Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hrabanus Maurus
De rerum naturis

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to show the links to concordance

XV. De foro.

Forus est exercendarum litium locus a fando dictus, qui locus et pro rostra uocatur ab eo quod ex bello Punico captis navibus Cartaginensium rostra ablata sunt et in foro Romano prefixa ut esset huius in signe uictoriae. Prima species fori locus in civitate, ad exercendas nundinas relictus. Secunda ubi magistratus indicare solet. Tertia quam supra diximus quam calcatorium nominavimus. Quarta spatia plana in navibus. De quibus Virgilius laxatque foros. Constat autem forus causa lege et iudice, causa uocata a casu quo evenit. Est enim materia et origo negotii necdum discussionis examine facta quae dum preponitur causa est. Dum discutitur iudicium est, dum finitur iustitia uocatum autem iudidicum quasi iuris dictio, et iustitia quasi iuris status. Iudicium autem prius inquisitio uocabatur unde et auctores iuditiorum prepositos quaestiores vel quaesitores uocamus. De causa ergo in Psalterio scriptum est: Exsurge Domine et iudica causam tuam. Post cuncta quae dixit nunc facit iudicis causam ut eum effficatius commoveret, cui negotii sui qualitas intimatur. Nunc ad ipsum Dominum verba convertit, expetens ut causam suam contra illos diiudicet, qui non desinunt pravissimis murmurationibus insonare. Iudicat enim causam suam dum errantes facit manifesta cognoscere ut conversi predicent quod stultis cogitationibus abnuebant. De iudicio vero item scriptum legitur: Deus iudicium tuum regida. Iudicium enim dictum est, quasi iurisdicium, id est quod in eo ius dicatur et ut veracissime probaretur esse petitio eadem iterum sequenti commate geminavit. Hoc est enim quod dicit: Et iustitiam tuam filio regis, quod superius ait. Iudicium tuum regida, quod in scripturis divinis ad exprimendam causam frequenter invenis repetitum. Negotium multa significat modo actum rei alicuius cui contrarium est otium. Modo actionem causae quod est iurgium litis, et dictum negotium quasi neotium id est sine otio. Negotium autem in causis negotio in conmerciis dicitur, ubi aliquid datur ut maiora lucrentur. Iurgium dictum quasi iuris garrium, eo quod hii qui causam dicunt iure disceptent. Lis a contentione limitis prius nomen sumpsit de quo Virgilius: Limes erat positus litem ut discerneret agris. Causa autem aut argumento aut probatione constat. Argumentum numquam testibus, numquam tabulis dat probationem sed sola investigatione invenit veritatem. Unde dictum est, argumentum argutum inventum, probatio autem testibus et fide tabularum constat. Negotium enim aliquod laudabile est, hoc est quando in studiis spiritalibus laboratur, ut est illud in evangelio: Negotiamini donec veniam. Hinc dicuntur negotiatores spiritales qui bonas margaritas querit, et e contrario aliud est negotium uituperabile, hoc est quod in cupiditate mundana exercetur, de quo dicit apostolus: Nemo militans Deo. Inplicet se nogotiis secularibus, ut ei placeat cui se probavit. Similiter et causae aliquando laudabiles sunt, aliquando uituperabiles. Tunc enim laudabiles sunt cause quando ad uirtutes spectant. Tunc autem uituperabiles quando ad contentiones seculares pertinent. Dicit enim Psalmista, Iudica me Deus et discerne causam meam de gente non sancta. Non enim petit peccata sua discuti sed ab iniquorum consortio liberari esset enim periculosum dicere iudica me nisi addidisset et discerne causam meam, id est divide per mixtionem meam quam in seculo isto sustineo. Et aliquando segregatum me ab impiis in populi tui electione constitue, addidit de gente non sancta, hoc est de perversis ac male uiventibus. Legitur et in alio propheta Dominus increpasse peccantes ita dicens: Ecce ad lites et contentiones uigilatis et percutitis pugro impie quod quam sit uituperabile manifestum est.

In omne autem iudicium sex persone queruntur: iudex, accusator, reus, et tres testes. Iudex dictus quasi ius dicens populo, sive quod iure disceptet. Iudex autem in scripturis sacris aliquando ipse Deus dicitur qui omnia secundum equitatem iudicat, unde propheta ait: Deus iudex niseus fortis et longanimis. Item homines iudices dicuntur, unde in lege scriptum est: Iudices in portis tuis constituas qui iudicent populum in aequitate. Accusator uocatur quasi ad causator quia ad causam uocat eum quem appellat. Accusator significat diabolum, de quo in Apocalipsi scriptum est: Letamini caeli, et exultate omnes qui habitatis in eis, quoniam proiectus est accusator fratrum nostrorum. Reus a re qua petitur nuncupatur, quia quamvis sceleris conscius non sit reus tamen dicitur quamdiu in iudicio pro re aliqua petitur. Reus enim in scripturis pro sonte et peccatore ponitur, unde est illud qui hominem occiderit reus est mortis. Testes antiquitus sub prestites dicebantur, eo quod superstatum causae proferebantur, nunc parte ablata nominis testes uocari. Testis autem consideratur conditione natura et uita. Conditione si liber non servus, nam sepe servus metu Dominantis testimonium subprimit veritatis. Natura si uir non femina nam varium et mutabile semper femina, uita si innocens et integer actu. Nam si uita bona defuerit, fide carebit, non enim potest iustitia cum scelerato habere societatem. Duo sunt autem genera testium, aut dicendo id quod viderit aut proferendo, id quod audierit. Duobus autem modis testes delinquunt, cum aut falsa promunt, aut vera silentio obtegunt. Testes autem in scripturis sacris illi dicuntur qui ea quae viderunt et audierunt veraciter protulerunt, unde ipse Dominus ad apostolos suos ait: Et eritis mihi testes in Hierusalem et in omni Iudea et Samaria et usque ad ultimum terrae. Unde et Petrus et Iohannis cum a Iudeis tenti fuissent. Et prohibiti sunt ne omnino loquerentur, neque docerent in nomine Iesu ulli hominum, respondentes dixerunt ad eos si iustum est in conspectu Domini, uos potius audire quam Domini iudicate. Non enim possumus quae uidimus, et audivimus non loqui hinc, et illi qui in recta fide, et in confessione nominis Christi usque ad mortem perseveraverunt martires, hoc est testes Christi nuncupantur, qui recte loquendo, et bene operando in uita sua necnon et in morte testimonium fidele Domino prebuerunt. Unde et apostolus sanctorum uirtutes numerando ad extremum subiunxit dicens: Hii omnes testimonio fidei probati inventi sunt, et ut breviter cuncta replicemus, iudex Deus est, sicut supra ostendimus, ut in Psaltero: Deus iudex iustus fortis et patiens. Iudices sunt apostoli ut in evangelio: Sedabitis super sedes iudicantes duodecim tribus Israhel. Testes sunt apostoli, vel ceteri fideles ut in apostolo testimonium dicimus de Deo, quod suscitavit Iesum Christum a mortuis. Testis Christus, ut in Apocalipsin: Iesus Christus que est testis fidelis. Et in Esaia: Ecce testem populis dedi eum. Testes falsi sunt Iudei sive heretici ut in Psaltero: Quoniam insurrexerunt in me testes iniqui. Et in Deuteronomio: Si steterit testis iniquus falsum testimonium proferens ad versus proximum suum.

Iudicium est discretio boni ac mali ut in Psaltero: Si vere utique iustitiam loquimini recte iudicate filii hominum. Iuditium separatio bonorum a societate malorum ut in evangelio: Et separabit eos ab invicem. Et in Psalmo: Iudica me Deus et discerne causam meam. Iuditium damnatio futura sicut in evangelio pro fidelibus veritas loquitur: Qui credit in me non iudicabitur. Et e contrario de reprobis: Qui autem non credit iam iudicatus est, hoc est condemnatus. Iudicium in iniusta reprehensione vel damnatione utin evangelio: Nolite iudicare ut non iudicemini. Et in apostolo: Qui non manducat manducantem non iudiceat. Iuditium confessio penitentis in eo enim quod se accusat. Et Dei iuditium laudat, verum iuditum est. De quo iuditio Dominus per Esaiam loquitur dicens: Reduc me in memoriam et iudicemur simul. Et in Iob: Et dignum ducis super huiuscemodi aperire oculos tuos et adducere eum tecum in iuditium. Et in apostolo: Quod sinos metipsos iudicaremus, non utique iudicaremur. Iuditium quorundam presumptio. Et de propria se extellentium iustitia, quibus Dominus per Hieremiam respondit dicens: Quod vultis mecum iudicio contendere omnes dereliquistis me. Inimicus diabolus iuxta allegoriam intellegitur, ut in evangelio: Inimicus homo hoc fecit. Inimici Iudei vel heretici, ut in Michea: Inimici hominis hoc est Christi domestici eius. Adversarius divinus sermo eo quod contrarius contraria hominum. Voluntati precipiat ut in evangelio: Esto consentiens adversario tuo cito dum es cum illo in via. Adversarius diabolus ut in Zacharia: Et Satan stabat a dextris eius, ut adversaretur ei. Crudelis diabolus ut in Salamone: Ne des alienis hoc est demonibus honorem tuum, et annos tuos creduli. Alieni demones Iudaei sive heretici, ut in Psalmo: Quoniam alieni insurrexerunt adversum me. Extranei demones ut in Salamone: Ne forte impleantur extranei uiribus tuis. Et labores tui sint in domo aliena. Fur diabolus; in Osee: Et fur spolians. Latrunculus a foris. Latrones demones in Iob: Simulaverunt latrones et fecerunt sibi viam per me. Fures et latrones heretici sive Iudeorum doctores; in evangelio: Omnes quotquot venerunt fures sunt, et latrones. Fur mors ex inproviso adveniens, ut in evangelio: Hoc autem inquit scitote quia sisciret paterfamilias qua hora fur veniret, uigilaret utique et non sineret perfodi domum suam. Fur dies iudicii in apostolo: Dies Domini sicut fur ita in nocte veniet.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL