Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hrabanus Maurus
De rerum naturis

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to show the links to concordance

II. De glebis et aquis.

Bitumen in Iudeae lacu Asfaltide emergit, cuius glebas supernatantes nautae scafis appropinquantes colligunt. In Syria autem limus est passim a terra estuans, spissatura autem utraque et densitate coeunt. Et intraque Greci spissa asfalton appellant, natura eius ardens et ignium cognata, et neque aqua neque ferro rumpitur, nisi solis muliebribus, inquinamentis utilis ad conpages navium. Mystice autem bitumen quod est ferventissimum et uiolentissimum gluten, significat dilectionis ardorem, vi magna fortitudine ad tenendam societatem spiritalem, omnia tolerantem, unde de arcae structura quam domino iubente aedificavit Noe. Ita legitur in libro Genesi, Fac ubi archam de lignis levigatis mansiunculas in archa facias, et bitumine linies eam intrinsecus et extrinsecus, et sic facies eam. Archam instruxit Noe de lignis non putrescentibus, et aecclesia construitur a Christo, ex hominibus uicturis in aeternum. Archa enim ista ecclesiam demonstrabat, quae natat in fluctibus mundi huius, quod autem eadem archa de lignis quadratis fieri iubetur, undique stabilem uitam sanctorum significat, ad omne opus puritam quacumque enim verteris quadratum firmiter stabit. Quod bitumine glutinantur arce ligna intrinsecus et extrinsecus, ut in compagine unitatis significetur tolerantia caritatis. Ne scandalis aecclesiam temptantibus, sive ab his qui intus sunt, sive ab his qui foris sunt, cedat fraterna iunctura et solvatur uinculum pacis.

Alumen uocatum, a lumine quod lumen coloribus prestat tinguendis, est autem salsugo terrae efficiturque hieme ex aqua et limo et aestivis solibus maturatur, huius species duae sunt, liquidum et spissum. Sal quidam dictum putant quod in igne exiliat, fugit enim ignem dum sit igneum, sed naturam sequitur. Quia ignis et aqua semper inter se inimica sunt. Alii sal a salo et sole uocatum, existimant. Nam aquis maris sponte gignitur spuma in extremis litoribus vel scopalis derelicta et sole decocta. Sunt et lacus et flumina et putei e quibus hauritur, de hinc in salinis ingestus sole siccatur, sedet flumina densantur in salem amne reliquo sub gelu fluente. Alibi quoque detractis arenis colligitur, crescens cum lunae noctibus. Nam in Cirena ammoniacus sub arenis invenitur, sunt et montes nativi salis in quibus ferro ceditur ut lapis renascens maius tante alicubi duritae ut muros domusque massis salis faciant sicut in Arabia. In natura quoque salis differentiae. Nam alibi suavis, alibi salsissimus commune sal in igne crepitat, fragaseum nec crepitat in igne nec exilit. Agrigentinum Sicilie, flammis patiens in aqua exilit in igne fluet. Sal mystice significat condimentum sapientiae, unde dominus ad apostolos in evangelio ait: Vos estis sal terrae, quod si sal evanuerit in quo salietur? Ad nihilum valet ultra, nisi ut mittatur forus et concalcetur ab hominibus. Sic appellantur apostoli: Quia per ipsos universam hominum conditur genus, terrae enim nomine humana natura significatur, hi salis vero verbi sapientia, quod autem apostolos suos caelestis ac divina sapientia plenos sal terrae salvator nominat, ostendens fatuos esse iudicandos, qui terrena tantum sapiunt qui temporalium bonorum velud copiam sectantes, vel inopiam metuentes amittunt aeternaque nec dari possunt ab hominibus nec auferri. Notandum autem quod salis natura in fecunditatem terrae facit. Unde et in Psalmo scriptum est: Posuit terram fructiferam in salsaginem. Et quasdam verbes legimus ira uictorum sale seminatas, ut nullum in eis germen oriretur. Allegorice autem hoc etiam bene convenit doctrinae apostolicae, ut distructis adversariorum munitionibus et peccati regno deiecto sale sapientiae conpescat ultra in carnis humanae terra, saeculi luxum, atque foeditatem germanare uitiorum. Item quia sal ad condiendos cibos carnesque siccandos aptum est, rite demonstrat, quod per predicationem evangelii fluxus restringatur uoluptatum. Et humana natura exclusis vermibus et putredine peccatorum inlesa servatur suo conditori, per eius custodiam mandatorum. Bonum quippe est dei verbum, audire frequentius sale sapientiae spiritalis cordis archana conditori. Immo ipsum cum apostolis sal terrae fieri, id est corum quoque qui adhuc terrena sapiunt, inbuendis mentibus sufficere. At si quis semel condimento veritatis inluminatus ad apostasiam redierit, quo alio doctore corrigitur, qui eam quam ipse gustabit sapientiae dulcedinem, vel adversis saeculi per territus, vel inlecebris allectus abiecit. Sicut ergo sal infatuatum, cum ad condiendos cibos carnesque siccandas valere desierit, nullo iam usui aptum erit, neque enim ut alius testatur evangelista in terram utile est, cuius iniectu germinare prohibetur, neque in sterquilinium agri culture pro futuram, quod in vacibus licet glebis inmixtum non fetare semina frugum, sed extinguere naturaliter solet. Sic omnis qui post agnitionem veritatis retro redierit, neque ipse fructum boni operis ferre, neque alios excolere valet, sed foras mittendas, hoc est ab ecclesiae est unitate secernendus, ut iuxta aliam parabolam, Inridentes eum inimici dicant, quia hic homo coepit aedificare, et non potuit consummare.

Nitrum a loco sumpsit uocabulum, nascitur enim in oppido vel regionae Aegypti, nitria ex quo et medicinae fiunt, et sordes corporum vestiumque lavantur, huius natura non multum a sale distat, habet enim uirtutem salis, et similiter oritur canescentibus siccitate litoribus. Nam sicut salem in litore maris fervor conficit solis durando in petram aquas marinas quas maior uis ventorum, vel ipsius maris fervor in litora ulteriora proiecerit. Ita in nitria ubi aestate pluviae prolixiores tellurem infundunt, aderit ardor sideris tantus qui ipsas aquas pluviales per latitudinem harenarum concoquat in petram, sali quidem vel glaciei aspectu simillimum, sed nil gelidi rigoris, nil salis saporis habentem quae tamen iuxta naturam salis in caumate durare, at in nubiloso aere fluere, ac lique fieri solet, hanc indigine sumentes servant. Et ubi opus exstiterit pro iumente utuntur, unde Iudae peccanti dicit propheta: Si laveris te nitro et multiplicaveris ubi herbam borith, maculata es in iniquitiae tua dicit dominus deus. Crepitat autem in aqua quomodo calx uiva, et ipsa quidam disperit, sed aquam lavationi habilem reddit. Cuius natura cui sit apta figurae cernens Salomon, ait: Acetum in nitro et qui cantat carmina corde pessima. Acetum quippe si mittatur in nitrum fervescit nitrum protinus et ebullit. Et perversa mens quando per increpationem corripitur, acetoni per predicationis dulcedinem bona suadetur, de correptione fit deterior, et inde in murmurationis iniquitatem succenditur, unde debuit ab iniquitate compesci. Quod autem de prophetica sententia supra commemoravi, ubi scriptum est: Si laveris te nitro et multiplicaveris tibi herbam borith, et reliqua. Per herbam borith septuaginta transtulerunt POAN , ut significarent herbam fullonum, quae iuxta ritum provinciae Palestinae, in uirentibus et umectis nascitur locis. Et ad lavandas sordes eandem uim habet quam et nitram. Nitrum autem nostrum et herba fallonis paenitentia est, ecclesiasticus quoque sermo qui arguit et increpat et corripit delinquentem mordeatioris nitri habet similitudinem. qui vero levi peccatorum sorde maculatur est levioribus purgatur monitis, porro peccata gravia quae ad mortem trahunt, nec nitro nec herba borith dilui possunt, sed gravioribus tormentis indigent, unius enim cuiusque opus quale sit ignis probabit, et in igne revelabitur, pulchreque addidit maculata est in iniquitate tua in conspectu tuo. Quod etiam si hominibus munda uidearis, mihi munda non sis, qui novi conscientias singulorum. Afronitum Grece Latine spuma nitri est, de quo quidam ait: Rusticus es nescis quid Greco nomine dicar spuma uocor nitri, Grecus es afronito colligitur autem in Asia in speluncis distillans de hinc siccatur sole optimum putatur, si minime fuerit ponderosum, et maxime fricabile colore poene purpureo.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL