Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hrabanus Maurus
De rerum naturis

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to show the links to concordance

IX. De christallis.

Cristallus resplendens et aquosus colore traditur, quod nix sit galtiae durata per annos. Unde et nomen ei Greci dederunt, gignitur autem in Asia, et Cipro maxime in septentrionum alpibus, ubi nec aestate, sol ferventissimus invenitur. Ideoque ipsa duturna et annosa duritia reddit hanc speciem, quae christallus dicitur, hic obpositus radiis solis, adeo rapit flammam, ut aridis spangiis, vel foliis ignem prebeat, usus eius etiam ad pocula destinatur, nihil autem aliud quam frigidum pati potest. Christallus aliquando significat baptismi sacramentum. Aliquando firmitatem sanctorum angelorum. Aliquando etiam incarnationem dominicam, baptismum etiam significat in illo, quod in Apocalipsin scriptum est, in conspicui sedis tamquam mare uitreum, simile christallo, propter fidem veritatis baptisma refertur ad uitrum, in quo non aliud uidetur exterius, quam quod gestat interius.

Christallo quo quod de aqua in glaciem et lapidem preiosum efficitur, baptismi gratia figuratur. Quod autem christallus significet, soliditatem angelorum, vel incarnationem dominicam, in illo testimonio, Hiezechielis prophetae probatur, quo ait: Et similitudo super capita animalium firmamenti, quasi aspectus christalli horribilis et extenti, super capita eorum desuper. Possunt enim firmamenti nominem, caelestes potestates intellegi, quod firmamentum recte, quasi aspectus dicitur christalli,quia uidelicet christallum forte quidem nimis est, sedet ex aqua soliditum, et natura angelica, quando creata liberum arbitrium acepit, ut utrum vellit in humilitate persistere, et in omnipotentis dei conspectu permanere, an ad superbiam laberetur. Et a beatitudine caderet, per similitudinem aqua fuit. Sed quia cadentibus, aliis angelis, sancti in sua beatitudine perstiterunt. Atque hoc perceperunt inmanerere, ut iam cadere omnino non possunt. In eis natura sua quia iam dici mutabiliter non potest, quasi ad imaginem cristalli durata est. Item humana natura priusquam a creatore omnium susciperetur, terra erat. Nam firmamentum non erat, peccatori quippe homini dictum est, terra eret in terram ibis. At post quam adsumpta est ab auctore omnium, atque in caelis sublevata, et super angelos ducta, firmamentum facta est quae terra fuit. Sed firmamentum quod aspicitur cuius habebat similitudinem sub infertur cum dicitur, quasi aspectus cristalli horribilis, christallum sicut dictum est, ex aqua congelascit et robustum fit. Scimus enim quanta sit aqave mobilitas, corpus autem redemptoris nostri quia usque ad mortem passini subiacuit aquae simile iuxta aliquid fuit, quia nascendo, crescendo, iasiscendo, et esuriendo, sitiendo, moriendo, usque ad passionem suam per momenta temporum mutabiliter decurrit. Aqua ergo in cristallum versa est, quando corruptionis eius infirmitas per resurrectionem suam ad incorruptionis firmitatem est inmutata.

Adamans indicus lapis parvus et indecoras forrogineum habens colorem et splendorem christalli, numquam ultra magnitudinem nuclei avellani repertus, hic nulli cedet materiae, nec ferro quidem, nec igni, nec umquam incalescit, unde et nomen interpretatione Greca, in domita accepit. Sed dum sit invictus ferri ignis, que contemptor, hircino rumpitur sanguine, recenti et calido maceratur. Sicque multis ictibus ferri perfrangitur, cuius fragmenta sculptores pro gemmis insigniendis perforandisque utuntur. Hic autem dissidet, cum magnete lapide, in tantum ut iuxta positus ferrum non patiatur. Abstrahi magneti,. Atu si ad morus magnes comprehenderit, rapit atque auferat, fertur quoque, in electri similitudine venena depraehendere metas vanos expellere, maleficis resistere, arbius genera eius sex. Significat autem iste lapis duritiam cordis Iudaeorum, quae indomabilis et inhabilis semper ad paenitentiam erat. Unde ita legitur in Hieremia propheta: Peccatum Iuda scriptum est stilo ferreo, in ungue adamantino exurtatum super latitudinem cordis eorum. Peccatum autem Iuda indelebile atque ut ita dicam nulla ratione abolendum. Scriptum st, stilo ferreo, ungue adamantino. Per stilum ergo ferreum, fortis sententia per ungue vero adamantinum signatur finis aeternus. Peccatum vero Iudae stilo ferreo in ungue adamantano scriptum dicitur, quia culpa Iudaeorum per fortem dei sententiam in fine servatur infinito, qui in passione salvatoris dixerunt, sanguis eius super nos, et super filios nostros. Aliter de Iuda proditore et consortibus eius dictum accipi potest. De quo ipsa veritas ait: Filius hominis vadit, sicut scriptum est: Vae autem homini in illi, per quem tradetur. Melius erat ei, sinatus non fuisset homo ille.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL