Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Hrabanus Maurus De rerum naturis IntraText CT - Text |
Carrum a cardine rotarum dictum, unde et currus dicti quod rotas habere uidentur. Rota autem dicta quod ruat, et rotundum a rota uocatum. Reda genus vehiculi quattuor rotarum, has antiqui retas dicebant propter quod haberent rotas. Carpentum pompaticum vehiculum genus quasi carrum pompaticum. Plaustrum vehiculum duarum rotarum quibus onera deferuntur, et dictum plaustrum quia uoluitur quasi diceret pilastrum. Rota autem mystice aut orbem significat, aut uitam humanam, aut uolubilitatem animae, aut instabilitatem humanae mentis. Nam in Psalmo scriptum est: Vox tonitrui tui in rota. In rota ergo id est in mundo uox tonitrui eius egressa est quando predicatores Christi circulum totius orbis verbis tonantibus impleverunt. In Ezechiele autem multipliciter de rotis disputatum est, ubi legitur quod apparuisset iuxta animalia rota una super terram. Et post modum de quattuor rotis narrat, quarum aspectus erat et opera quasi rota in medio rotae. Si quis rotam cursumque consideret in brevi tempore uidebit mundum esse competum sermone apostolico rota quoque in rota vel duorum tinctura testamentorum est quod indicat scala Iacob et forceps Isaiae et gladius bis acutus. Vel evangelia: Sibi coherentia quorum cursus constatura tendit ad caelum. De plaustris in Genesi scriptum est: Quod miscerit Pharao per Ioseph plastra ad subvehendum senem Iacob et parvulus eius, in quo designatur solatia oportuna prebuisse doctores, infirmis auditoribus quo facilius possint iter presentis uitae transigere. Item in Amos propheta legitur: Dominus dixisse, ecce ego stridebo super uos sicut stridet plaustrum onustum foeno et peribit fuga a veloce, et cetera. Ubi demonstratur dominum conquere se gravatum est sceleribus Iudaeorum pro quibus eis velocem induxit uindictam. Item rota circuitus uita praesentis in Salomone et confringatur rota super cisternam et rursum pone eos ut rotam.