Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hrabanus Maurus
De rerum naturis

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to show the links to concordance

VII. De vasis coquinariis et pistoriis.

Omnia vasa coquendi causa parata coculi dicuntur, Plautus Aeneis coculis mihi excocta est omnis misericordia. Olla dicta pro eo quod ebulliat in ea aqua igne abiecto ut altius vapor emittatur. Unde et bulla dicitur quae in aqua venti intus spiritu sustentatur. Patella quasi patella olla est enim oris patentioribus. Mystice ergo in olla generis prosapia ut quidam uolunt intellegitur. Unde scriptum est in Psalmo: Moab olla spei meae, propter Ruth. Item olla damnatio sempiterna ut in Ioel: Vultus redigentur in ollam. Rursum olla est plebs Iudaica cupiditate carnali accensa de quo Hieremias: Ollam inquit succensam ego uideo. Item in nomine ollae presens mundus vel genus humanum sive quaelibet anima peccatrix igne tribulationis adposita notatur de quo dominus dixit ad Ezechielem: Pone ollam super pruinas vacuam donec incalescat aes eius. Calcabus et cucuma a sono fervoris cognominantur. Haec in Grecis et Latinis communia nomina habent, sed utrum Latini a Grecis an Greci a Latinis haec uocabula mutuassent incertum est. Lebetes aeneae sunt Greco sermone uocatae. Sunt enim ollae minores in usum coquendi paratae. De lebete ergo in Ezechiele ita scriptum est: Haec dicit dominus deus, pone lebetem infunde super eum aquam et mitte in eo divisiones ossuum et carnium, et cetera. Ubi sub lebetis similitudine urbem Hierusalem discribit et sub ossuum et carnium excoctione tormenta fortium et fragilium exprimit in ea, et per excoctionem rubiginis ipsius civitatis distructionem propter iniquitates eius significat. Iuxta tropologiam vero urbs ista et lebes mundum istum significant qui in maligno positus est. Hic in die iudici divino igno succenditur, et civitas sanguinum ponitur super carbones ignis, ut impleatur quod scriptum est in Esaia: Habes carbones ignis sedebis super eos, et impleatur quod scriptum est: Nihil occultum quod non reveletur. Dicitque se dominus non misereri, nec mundi praeterire peccata neque parcere impiis nec placari ut viae pereant impiorum secundum illud quod in primi Psalmi ponitur fine: Et iter impiorum peribit. Sartago ab strepitu soni uocata quando ardet in ea oleum. Item sartago tribulatio uitae praesentis in Psalmo: Et ossa mea id est fortes aeclesiae sicut in frixorio confrixa sunt. Rursum sartago zelus rectitudinis adversus peccata et conpunctio fraternae infirmitatis in Ezechiel: Et tu fili hominis pone sartaginem inter te et inter civitatem. De hac sartagine loquitur apostolus: Quis scandalizatur et ego non uror.

Mola dicitur a sui rotunditate uocata ut mala pomorum sic et Greci. Per molam exprimitur circuitus uitae presentis et labor terrenus in evangelio: Qui scandalizaverit unum de pusillis istis expedit et ut suspendatur mola asinaria in collo eius et demergatur in profundum maris. Hinc in Esaia adversus Babyloniam dicitur: Tolle molam et mole farinam et alibi otiosi erunt molentes in minuto numero. Mole duae duo testamenta legis ut quidam uolunt significantur. Unde legitur in evangelio: Tunc duo erunt in molendino una assumetur, et altera relinquetur. Mole duae spes et formido, ut in Deuteronomio: Non accipias loco pignoris inferiorem et superiorem molam. Cribrum quod ibi currat frumentum quasi currifruum. Cribrus iuxta allegoriam separatio est fidelium a societate infidelium, de quo in Amos mentis fit, et in evangelio dominus ad Petrum ait: Ecce Satanas expetivit uos uteribraret sicut triticum, et caetera.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL