinat. Hanc Greci Afrodin uocant propter spumam sanguinis generantem. Afrodin enim Grece spuma uocatur, quod autem fingunt Saturnum caelo patri genitalia abscidisse et sanguinem fluxisse in mare. Atque eo spuma maris concreta Venus nata est, illud aiunt quod per coitus salsi humoris substantia est, et inde Afrodin Venerem dici, quod coitus spuma est sanguinis, quae ex suco uiscerum liquido salsoque constat. Ideo autem Venerem Vulcani dicunt uxorem, quia Venerium officium non sine calore consistit. Unde est frigidus in Venerem senior. Nam quod Saturnus dicitur patri caelo uirilia amputasse, quae in mare cadentia Venerem creaverunt, quod ideo fingitur, quia nisi humor de caelo in terram descenderit nihil creatur. Cupidinem uocatum ferunt propter amorem. Est enim demon fornicationis, qui ideo alatus pingitur, quia nihil amantibus levius, nihil mutabilius invenitur. Puer pingitur, quia stultus est et inrationabilis amor. Sagittam et facem tenere fingitur sagittam, quia amor cor vulnerat, facem , quia inflammat.

Pan dicunt Greci, Latini Silvanum, deum rusticorum, quem in naturae similitudinem formaverunt, unde et Pan dictus est id est omne. Fingunt enim eum ex universali elementorum specie. Habet enim cornua in similitudinem radiorum solis et lunae. Distinctam maculis habet pellem propter caeli sidera. Rubet eius facies ad similitudinem aetheris, fistulam septem calamorum gestat, propter armoniam caeli, in qua septem sunt soni, et vii discrimina uocum. Villosus est, quia tellus convestita est. Agit ventibus, pars eius inferior foeda est, propter arbores, et feras, et pecudes. Caprinas ungulas habet, ut soliditatem terrae ostendat, quem uolunt rerum et totius naturae deum, unde Pan quasi omnia dicunt.

Isis lingua Aegyptiorum terra appellatur, quam isin uolunt esse. Fuit autem Isis regina / Aegyptiorum in Achis regis filia, quae de Grecia veniens, Aegyptios litteras docuit, et terras colere instituit, propter quod et terram eius nomine appellaverunt. Serapis omnium maximus Aegyptiorum deus, ipse est apis rex Argivorum. Qui navibus transvectus in Aegyptum, cum ibidem mortuus fuisset, Serapis appellatus est, propterea quia arca in qua mortuus ponitur quam sarcofagum uocant Faros dicitur Grece. Et ibi eum venerari sepultum caeperunt, priusquam templum eius esset instructum. Sed apis sorapis primo, deinde una litteram commutata Serapis dictus est. Apis fuit apud Aegyptios taurus Serapi consecratus, et ab eo ita cognomitatus, quem Aegyptus instar numinis colebat, eo quod de futuris daret quaedam manifesta signa. Apparebat enim in Memphis, quem centum antistites prosequebantur, et repente velud limphatici precanebant, huius capitis imaginem sibi in heremo Iudei fecerunt.

Fauni a fando velud a potes fanis dicti, quod uoce non signis ostendere viderentur futura. In lucis enim consulebantur a paganis, et responsa illis non signis sed uocibus dabant. Genium autem dicunt, quod quasi uim habeat omnium rerum gignendarum, seu a gignendis liberis, unde et genitales, lecti dicebantur a gentibus, qui novo marito sternebantur. Haec et alia sunt gentilium fabulosa figmenta quae interpretata sic habentur, ut ea non intellecta damnabiliter tamen adorent. Fatum autem dicunt esse quicquid dii fantur, quicquid Iuppiter fatur, a fando igitur fatum dicunt id est a loquendo, quod nisi hoc nomen iam in alia re soleret intellegi, quo corda hominum nolimus inclinare, rationabiliter possemus a fando fatum appellare, non enim abnuere possumus esse scriptum in litteris sacris, semel locutus est deus duo haec audivi, et caetera. Quod enim dictum est semel locutus est, intellegitur immobiliter, hoc est incommutabiliter est locutus, sicut novit incommutabiliter omnia quae futura sunt, et ipse facturus est. Tria autem fata fingunt, in colo et fuso digitisque fila ex lana torquentibus, propter tria tempora, praeteritum quod infuso iam necum atque involutum est, presens quod inter digitos nentis trahitur, futurum in lana quae colo impliata est, et quod adhuc per digitos nentis ad fusum tamquam presens ad praeteritum traiciendum est. Parcas cata antifrasin appellatas, quod minime parant, quas tres esse volverunt, unam quae uitam hominis ordiatur, alteram quae contexat, terram quae rumpat. Incipimus enim cum nascimur sumus cum uivimus, desumus cum inter imus.

 Fortunam a fortuitis nomen habere dicunt, quasi deam quandam res humanas variis casibus et fortuitis illudentem, unde et caecam appellant, eo quod passim in quos libet incurrens sine ullo examine meritorum et ad bonos et ad malos venit. Fatum autem a fortuna separant, et fortunam quasi sit in his quae fortuitu veniunt nulla palam causa. Fatum vero appositum singulis et statutum aiunt. Aiunt et tres furias feminas crinitias serpentibus propter tres effectus quae in animis hominum multas perturbationes gignunt, et interdum cogunt delinquere ut nec fame periculisue respectum habere permittant. Ira quae uindictam cupit, cupiditas, quae desiderat opes, libido, quae appetit uoluptates, quae ideo furiae appellantur, quod stimulis suis mentem feriant et quietam esse non sinant.

Nimfas deas aquaram putant dictas a nubibus. Nam ex nubibus aquae, unde nomen derivatum est nimfas aquarum deas quasi numina limpharum. Ipsa autem dicunt et musas quas et nimfas, nec immerito, nam aquae motus musicen efficit. Nimfarum apud gentiles varia sunt uocabula. Nimfas quippe montium Oreades dicunt, silvarum Driades, fontium Amadriades, camporum Maides, maris Naides. Eroas dicunt a Iunone traxisse nomen. Grece enim Iuno era appellatur, et ideo nescio quis filius eius secundum Grecorum fabulam eros fuit nuncupatus, hoc uidelicet velud mysticum significante fabula quod aer Iunoni deputetur ubi uolunt Eroas habitare, quo nomine appellant alicuius meriti animas defunctorum quasi Heroas id est uiros aerios et caelo dignos propter sapientiam et fortitudinem.

Penates gentiles dicebant omnes deos quos domi colebant, et penates dicti quod essent inpenetrabilibus id est in secretis. Hi dii quomodo uocabantur vel quae nomina habuerint ignorantur. Manes deos mortuorum dicunt quorum potestatem inter lunam et terram asserunt, a quibus et mane dictum existimant, quos putant habere qui manus id est rarus est. Manes dictos sive quia late manant per auras, sive quia mites sunt in manibus contrario nomine hoc appellantur. Apuleius autem ait eos cata antifrasin dici manes, hoc est mites ac modestos, cum sint terribiles et immanes, ut parcas, ut Eumenides, lacuas ex hominibus factos demones aiunt,qui meriti mali fuerint quarum natura dicitur terrere parvulos et in angulis garrire tenebrosis. Lamias quas fabulae tradunt infantes corripere ac laniare solitas a laniando specialiter dictas. Pilosi qui Grece panitae, Latine incubi appellantur, sive invii, ab ineundo passim cum animalibus. Unde et incubi dicuntur ab incumbendo, hoc est stuprando, saepe enim improbi existunt et iam mulieribus et earum peragunt concubitum, quos demones galli dusios nuncupant, quia assidue hanc peragunt immundiciam. Quem autem vulgo incumbonem uocant, hunc Romani faunum ficarium dicunt, ad quem Oratius dicit, Faune nimfarum fugientium amator per meos fines et aprica rura lenis incedas. Sed falsis diis et figmentis hominum spretis de quibus Psalmista ait: Omnes dii gentium daemoniam dominus autem caelos fecit, differentiam ipsius nominis pate faciemus, dii ergo gentium daemonia sunt quae nulli praestant sed in se credentes semper decipiunt semper inludunt. Nam quamvis daemones Latine scientes uocentur, quasi dei mones, humano tamen sermone convitium est. Dum ita dicimus quos execratione dignos esse iudicamus. Non immerito, quoniam in illis vera scientia non est, qui creatoris sui non secundant arbitrio. Sic et sapientes philosophos dicimus, sed hos persequitur apostoli diffinitiva sententia dicens: Sapientia huius mundi stultitia est apud deum. Unde necesse est ut hoc scientes pro non intellegentibus eos habeamus.

Daemon est igitur a deo quaedam sicut et bonorum angelorum excellens homines creata substantia quae propria faciente superbia eo usque pervenit, ut naturali dignitate deposita malus operibus semper insistat, tamen alibi scriptum est. Deus stetit in sinagoga deorum in medio autem deus discernit, uno verborum Christus mirabili nobis brevitate declaratur, ipse enim deus stetit in sinagoga, qui sedit ad dexteram patris. Situs enim isti corporales sunt. Nam si maiestatem eius intendus ubique totus ubique plenus est, nec potest dici natura deitatis stare vel sedere qui nulla loci determinatione concluditur. Sic enim de ipso et Iohannes Baptista dicit: Medius autem vestrum stat, quem uos nescitis. Addidit etiam deorum ut evidentius de hominibus dictum adverteris, inter quos corporaliter habitasse cognoscitur Christus, sicut Hieremias propheta predixit: Post haec in terris uisus est et cum hominibus conversatus est. Nam hoc de hominibus sepius dictum invenimus, unde et ad Moysen dicitur constitute deum Faranonis et inferius psalmus ipse dicturus est: Ego dixi dii estis et filii excelsi omnis. Sic enim et filios dei homines uocamus, quos si ad naturam deitatis referas, unum est verbum quod veraciter ac proprie sic debeat nuncupari. Dicimus non numquam abusive deos et superas potestates, sicut ait apostolus: Et si sint qui dicantur dii, sive in caelo sive in terra nobis, tamen unus est deus pater. Sequitur, In medio autem deos discernit, id est apostolos atque iustos qui maiestatis eius monita fidemque secuti sunt, discernere enim ad prescientiam pertinet intellectumque divinem qui nos de massa peccati eripit, et ad caelorum regna perducit. Unde etiam apostolus dicit: Quis enim te discernit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL