Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Hrabanus Maurus De rerum naturis IntraText CT - Text |
Arietis nomen species dedit eo quod cum impetu inpingit murum in modum arietum pugnantium. Valide enim ac nodosae arboris caput, ferro vestitur ea que suspensa funibus multorum manu ad murum inpellitur, deinde retrorsum, ducta maiori impetu destinatur sique crebris ictibus concussum muri latus cedet. Cava tumque inrumpit ac fenestram facit, contra inpulsum arietis remedium est. Saccus paleis plenus, et in eum locum dimissus quo aries percutit. Laxo enim saccorum sinu ictus arietis inlisus mollitur duriora enim mollioribus facilius cedunt. Plutei sunt cratescorio crudo. Intextae quae in opere faciendo hosti obiciuntur. Arietes sunt temptationum stimuli, vel impetus persecutionis ut est illud: Et pones arietes in giro.