Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hrabanus Maurus
De rerum naturis

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to show the links to concordance

XVII. De palleis virorum.

Pallium est quo ministrancium scapule contegunt. Ut dum ministrant expediti discurrant Plautus, si quid facturus es appende in humeris pallium. Et pergat quantum valet tuorum pedum pernecitas. Dictum autem pallium a pellibus, qui prius super indumenta pellicia veteres utebantur, quasi pellea sive a palli per dirivacionem. Clamis est, qui ex una parte induitur neque consuitur, sed fibula in frenatur hinc et Grece nomen accepit. Clamis laudis est ornatus, ut in Salomone, et clamidem fecit uiro suo, id est, vestimentum quod tamquam de duobus testmentis confectum sit.

Toga dicta quod velamento sui corpus tegat atque operiat. Est autem pallium purum forma rotunda et fusiore et quasi inundante, sinu et sub dextro veniens supra humerum sinistrum ponitur cuius similitudinem in operi mentis simulacrorum vel picturarum aspici meas que statuas, togatas uocamus. Toga autem Romani in pace utebantur, belli autem tempore paluda mentis. Mensure togae iuste si sex ulnas habeat. Toga palmata dicebatur quam merebantur hi qui reportabant de ostibus palmas. Ipsa uocabatur, et toga picta eo qui uictorias cum palmis in textas haberet. Pallium mistice in bono accipitur, ut est illud pallium laudis pro cingulo meroris. Item in contrariam partem in Psalmo: Pallium ubi legitur de aecclesia qui fundavit eam terram super stabilitatem eius non inclinabitur in seculum seculi. Abyssus sicut pallium amictus ei positum est. Abyssus enim dicitur aquarum copiosissima multitudo quae et in bono et in malo plerumque ponitur. Haec merito hic supersticiosis atque persecutoribus comparati quia sicut pallium subiecta cooperit, ita illi mundum foedissima supersticione texerit, ut non solum mediocres homines, sed in perniciem suam. Ipsos quoque sanctos uiros atque eminentissimos tormentis corporum obruere viderentur. Diplois Grecum nomen ab eo quod sit duplex amictus. Oracius contra quem duplici panno paciencia valeat, est autem vestis militaris cuius usus Gallicis primum expedicionibus cepit, et preda hostili de qua est, uox illa senatui togis depositis, quirites ad saga fuerit sagum autem Gallicum nomen est. Dictum autem sagum quadrum eo quod apud eos primum quadratum vel quadruplex est. Nam in propheta scriptum est operiantur sicut diploide confusione sua. Petiit ergo ut utriusque legis intellegencia vestiantur qui nunc utroque perfidia faciente nudati sunt. Confusio enim Iudeorum est. Legem non intellegere que totiens salvatorem dominum precinuit advenire, sive illud egnus. Vult exprimere quod solet in Proverbiis dicitur, id est confusionis duplici pallio vestiantur dum ante deum et homines erubescunt. Sagorum autem mysticus sensus in tabernaculi Mosaici construccione satis explanatus est, ad cuius leccionem lectorem mittimus. Penula est pallium cum fimbriis longis, cuius mencio in epistola Pauli ad Thimoteum fit: Casula est vestis cucullata, dicta per diminucionem a casa quod totum hominem tegat quasi minor casa. Inde et cuculla quasi minor cella sic et Grece planeta dicta, quia oris errantibus, evagatur unde et stellae planetae, id est vagae eo quod vagae suo erroe, motuque discurrit. Casula iuxta allegoriam recte fidei potest exprimere indumentum. In qua bonorum operum plenitudo consistit. Unde scriptum est in casula ipsius requiescunt bona per aevum. Melotes quae etiam pera uocatur, pellis est caprina, collopendens precincta usque ad lumbos, est enim habitus propriae necessarius ad operis exercicium. Fiebat autem prius ut quidam existimant de pelliculis melotum. Unde et melotes uocate sunt fimbriae uocatae ora vestimentorum, hoc est funes. Ex Greco uocabulum trahunt Greci enim terminum ora uocant. Fimbriae spiritaliter significant mysteria incarnacionis domini, que tetigit mulier e moro usa et statim sanatae. Item fimbriae significant extremitatem uitae hominum, unde in Psalmo de aecclesia legitur: In fimbriis aureis circum amicta varietate, quia in fine tota perfeccio est ubi caritas non tamquam de aurata conspicitur sed iam plenissima tamquam aurea reperitur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL