Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Hrabanus Maurus De rerum naturis IntraText CT - Text |
Aes ab splendore aeris uocatum sicut aurum et argentum. Apud antiquos autem prior aeris quam ferri cognitus usus. Aere quippe primi proscindebant terram. Aerum certamina belli gerebant. eRatque in pretio magis aer. Aurum vero et argentum propter inutilitatem reiciebantur. Nunc versa vicae iacet aes. Aurum summo cessit honore. Sic uolenda aetas commutat tempora rerum. Et quod in praetio, fit nullo denique honore. Usus aeris postea transiit in simulacris, in vasis, in aedificiorum structuris maxme et ad perpetuitatem monumentorum. Etiam publice in eis constitutiones scriptae sunt. In aer autem vel vanitas vel inanitas fidei exprimitur, utest illud apostoli: Factus sum velut aes sonans aut cimbalum tinniens. item aliam significationem habet in illo Psalmistae: Pousisti inquit ut arcum aercum brachia mea. Hic ergo propheta demonstrat qualiter contra diabolum oportet dimicari, brachia vero Christi prophetae sunt et apostoli, per quos desiderium suae uoluntatis operatus est. His comparat aereum arcum quia nesciunt dei servi predicando mollescere, sed in caelesti fortitudine permanentes, verbis salutaribus emissis, tamquam sagittis eminus laculatis, de uotorum hominum corda conpungunt. Item aes sunt scripturae divinae. Unde in Iasaia: Pro aere inquit afferam aurum, et pro ferro afferam argentum,et pro lignis aes. Et in Deuteronomio propter terram promissionis quae est ecclesia ait: Cuius lapides ferrum sunt, et de cuius montibus, id est doctoribus, aeris metalla fodiuntur. Aer paenitentiae est fortitudo, vel sinus praedicationis. Ut in Exodo: Omnis inquit qui percipit corde, offerat domino aurum et argentum et aera mentum. Item aer fortitudinem aeclesiae in loganimaitate patientiae signifcat. Unde est illud in Iob: Lapis solutus calore in aes vertitur. Item de Antichristo in eodem libro legitur: Reputavit ferrum ut paleas, et aes ut lignum putridum. In quo denotatur ei pertinanciae rigor. Rursum aes murmuratiores in flagellis dei significat. Ut in propheta omnes inquit isti conversi sunt in scoriam argenti, in medio fornacis, aes stagnum et plumbum.