Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Hrabanus Maurus De rerum naturis IntraText CT - Text |
Stagni aethimologia a poxii paton id est separans et secernens. Mixta enim et adulterata inter se per ignem. Metalla dissociat et ab auro et argento aes plumbumsque secernit. Alia quoque metalla ab igne defendit, etiam sit natura aeris ferrique durissima, si absque stagno fuerit uritur et crematur. Stagno in litum aereis vasis saporem facit gratiorem, et conpescit uirus eruginis. Specula etiam ex eo temperantur. Cerussa quoque ex eo sicut ex plumbo conficitur. Stagnum allegorice simulationem significare potest. Unde et in Ezechiele ubi de tyri negotiis memoratur, ita scriptum est: Cartaginenses negotiatores tui. A multitudine cunctarum divitiarum, argento, ferro, stagno, plumboque, repleverunt nunc venas tuas. Ergo nundinas Tyri non auro nec lapide pretioso, sed argento, ferro, stagno, plumboque multiplicavit, habentes eloquii venustatem, et arma a lex pugnandum, et in stagno eloquii similitudinem, quod mentitur argentum et in plumbo impietatem gravissimam. Iuxta Zachariam, in quo mulier sedit super talentum plubmbi et Aegyptii dimersi sunt in profundum, sicut plumbum. Longa singularum disputatio metallorum, sed brevitati studendum est. Item stagnum st simulatio sanctitatis, ut in propheta: Omnes isti conversi sunt, mihi in scoriam argenti aer stagnum et plumbum.