Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hrabanus Maurus
De rerum naturis

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to show the links to concordance

III. De regnis miliaeque vocabulis.

Regnum a regibus dictum, nam sicut reges a regnando uocati ita regnum a regibus. Regnum universae nationes, suis quisque temporibus habuerunt ut Assirii, Medi, Persi, Aegiptii, Greci, quorum vices sors temporum ita uolutavit, ut alterum ab altero solveretur. Inter omnia autem regna terrarum duo regna ceteris gloriosa traduntur. Assiriorum primo, deinde romanorum, temporibus et locis inter se ordinata atque distincta. Nam sicut illud prius et hoc posterius, ita illud in oriente, hoc in occidente exortum est, denique in illius fine huius initium confestim fuit, regna cetera ceterique reges velut appendices istorum habentur. Sed inter omnia regna illud maxime appetendum est regnum quod stabile et fixum permanet atque in aeterna pace consistens, nullum habebit finem cuius regni rex est Christus de quo propheta ait: Multiplicabitur ei imperium et pacis non erit finis, super solium David et super regnum eius ut confirmet illud et corroberet in iudicio et iustitia a modo et usque in sempiternum. De quo etiam angelus ad Mariam ait: Dabit illi dominus deus sedem David patris sui, et regnabit in domo Iacob in aeternum et regni eius non erit finis. Ad cuius regni possessionem ipse nos cottidie uocat per scripturas sacras et predicatores evangelii, ut spernem terrena et desideremus caelestia, illuc que pervenire perrectam fidem et bona opera contendamus ad quod in die iudicii ipse rex regum cum sederit in sede maiestatis suae et congregabuntur ante eum omnes gentes, electos suos qui a dextris eius erunt invitat dicens: Venite benedicti patris mei percipite regnum quod uobis paratum est ab origine mundi. Caeterum: in hoc mundo illa regna laudabilia sunt, que subiciuntur regi vero domino uidelicet Christo qui in toto orbe terrarum in gentibus et locis diversis dilatans ecclesiam suam gubernat ac regit secundum uoluntatem suam atque regna loquitur propheta in Psaltero dicens: Regna terrae cantate deo psallite domino, psallite deo qui ascendit super caelos celorum ab oriente. Dicens enim regna terrae, omne genus hominum significare uoluit, quia licet sint gentes quae non habeant reges tamen hoc verbo concluditur quicquid gentium esse sentitur. Quod dicit cantate, ad animae respicit puritatem psallite, ad opera scissima quae domino probantur acepta qui ascendit super caelos caelorum, dominus utique qui de caelo descendit ad liberandam infirmitatis nostra e naturam. Ipse etiam super caelorum caelos ascendit qui sedet ad dexteram patris. Ab oriente vero quod dixit Hierosolimam evidenter ostendit, quae est in orientis partibus, collocata, unde dominus apostolis uidentibus ascendit ad caelos.

Reges a regendo uocati, sicut enim sacerdos a sacrificando ita et rex a regendo. Non autem regit qui non corrigit, recte igitur faciendo nomen tenetur, peccando amittitur, unde et apud veteres tale erat proverbium, Rex eris si recte facias si non facias non eris. Regiae uirtutes precipue iustitia et pietas. Plus autem in regibus laudatur pietas. Nam iustitia per se saevera est. Reges autem ob hanc causam apud Grecos basilei uocantur, quia tamquam bases populum sustinent, unde et bases coronas habent. Quanto enim quisque magis preponitur, tanto amplius pondere laborum gravatur. Tiranni Grece dicuntur, idem Latine et reges. Nam apud veteres inter regem et tirannum nulla discretio est, ut pars pacis erit dextram tetigisse tiranni, fortes enim reges tiranni uocabantur. Nam tiro fortis, de qualibus dominus loquitur dicens: Per me reges regnant et tiranni tenent terram. Iam postea in usum accedit tirannos uocari pessimos, atque improbos reges luxuriosae dominationis cupiditatem et crudelissimam dominationem in populis exercentes. Rex mistice deus intellegitur, ut est illud in Psalmo: Deus autem rex noster ante saecula. Regina est autem sancta ecclesia ut est illud in Psalmo: Astutit regina a dextris tuis. Item reges sancti apostoli sive sancti ceteri sum ut legitur in Psaltero: Deus quidas uindictas, et in regum potens est et dat uirtutem regibus nostris. Item reginae sunt animae perfectorum quae non sunt ancillae peccati, ut in Canticis canticorum dicitur: Sexaginta sunt reginae. Reges enim recte sancti homines dicuntur, qui spiritus auctoritate secundum uoluntatem dei animas suas regunt, et regi regum domino uidelicet Christo oboediendo subiciuntur, qui iuxta Psalmiste uocem dominabitur a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis terrae, cui reges Tharsis et insulae munera offerunt, reges Arabum et Saba dona adducent. Et adorabunt eum omnes reges terrae omnes gentes servient ei. Dominabitur dicit cultu religionis, latius innotescit, utique dominus Christus de quo superiora canunt et inferiora dictura sunt, istud autem ad Salomonem filium David omni mondis non potest pertinere, qui tantum ingente iudea rex fuisse cognoscitur. Nam si Maria ista nostratia velis intellegere totius mundi ambitum quem versus iste significat, non prevalebis advertere. Reges ergo Arabiae sunt qui blandimenta corporum rigidae subiciunt disciplinae, similiter Saba unde Sabei dicti sunt, quamvis corporali delectatione prevaleat et iocundis odoribus sit referta, suaviora tamen conversi eius populi offerunt dona uirtutum, quod autem ait, Et adorabunt eum omnes reges terrae, per omnes reges cunctas nos uoluit intellegere nationes, quia nulla gens est quae in parte populi sui proprium non adoret auctorem, item reges, pravi doctores intelleguntur, ut est illud prophetae, ipsi regnabunt et non ex me. Tirannus autem vel diabolum tipice potest figurare vel Antichristum, qui contraria semper Christi imperio agere moliuntur, et hos secuntur perversi homines qui cupiditatem terrenam sectantes crudeliter magis premere populum Christianum eligunt, quam modesta dispositione regere et rite ac consulte illi preesse.

Consules appellantur a consulendo, sicut reges a regendo, sicut leges a legendo. Nam cum Romani regum superbam dominationem non ferrent annua imperia binosque consules sibi fecerunt. Nam Fastus regius non benivolentia consulentis sed superbia dominantis erat. Hinc igitur consules appellati vel a consulendo civibus, vel a regendo cuncta consilio, quos tamen ideo mutandos per annos singulos elegerunt, ut nec insolens diu maneret, et moderatior cito succurreret. Inde autem duo pares quia unus rem civilem alter rem ministrabat, regnaverunt autem annis quadringentis sexaginta quatuor. Consules autem recte dici possunt magistri ecclesiae hoc est episcopi atque presbyteri et caeteri qui consiliis secundum sanctarum scripturarum traditionem plebem sibi subiectam adiuvant atque gubernant, hoc autem nomen potestatis ex gentilium traditione inventum ideo posui, quia bene convenit ecclesiasticae dignitati, ut interiora et exteriora omnia agant cum consilio atque prudentia, secundum illud quod scriptum est omnia factum consilio et prefactum non penitebis. Nam Cesaris nomen aut Augusti. Non aliter domino nostro convenire arbitror nisi sub significatione monarchiae qua solus regnat in caelis et in terris, et quia sub eius imperio consistunt universa. Monarchiae sunt qui singularem possidens principatum qualis fuit Alexander apud Grecos, Iulius apud Romanos. Hinc et monarchia dicitur, monos quippe singulariter Greco nomine, archia principatus est. Tetrarchae sunt quartam partem regni tenentes. Nam tetra IIII sunt qualis fuit apud Iudeam Philippus princeps, et dignitatis modum significant et ordinis. Sicut est illud Virgilianum: Princeps ardentem continguit lampada Turnus. pro primus. Dictus autem princeps a capiendo significationem, quod primus capiat, sicut municeps ab eo quod munia accipiat. Legitur ergo in propheta de Christo quod ipse sit princeps pacis cuius principatus est super humerum eius quia in cruce exaltatus omnia trahit ad seipsum et ideo illi curvabitur omne genu et confitebitur omnes lingua quia ipse in gloria dei patris uivit et regnat in secula. De quo principe ita legitur in Ezechihele: Princeps sedebat in ex hoc est in porta clausa et comedebat panem suum. Dicuntur et apostoli principes et doctores ecclesiae dei, de quibus scriptum est in Psalmo: Principes populi convenerunt cum deo Habraham. Et item constitues inquit eos principes super omnem terram, quorum principatus nimis confortatus est quia hic suis monitis usque in finem mundi regunt ecclesiam. Et in die iudicii futuri sunt iudices cum Christo ad quos ipse ait: Cum sederit filius hominis in sede maiestatis suae sedebitis et uos supersedes XII iudicantes, XII tribus Israhel. Rursum principes sunt sancti ut in Salomone: Vidi servos in equis id est peccatores in carnali potentia et principes quasi servos ambulantes super teram. Item in contrariam partem principes exstiterunt accipiuntur ut propheta dicit: Principes exstiterunt et non cognovi. Item princeps diabolus sive Antichristus sicut in Ezechihele dominus de eo loquitur dicens: Fili hominis leva planctum super principem Tiri, id est princpem tribulationis.

Dux dictus eo quod sit ductor exercitus, sed non statim quicumque principes vel duces sunt, etiam reges dici possunt. In bello autem melius ducem nominari quam regem. Nam hoc nomen exprimit in prelio ducentem. Unde et Virgilius: Ducis Evandri. Salustius quo cupidinis in ore ducis sese quisque bonum non dicit in ore consulis. Dux enim ille vere dici potest, qui in calle iustitiae incedens sequentes seducit per fidem rectam et bona opera ad uitam aeternam. Unde propheta dominum deprecatur dicens: Deduc me domine in via tua et ambulabo in veritate tua. Et alibi spiritus inquit tuus bonus deducet me in viam rectam. Unde et ipse salvator dux a propheta legitur in evangelio ubi scriptum est: Et tu Bethleem terra Iuda nequaquam minima es in principibus Iuda, ex te enim exiet dux qui regat populum meum Israhel. Item dux dominus Iesus Christus intellegitur in illo Esaiae: Ecce testem populi dedi eum ducem ac preceptorem. Et alibi et servus meus David princeps in medio eorum. Duces sunt sancti praedicatores eo quod trahant fidelium greges post se. Item in contrariam partem duces heretici sunt, Iudei sive doctores improbi, ut in evangelio: Dimittite eos caeci sunt duces caecorum, si caecus caecum duxerit ambo in foveam cadunt. Fortis dominus est ut in Psalmo legitur: Dominus fortis et patiens, et in Iob: Sapiens corde et fortis robore. Fortes sancti sunt ut in Canticis canticorum: Ecce lectum Salomonis lx fortes ambiunt ex fortissimis Israel. Fortis diabolus ut in evangelio: Cum fortis armatus custodit atrium suum in pace sunt omnia possidet.

Patrici iinde uocati sunt pro eo quod sicut patris filiis ita provideant rei publicae. Praefecti dicti eo quod pretoria potestate presint, pretores idem qui et prefecti quasi prepositores. Presides vero dicti quia alicuius loci tutelam presidialiter tenent. Pretores autem quasi preceptores civitates et principes, idem et questores quasi questiones eo quod questionibus presint, consilium enim et causa apud eos est. Proceres sunt principes civitatis quasi procedes quod ante omnes honere precedunt. Tribuni uocati quia militibus sive plebibus iura tribuunt. Ciliarchae sunt qui mille prese habent quos nos millenarios nuncupamus, et est Grecum nomen. Centuriones dicti eo quod presunt centum militibus, sicut quinquagenarii quia in capite sunt quinquaginta militum, sicut quinquagenarii quia in capite sunt quinquaginta militum, sicut decani ab eo quod decem militibus preferuntur. Hae autem species prelatorum in ecclesia rite tenentur, quando unusquisque prepositus iuxta ritum et ordinem suum curam habet subditorum ne per devia erroris pregant neque in iustis operibus insistant, nec non et caveant ne alius alterum noceat nec per uiolentiam obprimat, sed concordes invicem et pacifici uitam modestam ducant. Unde et in veteri lege Iethro cognatus Moysi dedit illi consilium ut constitueret in plebe tribunos, et centuriones, et quinquagenarios, et decanos quatenus ipsi minora decernerent atque dividicarent, ipse vero eaque ad deum pertinent subditis suis dispensaret. Hinc et apostolus Hebreis precepit dicens: Oboedite prepositis vestris in domino et subiacete eis. Ipsi enim pervigilant quasi pro animabus vestris domino reddituri rationem, ut cum gaudio hoc faciant et non gementes, hoc enim expedit uobis. Et iterum, mementote inquit prepositorum vestrorum, qui locuti sunt verbum dei quorum intuentes exitum conversationis imitamini fidem.

Miles dictus quia mille erant ante innumero uno vel quia unus est ex mille electus. Romulus autem primus ex populo milites sumpsit et appellavit. Liber vero primus militaie ordinem docuit. Miles autem ordinarius dicitur aut extraordinarius. Ordinarius est qui per ordinem est militat nec adhuc aliquem consecutus est gradum honoris, est enim gregarius id est humilis militiae extraordinarius vero qui ob uirtutem provoderetur ex ordine. Emeriti dicuntur veteri solutique militae, qui iam in usu prelii non sunt, et quia mereri militare dicuntur, ab stipendiis scilicet quae merera. Idem et veterani dicuntur, quia iam in usu proelii non sunt sed per multos militiae labores quietis suffragium consequuntur. Equestres milites dicti quod aequo sedeant et militant in aequestri ordine. Tirones dicuntur fortes pueri qui ad militiam deleguntur atque armis gerendis habiles existunt. Hi enim non sola professione nativitatis, sed ab aspectu et valitudine corporis existimantur. Unde et tirones dicti quique antequam sacramento probati sint milites non sunt. Romanae autem militiae mos fuit puberes primos exerceri armis. Nam sexto decimo anno tirones militabant quo etiam solo sub custodibus agebant. Conscripti militi dicuntur quia in tabulis conferuntur ab eo qui eos dicturus est sicut transcripti uocantur. Cum de alia in aliam legionem transeunt et inde transcripti quia nomina dant ut transscribantur, et optiones dicti quod sint electi. Nam optare eligere est sicut est illud, optavitque locum regno, id est elegit. Excubitores dicuntur pro eo quod excubias semper agant. Sunt enim ex numero militum et in porticibus. Excubant propter regale custodiam. Excubie autem divinae sunt uigiliae nocturnae unde et uigilis. Veletes erant apud Romanos genus militie a uolitando uocati. Lecti enim agilitate iuvenes cum armis suis. Post erga equitum cum armis suis consedebant et mox cum ad hostes ventum esset equis desiliebant et continuo pedites ipsi ex alia parte equitibus per quos ad vecti fuerant dimicantibus hostem pertrubabant ab his veletibus elephanti quondam Hannibalis retro acti cum regi iam a suis non possent, fabrili scalpro inter aures ad acto necabantur.

Militia autem a milibus dicta aut a multis quasi multitia quasi negotium multorum aut a mole rerum quasi mollitia. Legio sex milium armatorum est ab electo uocata quasi lecti id est armis electi, proprie autem Macedonum falanx, Gallorum caterva, nostra legio dicitur. Legio habet lx centurias, maniplos xxx cohortes, xii turmas cc. Centuria est pars exercitur in centenos milites divisa, unde et qui his presunt centuriones dicuntur, sub centuriati vero sunt non qui in prima sed qui in secundam centuria sunt quasi sub prima centuria, tamen stricti etiam ipsi et in perpiculis positi in bello sunt ut si prima defecerit, isti quos subsecunda diximus laborantibus, primis subveniunt unde et ad insidiandum ponitur sub centuriatus, quasi armis dolosis instructus. Manipulus contra est militum. Manipuli autem dicti sunt milites, sive qui ad bellum prima manu incipiebant, sive quod antequam signa essent manipulos sibi id est fasciculos stipulae vel herbae alicuius pro signis faciebant a quo signo manipulares milites cognominatis. De quibus armatos uocat Lucanus, exemplo ad signa manipulos. Turma xxx equites sunt, Romani enim equites in una tribu ccc fuerunt, de singulis enim centuriis x dabantur et fiebat turma. Cohors quingentos milites habet.

Tria sunt militae genera: sacramentum, evocatio, coniuratio. Sacramentum in quo post electionem iurat unusquisque miles se non recedere a militia nisi post conpleta stipendia id est militiae tempora et hi sunt qui habent plenam militiam nam xx et v annis tenentur. Evocatio dum ad subitum bellum non solum miles sed et ceteri evocantur. Unde etiam consul solebat dicere qui rem publicam salvam esse vult me sequatur. Coniuratio quae fit in tumultu quando vicinum urbis periculum singulos iurare non patitur sed repente colligitur multitudo et tumultuosa in ira conflatur. Haec et tumultuosa dicitur. In acie autem istae fere formae sunt exercitur classis: cuneus, alae, nodus, cornua, agmen, quae formas et nomina ab ipsis rebus de quibus translata sunt mutuantur. Acies dicta quod ferro armata sit et acumine gladiorum. Exercitus multitudo ex uno genere ab exercitatione belli uocata. Cuneus est collecta in unum multitudo militum. Unde propter quod in unum coit, ipsa coitio in unum, cuneus nominatus est quasi couneus quia in unum omnes conguntur. Classes dictae propter divisionem exercitus, qui postea manipuli dicti sunt, unde et Virgilius: Classibus hic locus hinc acie certare solebant. Iam postea et classica navium dicta. Nodus proprie densa peditum multitudo sicut equitum turma. Nodum enim dictum pro difficultate quod uix possit resolvi. Alae in exercitu xxx equites esse dicuntur. Alae autem equites ab hoc dicti quia tegunt pedites alarum vice. Cornua uocantur extremitas exercitus quia in torta sit. Agmen dicitur quod in longitudine directum quale solet esse cum exercitus iter facit, ab agendo uocatum est eundo. Plautus, quo te agis. Et ipse est enim exercitus ambulans. Nam agmen dicitur quod in longitudine directum sit, quale solet esse cum exercitus portis procedit, quicquid fuerit aliud abusive dicitur. Milites autem Christi illi esse dicuntur qui contra diabolum pugnant, et contra uitia sortiter dimicant, quibus cum consummaverint et expleverint agonem suum, non merces terrena, sed uita promittitur aeterna. Nam de talibus apostolus ad Corinthios scripsit dicens: In carne enim ambulantes non secundum carnem militamus, nam arma militiae nostrae non carnalia sed potentia deo ad descructionem municionum consilia destruentes et omnem altitudinem ex tollentem se adversum scientiam dei, et in captivitatem redigentes omnem intellectum in obsequium Christi et inpromptu habentes ulcisci omnem inobedientiam.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL