Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hrabanus Maurus
De rerum naturis

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to show the links to concordance

XLIV. De fabrorum fornace.

Faber a faciendo ferro inpositum nomen habet. Hinc dirivatum est nomen ad alias artium materias fabros vel fabricas dicere sed cum adieccione ut faber lignarius et reliqua propter operis scilicet firmitatem. In fabrorum autem fornace gentiles Vulcanum auctorem dicunt. Figuraliter per Vulcanem ignem significantes sine quo nullum metalli genus fundi extendique potest. Nihil est enim paene quod igne non efficiatur. Alibi enim uitrum, alibi argentum, alibi plumbum, alibi mineum, alibi pigmenta, alibi medicamenta efficitur. Igne lapides in aere solvuntur, igne ferrum gignitur ac domatur, igne aurum efficitur, igne cremato lapide cementa, et parietes ligantur. Lapides nigros ignis coquenda candificat ligna candida urende obfuscat. Carbones ex pruna fulgida nigros facit de lignis duris fragiles de putribilibus et imputribiles reddit. Stricta solvit soluta restringit dura mollit, mollia dura reddit. Habet et medicaminis usum, nam sepe ruri prodest pestilenciae quoque quae obscuracione solis contrahitur auxiliare certue. In opere quoque aliud gignit primis ignibus, aliud secundis, aliud terciis. Habet quoque et aliam in se diversitatem ignis. Nam alius est qui usui humano, alius qui in iudicio apparet divino, sive qui de celo fulmen adstringit sive qui de terra per vertices moncium eructuat. Ignis autem dictus quod nihil gigni potest ex eo est. Enim inviolabile dementum assumens cuncta que rapit. De ignis mystica significacione iam superius dictum est ubi de quatuor elementis disputatum est. Si autem quis haec que hic scripta sunt illis comparare volverit per efficiencias earum forsitan, adhuc plura misteria inde poterit explanare. Faber verus Deus intellegitur pro eo quod omnem fabricam celi et terre operatus sit. Ut in evangelio: Nonne hic est fabri filius. Fabri sancti predicatores sicut Regum liber dicit: Porro faber ferrarius non inveniebatur in Israel. Fabri regnagencium a quattuor mundi partibus populum Israel, vel ceteros humiles servitutis pondere deprimentes, ut in Zacharia: Et ecce quattuor fabri. Fabrica duobus ebus constat ventis et flamma. Flamma vero propriae fornacis est, dicta quod flatu follium excitetur. Fornax vero ab igne uocata. Fos enim ignis est. Caminus fornax Grecum est dirivatum a cauma. Fornax enim sive caminus aut tribulacionem nimiam presentis temporis tipice exprimere potest ut est illud testimonium propheticum: Liberavit uos Dominus de fornace ferrea, hoc est, Aegypto ubi populus Dei grande tribulacione vexabatur, autem Gehenne tormentum significat. Ut est illud in evangelio: Mittunt eos in caminum ignis ubi erit fletus et stridor dencium. Incus est in quo ferrum tunditur a cedendo dictus eo quod illic aliquid cudamus, id est feriendo producamus cudere enim cedere et ferire est. Veteres autem non incudem uocabant sed in tude, eo quod in ea metallum tunditur, hoc est tendatur et unde et tundis. malleus a tundendo id est tendendo dicut, deinde autem ita in libro Iob scriptum est cum de leviathan narratur: Cor eius inrumpitur quasi lapis et stringetur quasi malleatoris incus. Incudem quippe malleator solis apta percussionibus. Figit ad hoc namque incus statuitur ut crebris ictibus feriatur. Leviathan ergo ut malleatoris incus stringitur, qui inferni uinculis coartabitur. Ut et hi supplicii continua percussione tunditur qui modo quoque percutitur dum iusti quique illo in insidiis uigilante sed doloribus tabescente salvantur in incude autem alia vasa formantur ipse vero tot percussionibus. In vas aliud non transfertur recte ergo leviathan iste incudi comparatus est qui nos illo persequente componimus ipse autem semper percutitur et invase utili numquam mutatur. Malleus uocatus qui dum quid calet et molle est cedet et producet. In scriptura enim sacra mallei nomine aliquando diabolus designatur, per quem nunc deliquencium culpe feriuntur. Aliquando vero percussio caelestis accipitur, qui audecti supernos ictus senciunt ut a pravis itineribus corrigantur vel iusta ira reprobos percutit ut iam supplicia aeterna preveniens quid etiam in posterum mereantur ostendit. Nam qui appellacione mallei antiquus hostis exprimitur propheta testatur cum super eum uim extremi iudicii contemplatur dicens quomodo confractus est et contritus malleus universe terre ac si diceret cum per quem vascula sua Dominus in ministerii usu formanda percutit quis perpendat quae turbine veniente extremo iudicio in eterna damnacione confringit. Rursum per malleum percussio celestis exprimitur quod Salomone templum aedificante signatur cum dicitur domus autem cum aedificaretur lapidibus de dolatis atque perfectis aedificata est, malleus et securis et omne ferramentum. Non sunt audita in dom cum aedificaretur quid enim domus illa nisi sanctam aecclesiam quam in celestibus Dominus inhabitat. Figurabat ad cuius aedificacionem electorum animae quasi quidam expoliti lapides deferuntur qui cum aedificantur in celis nullus illic iam disciplinae malleus resonat qui dolatiatque perfecti illuc lapides dicimur ut locis iuxta meritum congruis disponamur. Item mallei sunt comminaciones divine adversus peccatores ut in Hieremia: Nonne verba mea sunt sicut ignis et sicut malleus conterens petras. Item mallei flagella peccatorum, sicut Salomon dicit: Mallei stultorum corpora percucientes. Forcipes quasi ferricipes eo quod ferro candens capiant teneantque sive quod ab his aliquid foruum capimus et tenemus quasi fornicapes. Nam foruum est calidum unde et formosos dicimus quibus calor sanguinis ex rubore pulcritudinem careat. De forcipe ita in Esaia legitur: Et uolavit ad me unus de seraphin et in manu eius calculus quem forcipe tulerat de altari unde in forcipe. Qua calculus conprehenditur duo testamenta designantur quae inter se spiritu sancti unione sociantur et verbum Dei ad purgandum. Labia prophetae per angelica ministeria adfert ut populo digne possit nunciare uoluntatem Dei. Lima dicta eo quod lene faciat. Nam limum lene est, in quo boni doctoris exprimi potest officium qui mentes hominum iocundis sermonibus. Lenificat et placidum faciat ad audiendum verbum Dei et ad perficiendum bonis operibus uoluntatem ipsius.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL