Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hrabanus Maurus
De rerum naturis

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to show the links to concordance

XIX. De ferro.

Ferrum dictum quod facta, id est semina frugum terrae condat. Idem et calips, a Chalibe flumine, ubi ferrum optinia acie temperatur. Unde abusive dicitur, calips ipsa meteries, ut vulnificusque calips. Ferri usus post alia metalla repertus est, cuius postea versa in obprobium species. Nam unde pridem tellus tractabatur, inde modo cruor effunditur. Ferrum mystice significat tribulationem et angustiam ut est illud in Psalmo de Ioseph: Ferrum petransibit animam eius. Ferrum autem hic indicat tribulationem durae necessitatis quae instante anima pervagatur, dum de futuris sollicite iam mala patitur, quae timere non desinit. Talis illa in evangelio locutio est: Ubi Symon dicit ad mariam, et tuam ipsisu anima pertransibit gladius. Significans habituram matrem gloriosam tristitiam dominicae passiones. Quod genus locutionis inter propria scripturae divinae credmius annotandum. Item ferrum, fortes quique in ecclesia, ut est illud in libro Iob: Ferrum de terra tollitur. Et in Deuteronomio: Cuius lapides ferrum sunt. Item ibi ecclesia dicitur, ferrum et aes calciamentis eius. Rursum ferrum acumen mentis significat. Unde per Salomonem dicitur: Ferrum ferro exacuitus. Et homo exacuit faciem amici sui. Et erum ferrum sermo est increpationis, ut est, illud in Deuteronomio. Si quis abierit cum amico suo simpliciter in silvam adligna caedenda, et ferram de manubrio eius exierit, et amicum eius occiderit. Rursum ferrum insidiae sunt inimici, sic per Salomonem dicitur: Sicut ferrum eruginat, et malitia eius.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL