Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Hrabanus Maurus De rerum naturis IntraText CT - Text |
Minervam quandam gentiles multis ingeniis predicant. Hanc enim plurimam laneficii usum monstrasse. Hanc etiam telam ordisse, et colorasse lanas perhibent. Olivae quoque hanc dicunt in ventricem, et fabricae multarumque artium repertricem. Ideo illi vulgo opifices subplicant, sed hoc poetice fingitur, non enim Minerva istarum artium princeps est, sed quia sapientia in capite esse dicitur hominis, et Minerva de capite Iovis nata fingitur, hoc est ingenium ideoque sensus sapientis qui invenit omnia in capite est, ideo et dea artium Minerva dicitur, quia nihil excellentius est ingenio quo reguntur universa.