Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hrabanus Maurus
De rerum naturis

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to show the links to concordance

XIII. De argento.

Argentum non longe a Greca appellatione distat. Hoc enim illi argirum uocant, cui mirum in modum illud dum candidum sit inpressi corpori, lineas nigras reddit. Argentum uivum dictum quod excidat materias in quibus inicitur. Hoc et liquidum quia percurrit. Invenitur specialiter in metallis, sive in argentariis fornacibus guttarum concretione tectis inherens. Sepe etiam et in stercore vetustissimo cloacarum vel puteorum limo.

Mystice in argento eloquia divinae sive intellectus litterae, vel historiae exprimitur, ut est illud in propheta non hereticos, argentum meum et aurum meum, tulistis et posuistis inda lubris vestris. Et in Psalmo eloquia inquid domini eloquia casta argentum igne examinatum terrae purgatum septuplum. Definit per similitudinem metalli candidi. Quid sint eloquia casta argentum terrae igne examiantum quod solet ese parissimum, quando frequenti fuerit decoctione mundatum, examinatum quippe vel purgatum contra illud ponitur, quod de peccatoribus ait: Labia dolosa in corde et corde. Et ut quam plurimum distaret agnosceres. Addidit purgatum septuplum. Qui numerus ad septiformem spiritum uidetur posse respicere, id est umore dei, pietatum dei, scientiam, fortitudinem, consilium, intellegentiam, sapientiam, per quam verbum divinum, tamquam in succensis fornacibus manens veritatis rutila coruscatione resplendet, Item argentium oris confessio, sive munditia castitatis. In Exodo omnis qui peripit corde offert initia deo, aurum et argentum et veramentum. Rursus argentum populus Iudaeorum in Hieremia: Argentum reprobum uocate eos, uqia dominus proiecit eos. Iterum argentum sermonem predicationis significat. Unde in Exodo: columnas tabernaculi de argentate esse perhibentur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL