Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hrabanus Maurus
De rerum naturis

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to show the links to concordance

VII. De gemmis.

Post marmorum genera gemme secuntur, quae multum auri decorem tribuunt venustate colorum. Genera gemmarum innumerabilia esse traduntur. Equibus nos ea tantum quae principalia sunt sive notissima adnotabimus. Gemmae uocata quod instar gummi transluceant, praetiosi lapides ideo dicti sunt quia care valent, sive ut a uilibus discerni possunt seu quod rari sint. Omne enim quod rarum est magnum et pretiosum uocatur, sicut et in Samuelis uolumine legitur: Et sermo domini pretiosus erat in Israhel, hoc est rarus. Lapides praeciosi intelleguntur sancti apostoli et omnes sancti, de quibus in Apocalipsin, civitas regis magni construitur. Item in Ezechile leguntur novem nomina lapidum praeciosorum, in quibus novem ordines angelorum exprimuntur. Unde per prophetam contra diabolum dicitur: Omnis lapis pretiosus operimentum tuum. Sardius, topalius, iaspis, chrisolitus, onix, berillus, suffirus, carbuncunlus, et smaragus. Et post pauca: In medio lapidum ignitorum ambulasti perfectus decore a die conditionis tuae. Praeciosissimi autem lapides in Exodo numerantur, hoc est in rationali pontificis positi, et in Apoclapsi in constructione spiritalis civitiatis. Nam in Exodo ita scriptum est: In primo versu: Erit lapis sardius topazius et smaragdus, in secundo carbunculus saphirus et iaspis, in tertio ligirius achates et conethistos,in quarto chrisolitus, onichinus et berillus. In apocalipsin quoque ita legitur: Fundamenta muri civitatis, omni lapide pretioso ornata. Fundamentum primum iaspis, secundus saphirus, tertius calcedonius, quartus zmaragdus, quintus sardonix, sextus sardonius, septimus chrisolitus, octavus barillus, nonus topazius, decimus, chrissoprassus, undecimus, yacinthus, dudecimus, amethistus. Et duodecim porte duodecim margaritae, sunt per singula et singulae portae erant ex singulis margaretis. Variorum nominibus lapidum, vel species uirtutum, vel ordo vel diversitas indicatur, quibus tota Hierusalem caelestis exstruitur. Difficile est enim singulos cunctis florere uirtutibus. Denique Esaias cum eiusdem ornatum describeret civitatis dicens: Ecce ego sternam per ordinem lapides tuos, et fundabo te in saphiris, et reliqua. Statim quasi exponens, subiecit universos filios tuos doctos a domino. Fundamentum inquit primum, iaspis. Iaspidum multa sunt genera. Alii enim uiridi coloreis et tinctus quasi floribus apparet. Alius smaragdi habens similitudinem, sed crassi coloris quo omnia fantasmata fugari autumant. Alius nivei et spume marinorum fluctuum quasi mixto cruori botilans. Per iaspidem ergo fidei uiror in marcos cibilis indicatur, quae dominice passionis sacramento per undam baptismatis imbuitur atque a domnis spiritualium gratiarum flores proficientibus meritis instruitur. Hanc enim qui habuerit vanos timores fugat, monente beato Petro apostolo. Adversarius vester diabolos, tamquam leo rugiens, circuit quaerens quem devoret. Cui resistite sortes fide, et potest cum sponsa dicere, dilectus meus candidus et rubicundus. Unde merito ex haec lapide, in Apocalypsi structura muri. Et apud Isaiam pro pugnaculo eius deo civitatis muniuntur pariter et ornantur. Duo autem lapides, id est, iaspis et sardius duorum iudiciorum dei, primum per aquam diluvii, secunduj per ignem figuram habere dicuntur. Unde legitur in Apocalipsi, qui dedebat super thronum similis erat lapidi iaspidi et sardoni. Item iaspis testimonia scripturarum significat, ut est illud in Esaia iaspide propugnacula tua.

Secundus saphurus, huius lapidis colorem pariter et sacramentum Moyses exposuit, cum dei habitum describens diceret. Sub pedibus eius quasi opus lapidis saphyri, et quasi celum cum serenum est. Hiezechiel quoque dicit, quod locus in dei thronus sit saphyri habeat similitudinem, et gloria domini, in hoc colore consistat. Qui portat imaginem super celestis. Ut qui talis est, cum apostolo possit dicere. Nostra autem conversatio in caelis est, qui radiis percussus solis fulgorem ardentem ex se emittit, quia caelestibus semper intentus sanctorum animus divini luminis, cotidie radiis innovatus, conpunctior quodammodo atque ardentior aeterna perquirit. Aliisque inquirenda persuadet. Nam quod in Rubo Mari reperiri dicitur, significat per domini passionem, et sacri baptismatis lavacrum mentes mortalium ad presumenda caelestia sublimiter erigi.

Tertius calcedonius. Calcedonius quasi ignis lucernae pullenti specie renitet, et habet fulgorem sub divo non in doma, quo demonstrantur hi qui caelesti desiderio subnixi hominibus tamen latent. Et quasi in abscondito, ieiunium, elemosinam precesque suas agan, sed vel cum doctrinae, vel aliis sanctorum usibus, in servitur, ad publicum procedere iubentur. Nam quod sculpturis resistere, radiis autem solvicta vel digitorum adtritu si excandeat paleas ad se rapere dicitur. Talibus merito congruit quia in nullo suam fortitudinem uinci permittentes, ipsi potius fragiliores quosque in sui luminis ardorisque iura coniungant. De quorum uno dicitur, ille erat lucarna ardens et lucens, ardens uidelicet amore, lucens sermone. Lumen enim uirtutum suarum et internae caritatis oleo ne deficiat semper refovent. Et quod apud Nasamonas quae est Aethiopiae provintia nascitur, indicat eos sub ardente fervore dilectionis fama tamen obscura quasi nigranti cute sordere.

Quartus smaragdus. Nimiae uiriditatis est adeo ut herbas urrentes frondesque geminas etiam superet omnes. Inficiens circa se uiriditate repercussum aerem. Qui mero et uiridi proficit oleo, quamvis natura imbuatur, cuius genera plurima, sed nobiliores Scytici, secundum locum tenent Bactriani tertium Aegypti. Significat autem animas fide semper uirentes, quae quo magis adversitate seculi quon figura Scythiae designat adtemptantur, eo amplius hereditatem in marcescibilem et aeternam conservatam in caelis, et mente concipere sperando et in proximos satagant spargere predicando, quae etiam calice dominicae passionis et internae pinguitudine caritatis quae per spiritum sanctumd datur, ad contemptum mundi proficiunt. Ius eiusem quoque lapidis patria tellus pulcherrima ratione congruit, tellus locuples, sed inhabitabilis. Nam cum auro, et gemmis affluat, griphes tenent universa aliter ferocissimi, vel potius ferae uolantes. Sunt enim quadrupedes, ete corpore quidem leonibus, capite vero et alis, aquilis simillimae, arimaspicum his dimicant, qui uno oculo infronte media feruntur, insignes ut accipiant. Hos lapides mira cupiditate et feris rapientibus, et arimaspis custodientibus, hanc enim terram uirtutum thesauris abundantem audierat Psalmista, cum dicebat: Ecce elongavi fugiens, et mansi in solitudine, id est a mundi inlecebris animos elongando subtraxi. In hac contraria sibi bestias offenderat cum increpans ait, muta efficiantur labia dolosa quae loquuntur adversus iustum iniquitatem in superbia et contemptu. In hac quoque Gazas desiderabiles invenire se manifestabat cum admiratione delectabili secutus adiungeret dicens: Quam magna multitudo dulcedinis tuae domine, quam abscondisti timentibus te, et cetera usque ad finem Psalmi. Contra huiusmodi alites semen divini verbi nobis praeripere, anhelantes quique sanctorum invigilant. Simpici per caeleste desiderium intentione quasi uno oculo admirandi, ut gemmam fidei ceterarumque uirtutum, investigare et effodere queant. quo enim quaeque uirtus celsior est, eo pauciores habet cultores, gravoremque ab inmundis, per secutionem tolerat. Quid velud griphes horrendi meritorum detectione, terrestres, sed superba mentis altitudine uolucres divitias spiritales non sibi ad usum possidere. Sed hominibus auferre in defesso labore decertiant. Et quia tanta fidei sublimitas per evangelium mundo innotuit. Apte propter quattuor evangelii libros quarto loco smaragdus ponitur.

Quintus sardonix: Hic ex onice candorum ex sardio ruborem trahens, abutroque sardonici nomen accepit. Sunt enim genera plurima. Alius enim terrae rubrae similitudinem tenet. Alius quasi per humanam unguem sanguis eniteat bicolor apparet. Alius tribus coloribus subterius nigro, medio candido, superius mineo consistit. Cui comparantur homines corporis passione rubicundi. Spiritus puritate candidi. Sed mente, sibimet humilitate dispecti, cum apostolo protestantes, et si exterior homo noster corrumpitur. Sed tamen interior renovatur de die in diem. Et iterum nihil mihi conscius sum, sed non in hoc iustificatus sum. Itemque Psalmista: Quamquam in imagine dei homo ambulet, id est de uirtute mentis, tamen vane conturbabitur, id est de infirmitate carnis, quae quoniam et passio corporis infirmitate versatur, qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere. Et humilitas de eiusdem corporis fragilitate descendit, cum dicitur: Infelix ego homo quis me liberavit de corpore mortis huius. Recte sardonix quinto fundamento inseritur. Nam corpus nostrum quinque sensibus subsistere certum est.

Sextus sardius: Sardius qui ex integro sanguinei coloris est, martyrum gloriam significat, de qua dicitur: Preciosa in conspectu domini, mors sanctorum eius, merito sexto loco positus cum domius noster, et sexta aetate saeculi incarnatus, et sexta feria sit pro totius mundi salute crucifixus.

Septimus crysolitus: Crysolitus lapis qua si aurum fulget, scintillas habens ardenter, cuius specie figuratur. Hi qui intellectu supernae, vereque sapientiae fulgenter, verba exortationis in proximos, vel etiam uirtutum signa quasi scintillas ignis effundunt, quorum et Arator ait: Mentibus instat amor sermonibus aestuat ardor, qudo quia sole spiritalis gratiae munere geritur, decentissime septimo fundamento crysolitus hi est, septiformi enim sepe numero solet spiritus sancti gratia figurari, de quo supra dicitur. Et auri spiritibus, qui in conspectu throni eius sunt, cui sensui consonat etiamhoc qod eiusdem lapidis genus quoddam cerulei uiriditatisque coloris invenitur. Unde et apud Hebreos amarim coloris, similitudine tharsis appellatur, uiros quippe ad integritatem fidei quiae initium sapientiae dicitur. Aqua vero tropice ad spiritum sanctum pertinet. Domino attestante qui ait: Qui credit in me sicut dicit scriptura, flumina de ventre eius fluent aquae, hoc autem dicebat de spiritu quem accepturi erant credenter in eum.

Octavus byrillus. Byrillus est quasi consderes aquam solis fulgore percussam, rubicandum ac decorum reddere colorem, sed non fulget nisi in sex angulam formam poliendo figuretur repercussu enim angulorum splendor illius acuitas. Significat autem homines ingenio quidem sagaces, sed amplius supernae gratiae lumine refulgentes. Nam quod aquam sensus altitudinem designet Salomon testis est qui ait: Aqua profunda verba ex ore uiri. Sed non est perfecti fulgoris, vel humana vel etiam divina sapientia, nisi operum quoque consummatio subnectatur. Nam senario sepe numero perfectio designatur actionis, maxime cum in hoc numero mundi huius sit opus consummatum, quodque tenentis manum adurere dicitur proculdubio patet, quia quisquis sancto iuro coniungitur eius nimirum bonae conversationis igne recreatur.

Nonus topazius. Topazius lapis quantum inventione rarus, tantum meritum quantitate pretiosus est, qui duos habere fertur colores, unum auri purissimi, et aliorum aetheria claritate relucentem. Pinguedo rosea verecundaque puritas, vicinus lapidi crysopraso magnitudine vel colore, quia maxime lampat cum solis splendore percutitur, omnium gemmarum superans preciosissimas claritates. In aspectum suum singulariter provocans oculorum cupidissimam uoluptatem, quem si polire velis obscuras, sinaturae propie relinquas inradiat. Haec regibus ipsis fertur esse mirabilis, ad inter divitias suas, nihil se simile possidere cognoscant, cuius pulcherimeae naturae, qualitas contemplativae uitae decori dignissimae comparatur. Hanc enim reges sancti, quorum cor est in manu dei, cunctis bonorum operum divitus, universisque uirtutum gemmis merito preserunt. In eam maxime purae suae mentis intuitum, aciemque dirigentes tanto ardentius caelestis uitae dulcedinem, animo complectentes, quanto frequentius superne gratiae fuerunt splendore percussi, habent ergo sancti uiri aureum colorem ex interne flamma caritatis, habent et aetherium ex superne contemplacione dulcedinis, qui sepe presentis saeculi turbine velut attritu limae uilescit. Non enim facile potest animus uno eodemque momento terrenis laboribus, curisque et doloribus agi, et illa caelestis uitae gaudia tranquillae mentis statu delectatus intueri. Quin potius ingemescendo proclamat, turbatus est inquiens praelia oculus mei\us quod vero hi insula thes ide quae topazion apellatur. Unde et ipse nomen accepit inveniri dicitur, dupliciter intellegendum est. Quia et ille precipue id est aegyptiorum regiones monachorum gregibus abundens, et quicumque soli iustitiae haitaverit aetherei nimirum luminis fulgore coloretur. Et pulchre sicut in octavo ordine active uitae perfctio, sic in nono speculativae suavitatis gemma ponitur. Sive quia novem ordines angelorum, quorum uitam imitatur in scriptura sancta repperiantur. Sive quia a perfecte beatitudinis denario uno tantum utita dicam gradu mortis abest, cui summo desiderio propheta suspirans aiebat. Ideo dilexi mandata tua, super aurum et topazion, id est super omnem probatae acitonis claritatem, superque omnem quae in hoc saeculo fieri potest contemplativi gaudii sublimitatem dulcissimo mandatorum tuorum delectabar amore quorum primum et maximum est. Diliges dominum tuum, ex tote core, tota anima, tota uirtute, quod non nisi in illo caelesti regni culmine ad integram perfici posse certissimum est.

Decimus chrisoprassus est uiridis aureaeque aeque mixturae quidam etiam purpureum iubar trahens aureis interve mentibus guttis. Nascitur autem in India, qui significat eos qui uiriditatem aeternae patriae, perfectae caritatis fulgore promerentes eam etiam ceteris purpurea martyri sui luce patefaciunt. Qui quo in eo quod presentem uitam despiciunt aeternam gloriam preferunt. Domini in carne apparentis exemplam sequuntur. Iamuelud in India, id est prope solis ortum, meritorum suorum fulgus ostendunt. Et qui velut sol in regno patris fulgere, regique suo cui nunc conpatiuntur, tunc con regnare desiderans exspectant. Iurae in decimo loco sunt positi. Per denarium enim quo dominicae uineae cultores remunerantur aterni regis percipienda imago figuratur, ubi quod in nono gradu non poterat perfecta dilectione dei, et proximi per omnia decalogus implebitur.

Undecimus iacinthus. Iycinthus in Aethiopia reperitur, ceruleum colorem habens optimus qui nec rarus est, nec desitate obtursus. Sed ex utroque temperamento lucet, et purificatum suaviter florem trahit. Hic autem non rutilat aequaliter, sed cum caeli facie mutatur. Sereno autem perspicuus, atque gratus est, nubilo coram oculis evanescit, atque marcescit, indicat autem animas caelesti semper intentioni deditas, atque angelicae quodammodo quantum mortalibus fas est conversationi, propinquantes, quibus omni custodia discretionis conservare praecipitur, ne vel nimia sensus subtilitate callentes altiora sequaerere et fortiora se scrutari audeant. Gloria enim domini celare verbum, id est caute de deo vel homine Christo philosophari. Vel rursum desidia torpente ad infirma fidei initia atque elementa exordii, sermonem dei relabantur. Quin potius via regia gradientes a dextris et a sinistris, per arma iustitiae tutati procedant, aptaque temporis observantia cum celo faciem mutantes suis inspectatoribus dicant. Sive enim mente excidimus deo sive sobrii sumus uobis. Quasi enim iacinthus nubilo circumdatur loquitur. Et ne angustiamini in nobis. Angustiaminia item in uisceribus vestris. Et iterum nihil nim iudicavi me scire inter uos nisi Iesum Christum. Et hunc crucifixum et quasi in serena luce uisus ait: Sapientiam autem loquimur inter perfectos.

Duodecimus amethistus. Amethistus purpureus est permixto uiolacio colore et quasi rose nitore quasdamque leniter flammulas fundens. Sed et quidam in purpura illius non ex toto igneus sed quasi uinum rubens apparet. Purpureus ergo decor caelstis regni habitum, roseus vero atque uiolacius humilem sanctorum verecundiam preciosamque mortem designat. Quorum uidelicet mens principaliter in summis erigitur. Etiam cum exterius perpeti abiecta cernuntur. Dominici semper inter adversa memor primissi, noli timere pusillus grex, quia complacuit patri vestro clari uobis regnum, quique flammani caritatis non ad se tantum invicem, sed ad ipsos etiam persecutores spargentes positis genibus inplorant, domine ne statuos illis hoc peccatum, atque inter calicem passionis bibendum illius potius uini quod laetificat cor hominis iugi recordatione debriantur quod dominus se novum cum discipulis suis in regno patris bibiturum esse promisit. Sicque fit, ut in iaspide fidei uiriditas.

 In sapyro spei celestis altitudo, in calcedone flamma caritatis internae figuretur. In smaragdo autem eiusdem fidei fortis inter adversa confessio, in sardonice sanctorum inter uirtutes humilitas, in sardio reverendus martyrum cruor exprimitur, in chrisolito vero spiritalis inter miracula praedicatio, in berillo praedicantium perfecta praedicatio (>operatio), in topazio eorundem, ardens contemplatio mosntratur. Porro in chrisoprasso beatorum martyrum, opus pariter et premium. In iacintho doctorum caelestis ad alta sublevatio. Et propter infirmos humilis ad humana decensio. In amethisto caelestis emper regni in humilium memoria designetur.

Onix appellata quod habeat in se permeatum candorem in similitudinem unguis humanae. Grece enim unguem onice dicunt. Hanc in India vel Arabia gignit. Distant autem invicem nam Indica igniculos habet albis cingentibus zonis, Arabica autem nigra est cum candidis zonis. Genera eius quinque. Legitur in Exodo quod domino iubente Moyses faceret Aaron fratre suo superhumerale, ex auro iacintho et purpure cocoque bistincto et bysso recorta, duosque lapides onichinos sculpant. Nominibus filiorum Israhel insereret ipso super humerali inclusos auro atque circumdatos, cuius significatio mystica inpromptu est. Lapides quippe pretiosi opera sunt uirtutum spiritalium, habetque sacerdos in humeris lapides pretiosos et in eis nomina patrum inscripta, cum et ipse claritate bonorum operum cunctis admirandus exstiterit, et eandem claritatem non a se noviter inventam, sed antiqua sibi patrum auctoritate traditam esse docuerit. Duplici autem ratione haec in humeris portat, ut et ipse praeceptis dominicis humiliter subditus incedat, et auditoribus suis sempter caelestia, sive sua, sive patrum exempla quae sequuntur preponat.

Carbunculus dictus quod sit ignitus ut carbo, cuius fulgor nec nocte uincitur. Lucet enim in tenebris adeo ut flammas ad oculos vibret, genera eius duodecim, sed prestantiores, qui uidentur fulgere et velut ignem fundre. Hic enim lapis potest significare verbum dei quod per apostolicum ordinem et predicatores evangelii inlucescit, in obscuro istius modi et effugat noctis tenebras et caliginem peccatorum, unde scriptum est: Lux in tenebris lucet, et tenebre eam non comprehenderunt.

Ligirius uocatus quod fiat ex urina lincis bestiae tempore indurata. Est autem sicut esuninum fulva, actrahens spiritu folia propinquantia. Haec gemma quia cleribris gemmis una est potest martyrum passionem significare qui domino spiritu incitati folia verborum adtrahunt per ea persecutores suos orando sive predicando sibi conciliant et ad unitatem fidei perducunt.

Achates namque lapis de nigris gemmis una est potest martyrium passione significare reperta in Sicilia, iuxta flumen eiusdem nominis. Postea plurimis in terris, est autem nigra habens in medio circulos nigros, et albos iunctos et variatos simils emathiti. Si creditur tempestates avertunt, flumina sistunt. Hic etiam illos significare otest, qui propter caelestis uitae desiderium dispectum mundi habent, et coronam uitae expectavit aeternae.

Corallius gignitur in mari, forma ramosus colore uiridis et maxime rubens, viae eius candidae sub aqua et molles detracte confestim durantur et rubescunt, tactuque protinus lapidescunt. Itaque occupari evellique, retibus solet ac nigri ferramento precidi, qua de causae uocitatus, quantum apud nos margaretum indicum pretiosum est, tantum apud Indos corallium. Hunc magi fulminibus resistere adfirmant si creditur. Hic ergo lapis eorum figuram mertio exprimit, qui de maris fluctibus, hoc est de mollicia saecularis conversationis abstracti per roborem continentiae durescunt, et soliditatem recte fidaei ac bonorum operum decorem in se ostendunt. Ita ut sanctissimis uiris merito inde compari possunt.

Alabandina dicta ab alabando Asiae regione purpurae aspectae similis, iste in oriente igne liquatur, atque in usum uitri funditur, cuius color prope ad calcedonium similatur, sed magis rubeus est, et sanguinem martyrum, per figuram ostendit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL