Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hrabanus Maurus
De rerum naturis

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to show the links to concordance

LIBER IV

I. De his personis quae ad novum testamentum pertinent. Hoc est evangelistis, et apostolis ac ceteris personis.

In primis igitur notandum est, quod quattuor evangelistae dominum nostrum Iesum Christum sub quattuor animalium vultibus figuraliter exprimunt. Matheus enim eundem redemptorem natum et passum annuntians, in similitudinem hominis comparat. Marcus a solitudine exorsus leonis figuram induit, et Christi regnum invictum potentiamque proclamat. Lucas quoque per uituli mysticum vultum Christum pro nobis predicat inmolandum. Iohannes autem prefiguram aquilae eundem Christum post resurrectionem carnis demonstrat, revolasse in caelos.

Hos ergo quattuor evangelistas sive quattuor quae scripsere evangelia prefiguram expresserunt, quattuor paradysi flumina de uno fonte procedentia quae inrigant omnem superficiem terrae. Similiter et quattuor animalia quae Ezechiel propheta in libro suo commemorat dicens: Quattuor facies erant uni, et quattuor pennae uni, et manus hominis sub pennis eorum, in quattuor partibus per significationem eosdem demonstrabant. Sic quoque et quattuor C rotae de quibus idem propheta narrat quod essent, iuxta animalia, et per quattuor partes irent, et non reverterentur cum ambularent, eandem significationem habent. Necnon et quattuor facies de quibus scriptum est, quod esset una facies cherub, et alia facies hominis, et tertia facies leonis, et quarta facies aquilae idem demonstrant. Quattuor autem sunt plagae orbis, et quattuor vicissitudines temporem annuos fructus hominibus prebent, sic et sancta ecclesia Christi in iiii partibus mundi dilatata per totum tempus huius seculi doctrina evangelica nutritur, et roboratur.

Unde sancti doctores qui per quattuor evangelia totum orbem inluminant, quattuor praecipue uirtutes, hoc est prudentiam, iustitiam, fortitudinem, temperantiam nobis commendant, ut in his conversantes deo placitam exhibeamus servitutem. Item iiii milia satiata ex septem panibus leguntur in evangelio a domino, et paralyticus a quattuor uiris ad sanandum Christo offertur. Praeter haec quoque in aliis plurimis locis sanctae scripturae quaternarius numerus horum figuram nobis insinuat, et superfluum est de his omnibus hic narrare.

Apostoli quoque omnes totius ecclesiae portant typum, quia et idem in dimittendis peccatis similem acceperunt potestatem. Habent quidam formam patriarcharum, quia per verbum predicationis in toto orbe terrarum populum dei spiritaliter genuerunt, pro inde consderandum est, ipse mysticus numerus duodecim apostolorum quibus figuris in scriptura sacra insignis constet. Nam sicut deus pater per unigenitum filium suum in uirtute spiritus sancti primam mundi creationem sex dierum operatione complevit, ita etiam duplicato eadem senario numero, unde duodecim efficiuntur mundum perditum etiam prope deletum dominus Iesus Christus per suos duodecim renovavit apostolos. Et sicut duodecim mensibus in circulo anni diversis temperamentis mundi fructus ad usum humani generis per dei largitatem omnipotentis renovatur, ita per duodecim apostolorum doctrinam fructum bonorum operum deo afferre humanum genus fideliter inchoavit. Hic est verus mazaroth id est signifer per quem sol iustitiae Christus omni tempore totum orbem inluminat. Et sicut dies duodecim horis ab ortu solis usque ad occasum uolvitur, ita dies verus Christus per duodecim apostolos suos ad inchoationem rectae conversationis quod per ortum solis intellegitur suos inlustrae fideles, in qua qui usque ad occasum id est usque ad finem uitae perseveraverit in aeternum salvus erit. Et sicut Iacob qui subplantator interpretator duodecim filios genuit ad possidendam repromissionis terram, ita Christus qui subplantavit diabolum duodecim elegit apostolos, quibus terram repromissionis,id est regni caelestis benedictionem tradidit, et potestatem eis tribuit calcandi super serpentes, et scorpiones, et supra omnem uirtutem inimici. Item sicut Moyses undique ex omni parte, id est ab oriente et occidente ab aquilone et austro, per duodecim tribus metabatur castra circa tabernanaculum dei, ita Christus per duodecim apostolos quaternum evangelium per quattuor orbis partes annuntians ad aeterna tabernaculo omnes sibi credentes invitavit dicens: Venite ad me omnes qui laboratis et onorati estis et ego reficiam uos, recipiamque in aeternae uitae tabernacula. Et sicut duodecim fontes in Elim, unde lassatus valde valida siti populus potatus est, ita per duodecim apostolos omnis turba fidelium sacrae fidei doctrina potatur, et ad aeternae uitae gaudia, sancta predicatione uocatur.

Iosue quoque qui figuram Christi et nomine et actu expressit duodecim exploratores misit ad exploranda in terram repromissionis quam deus Abrahae dilecto suo et semini eius sed acturum promisit. Sic et Christus duodecim misit apostolos inter numerositatem omnium gentium evangelizare regnum dei, ut de illis Psalmista ait: In omnem terram exiit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum.

Viri quoque duodecim ex duodecim treibubus Israel siccis pedibus, Iordanen transeuntes, duodecim lapides elevantes pro signo ibidem posuerunt in testimonium sempiternum posteris suis. Hi duodecim apostolorum tenuere figuram qui in sacro baptismate officii sui tropea fixerunt, et predicationis suae credentibus insignia reliquerunt. Hi tantum duodecim uiri ad predicandum testimonium sempiternum evangelium regni dei omnibus per orbem terrae nationibus missi sunt, qui etiam in sancta ecclesia omnibus sunt credentibus, missi in testimonium, quia quisquis ad aeternae uitae gaudia pervenire volverit, eorum predicationem et doctrinam in omnibus. Sequi necessitas est, quorumque successores nunc in sancta ecclesia sunt omnes veritatis predicatores annuntiantes et predicantes verbum salutis aeternae in Christo Iesu domino nostro.

Nam rex Salomon qui pacificus interpretatur, mare Aeneum, id est luterem super duodecim boves Eneos posuit ante templum, ubi sacerdotes et ministri altaris lavabant manus cum ingrederentur sanctum arium domini. Ita Christus mare Eneum id est confessionem verae fidei vel etiam confessionem delicti sive sacrae scripturae doctrinam super humeros duodecim, posuit apostolorum quorum doctrina omnes inbuti fideles per confessionem vere fidei, et paenitentiam delictorum ab omnibus mundentur sordibus, et digni efficiantur ad aeterna sancta domini sui introire, et regni caelestis gaudia possidere.

Duodecim namque portae sanctae erant civitatis Hierusalem, per quas introibant, et egrediebantur omnes manentes et venientes in eam. Hae duodecim apostolorum figuram expresserunt, qui verae portae sunt spiritales Hierusalem, per quorum predicationem et doctrinam omnibus undique venientibus in sanctam ecclesiam patae factae sunt portae regni caelestis quibus etiam data est, potestas, et successoribus eorum in ecclesia ligandi et solvendi in caelo et in terra, ut quoscumque per culpam ligaverint in terra, ligati sint aeterna tormenta.

Quoscumque autem solverint confitentes et penitentes peccata sua soluti sint in caelo, omnium hic remissione peccatorum percepta ad aeternae beatitudinis gaudia eorum precibus adiuti per dei gratiam pervenire mereantur. Haec de apostolis Christi generaliter modo dicta sufficiant quorum quid specialiter significent nomina paulo post in sequentibus dicemus. Septuaginta duo discipuli significant inlustrationem totius orbis per evangelium trinitatis, uiginti quattuor enim horis mundus omnis peragitur, qui numerus tirplicatus propter eandem trinitatem, in septuaginta duo, deducitur, idcirco autem mittuntur bini propter predicandum dei amorem et proximi vel mysterium gemini testamenti.

Zacharias ut supra dictum est, interpretatur memoria domini. Elisabeth dei mei saturitas vel dei mei iuramentum interpretatur. Elisabeth typum tenet veteris legis seu prophetiae, sicut Zacharias maritus eius veteris sacerdotii, unde sicut Zacharias mutus Iohanni scribendo nomen edidit, sic vetus sacerdotium sub typo sacerdotium Christi, et gratiam novi testamenti expressit, et sicut Elisabeth Mariae salvationem audiens quando infans in utero eius, exultavit spiritu sancto repleta beatam et benedictam esse matrem domini predicavit. Sic spiritus in litera adveniente Christo laetatus est, et tota series veteris testamenti spiritu sancto foeta benedictam ac salubrem salvatoris incarnationem universo mundo preconata est. Iohannes formam habuit legis quae Christum adnuntiavit, et remissionem peccatorum per lavacri gratiam predicavit.

Ioseph sponsus Mariae qui custos uirginitatis eius fuit, significat Christum sponsum ecclesiae cuius uirginitas in fide vera ab ipso usque in finem conservatur. Maria inluminatrix sive stella maris interpretatur, genuit enim lumen mundo, sermone autem Syro Maria domina nuncupatur, et pulchrae, quia dominum genuit caeli et terrae, et universae creaturae. Mystice autem ecclesiae figuram gestat, et speciem quae cum sit desponsata Christo uirgo perseverat.

Magi figuraverunt gentium populos lucem fidei cognituros indicantes sacramentorum numero Christum, pertura esse deum, per myrram hominem passum, per aurum regem omnium saeculorum. Herodes qui infantibus necem intulit, diaboli formam expressit vel gentium qui cupientes nomen Christi extinguere de mundo in necem martyrum sevierunt. Muti qui in evangelio curantur, significant eos qui fidem Christi confitentur. Caeci significant eos qui non intellexerunt fidem quam crediderunt. Surdi significant eos qui non oboediunt praeceptis dei. Clavidi qui non recte in semita mandatorum dei gradientes implere praecepta salutaria neglegunt.

Homo prudens qui aedificavit domum suam supra petram, significat doctorem fidelem qui in Christo doctrinae suae ac uitae stabilimentum constituit. Ille vero qui aedificavit domum suam super arenam hereticorum dogmata designat, qui sic aedificant, ut ruinam faciunt magnam. Leprosus quem Christus descendens de monte primum curavit humanum indicat genus delicti contagio maculosum, hoc redemptor dum caelorum altitudine quasi de monte discenderet, a vario daemonum cultu mundavit, atque in unitatem fidei reparavit.

Centurio fidem gentium significat, puer autem et filia Cananeae mulieris quos Christus non veniens ad eos salvat, easdem gentes ostendunt, quas dominus non corporali presentia uisitavit sed per fidem verbi salvavit. Ipsa quoque mulier Cananea ecclesiae gentium gerebat figuram quae tamquam canis quaerit micas de mensa dominorum id est saturari doctrinis apostolorum et prophetarum.

Socrus Petri febricitans, significat synagogam aestu carnalium desideriorum accensam, cuius filia est pars illa credentium, quae data est, Petro regenda. Scriba repudiatus qui propter quaestum dominum sequebatur, significat eos qui Christi fidem non propter dominum, sed propter lucrum saeculi appetunt. Daemoniacus quem dominus in regione Gerasenorum a legione curavit, significat gentilem populum multorum cultibus daemoniorum obnoxium. Pastores porcorum fugientes, qui ea quae gesta sunt, nuntiant in civitate significant principes impiorum, qui dum fidem Christi fugiunt uirtutes tamen eius stupentes mirantur et predicant. Paralyticus iacens in lectulo anima est, uita dissoluta in corpore suo, quaedum fuerit gratia Christi per peccatorum remissionem sanata confestim pristino robore recepto resurgit, et lectum carnis suae in quo debilis iacebat ad domum uirtutum reportat ut se intra conscientiae suae secreta constringat, et nequaquam in exterioribus ultra uoluntatibus dissoluta discurrat.

Archisynagogae filia ad quam curandum dominus dum pergeret prius tamen antequam ad eam veniret, tetigit eum a tergo mulier quae pro fluvio sanguinis laborabat, et curata est. Archisynagogae filia quidem Iudeae typum tenuit, haec autem quae pro fluvio sanguinis laborabat, figuram habuit ecclesiae venientis ex gentibus, quae dum post predicationem, et post passionem ac post ascensionem Christi credidit, quasi a tergo dominum tetigit, et ante accipere salutem quam synagoga promeruit. Duo caeci iuxta viam sedentes significant utrosque populos Iudaeorum et gentium per fidem Christo appropinquantes qui dixit, Ego sum via. Daemonium habens cecus et mutus qui scribitur a salavatore curatus indicat eos qui ex idolatria gentium ad fidem dominicam convertuntur, quibus tamen expulso a corde daemonum cultu dum pristinam lucem perceperunt fidei postea ad laudandum deum eorum lingua resolvitur ut confiteantur eumquem ante negaverunt.

Homo manum aridam habens significat animam misericordiae operibus infructuosam, cui cum dicitur, extende manum tuam, admonet semper porrigendam elemosinam pauperibus. Homo de quo inmundus spiritus exivit, et rursum eum occupavit, significat hominem paenitentem, cui per subsecutam neglegentiam acrius mentem occupat carnis uoluptas, adiunctis secum septem spiritibus uitiorum, id est iracundia, avaritia, invidia, atque ventris ingluviae inani gloria ac superbia. Paterfamilias proferens de thesauro suo nova et vetera Christus est proferens, de inpenetrabili scientia sua gemina testamenta vetus in quo felicitas terrena promittitur, novum per quod regnum speratur caelorum.

Homo qui seminavit in agro suo granum sinapis Christus est qui seminavit fidem in mundo, in qua uolucres caeli, id est spiritales animae requiescunt. Mulier quae fermentum abscondit in satis tribus significat scientiam spiritalis doctrinae ferventem in trinitatis amore. Homo qui absconditum thesaurum in agro repperit, ille est qui in isto mundo venditis omnibus Christum uitamque aeternam adquirit.

Quinque milia uirorum qui quinque panibus et duobus piscibus pasti sunt ecclesiastici sunt populi qui per quinque sensus corporis, alimento legis spiritalis a Christo reficiuntur, et duplici testamento quasi gemellis piscibus saturantur. Quattuor autem milia uirorum, qui aliis septem panibus aluntur, eadem ecclesia gentium est, quae in quattuor partibus mundi diffunditur, atque ubertate septiformis gratiae recreatur. Ille qui sepae nunc in ignem nunc in aquam cadebat, mundum significat. Ignis autem iram inflammantem aqua carnis uoluptatem demonstrat, in quibus semper arreptus cotidiano lapsu precipitatur. Moyses et Helyas qui apparuerunt cum domino in monte lex et prophetae intelleguntur, quorum uocibus passio, et resurrectio et gloria domini declaratur. Homo habens centum oves, et relictis illis ovem perditam quaerit, ac repertam humeris revehit figuram Christi expressit qui relictis xcuiiii agminibus angelorum in caelis ovem, quae perierat in Adam, ut bonus pastor quaesitam ingentibus repperit atque crucis suae humeris Paradyso reportavit.

Mulier quae perditam repperit dragmam, ecclesia est, quae animam diaboli laquis abstractam dum invenerit per paenitentiam et angelorum et hominum facit laetitiam. Debitor x talentorum significat homines qui deo sunt obniduodecim per transgressionem, x preceptorum, sed sicut nobis poscentibus a domino peccatae relaxantur, ita unusquisque nostrum, dimittere debet exemplo domini ne dum minima debita in nobis peccantibus non concedimus maiora nostra exsolvere cum usuris paenarum cogamur. Dives quia camelo comparatur, personam indicat Iudaeorum qui de legis ptentia gloriatur, quam quia propter terrena colunt, non habent regnum caelorum ibique facilius gentium populus criminibus tortuosus et sarcinis peccatorum gravatus ingreditur, quasi per foramen acus per angustias passionum ac labores.

Paterfamilias qui operarios ad uineam conduxit, et denarii mercedem promittit Christus est, qui uocat omnes ad cultum fidei promittens eis premium perfectae beatitudinis. Operarii qui hora prima conducti, hi sunt qui a rudimentis infantiae cultum fidei consecuit sunt. Qui autem hora tertia, hi sunt qui in adolescentia ad fidem accesserunt. Qui vero hora sexta ocnducti sunt, hi sunt qui in iuventutis aetate crediderunt. Qui autem hora nona accesserunt illi sunt qui iam a iuvlentute in senectutem declinante Christi gratiam perunt. Qui vero ultima hora illi qui iam decrepiti, et in extremo uitae suae tempore uocati ad Christum venerunt qui tamen prioribus parem mercedem aeternae beatitudinis accipiunt, in illis conservans Christus iustitiam quia prima hora nativitatis operati sunt, in istis inpendens misericordiam qui una uitae hora laboraverunt.

Duo filii missi ad operandum uineam duorum populorum typum demonstrant. Primus enim missus uocatur gentium populus per naturae intellegentiam ad operis divini culturam qui tamen spernens contumax exstitit. Et se se iterum negavit, adveniente autem domino priorem contumaciam, sequenti emendavit oboedientia. Secundus autem missus Iudaeis per legis congitionem respondit omnia quaecumque dixerit nobis dominus faciemus, sed idcirco damnatur, quia non solum in professione legis praevaricavit, sed in ipsum dominum uinea parricidales manus extendit.

Homo qui uineam plantavit, dei portqat figuram, qui condidit Hierusalem, in qua aedificavit turrim, et torcular fodit, altare uidelicet templum, et spem circumdedit, id est angelorum munitione vallavit. Coloni autem quibus uineam locat, populus est Israel, qui sub divino cultu, possedit Hierusalem. Servi autem qui tempore fructuum issi interfecti sunt a colonis, prophetae intelleguntur, quorum sanguis effusus est a Iudaeis, dum ab eis quaererent iustitiae fructum et legis. Filius autem novissime missus, quem eiectum coloni extra uineam occiderit, Christus est quem crucifixerunt Iudaei, eicientes eum extra portas hierusalem. Coloni autem quos dominus uineae perdidit, idem populi Iudaeorum intelleguntur, qui olim ut uidentur dispersi sunt atque perempti, illiautem agricolae ad quos uinea transferri praecipitur, significant apostolos vel successores apostolorum.

Rex qui fecit nuptias filio suo, deus pater intellegitur, qui copulaut ex uirgine carne Christo. Servi vero qui missi sunt uocare invitatos, apostoli sunt atque prophetae, qui Iudaeos per legem et evangelium provocaverunt, sed illi modo terrenis uoluptatibus, modo carnis et legis onere pressi, sollemnitatem adventus domini contempserunt, uitae aeternae gaudia gentes introisse manifestum est. Rex iratus qui misit exercitus suos, et perdidit interfectores illos, et civititatem incendit, deus pater est, qui suscitavit Vespasianum caesarem Romanorum, qui et populum gladio vastavit, et civitatem hierusalem funditus cum suis universis evertit, ita ut ulterius belli gerare non posset.

Hominem autem non habentem vestem nuptialem in accubitu, qui loquente rege obmutavit. Quem iubet servis suis ablatum mitti in tenebras exteriores, ille est qui in fide quidem cum ceteris requiescit, sed si inventus fuerit in die iudicii vestem carnis operibus habere pollutam, confestim iubetur, ab angelis tolli, ac mergi in Gehennam ignis aeterni. Duo debitores ex quibus unus debebat feneratori denarios D alter L significant populum Iudaeorum, et gentium, ex quibus ille qui quinquaginta denarios debuit, Iudaeorum typum habuit, ille vero qui D gentium expressit figuram qui ab initio mundi debitor semper existens cyrografum peccati per poenitentiam non exsolvit. Adveniente itaque Christo tandem credidit, atque uberiorem misericordiae fructum accepit. Unde scriptum est: Cui plus dimittitur plus diligit.

VII fratres qui unam mulierem habaverunt, et sine filiis mortui sunt, homines infideles intelleguntur, qui in presenti uita quae per septem dierum circulum decurrit, totam uitam suam sine fructu iustitiae consupserunt. Duo in lecto illi significantur, qui remoti a turbis, in otio quodam uitae vacare uidentur. Duae molentes in mola, qui negottis temporalium rerum circumferuntur. Duo in agro, qui in ministerio aecclesiae, tamquam in agro dominico operantur, ex quibus adveniente seculi adversitate id est nocte quidam permanent. In fide et adsumuntur ad uitam, quidam deceunt, et relinquuntur ad poenam. Quinque uirgines sapientes omnes animae sanctae intellegitur, quae quoniam per quinque sensus corporis, nullam admittunt cordis corruptionem, idcirco quinario numero computantur.

Quinque uirgines fatuae, quae non habent in vasis suis oleum, illae animae sunt quae habent quidem integratum corporum, sed non servant intra conscientiam boni operis testimonium dum in facie gloriantur, apud homines et non in corde apud deum, ideoque quia in vasis pecorum suorum mentis splendorem non gerunt. Adveniente domino a regni eius gaudio recluduntur. Homo peregre proficisens, qui tradidit bona sua servis suis, Christus est, qui post resurrectionem suam ad caelos regrediens, tradidit evangelicam gratiam, evangelicis negotiatoribus fenerandum. Sed primus servus, in quinque in lentis sibi datis, u libros legis accipit, quos doctrina, vel opere decem preceptorum ampliavit. Aliis in duobus talentis, duo testamenta promeruit, eaque morali ac mystico sensu, pie dispensando duplicavit. Tertius sub figura unius talenti gratiae donum acceptum in terrenis uoluptatibus obscuravit. Ideoque proiectus est in infernum, quia nullum inde operatus est fructum. Alii in primo servo, quinque sensus cordis et corporis acceptos, in secundo, intellegentiam, et opus, in una rativone inellexerunt.

Iuvenis filius uiduae, quem dominus mortuum extra portas urbis suscitavit, significat eum, qui palam quodlibet mortiferum crimen admittit, audito verbo domini a morte peccati resurgit, et per poenitentiam in Christo uivere incipit, redditurque uiduae matri suae, id est communioni aecclesiae. Homo qui descendebat ab Hierusalem in Hiericho, et incidit in latrones, ipse Adam figuratur in genere suo, quidum descenderet de Paradiso caelesti in mundum incidit in angelos tenebrarum. Samaritanus descendens qui vulnera eius curavit, Christus est custos noster, qui de caelo descendit et genus humanum a vulneribus peccatorum curavit. Stabularius, apostoli sunt vel successores eorum, qui infirmitatem nostram, predictione evangelica recrueant.

Martha, quae excepit Christum in domo sua et ministrabat, significat aecclesiam in hac uita Christum in corde suo excipientem, et opere iustitiae laborantem. Maria soror eius quae sedebat secus Christi pedes, et audiebat verbum, demonstrat eandem aecclesiam in futuro saeculo ab omnibus opere cessantem, et insola contemplatione, sapientiae Christi requiescentem. Homo qui media nocte postalabat ab amico suo tres panes, similitudinem exprimit cuiusque in media tribulatione postulantis dominum, ut det ei sciendtiam trinitatis. Dives cuius uberes fructus ager attulit, significat hominem, luxuriis deditum, et abundantem peccatis, quem in moderato fluxu amplius peccare desiderantem, arguit odminus dicens: Stulte hac nocte auferetur a te anima tua, quae preparasti cuius erunt? Quinque illi in domo una, id est pater, mater, filius, filia, nurus, quibus duo in tres, et tres in duo dividuntur, significant humanum genus, fide et religione ab invicem separatum, partim in discissione scismatis, quod duo significant, partim in numero trinitatis, quod tria demonstrant. Divisus enim filius est adversus patrem suum, id est populus ex gentibus veniens, adversus diabolum cum quo ante fuerat sociatus. Divisa est et filia, adversus matrem suam, id est plebs ex Iudaeis credens, adversus impiam sinagogam. Divisa est et nurus adversus socrum suam, aecclesia scilicet ex gentibus, adversus matrem sponsi sui sinagogam, de qua secundum carnem Christus fuerat procreatus. Qui omnes separantur sibi invicem renuntiantes, alii terrenam, alii caelestem gloriam appetentes.

Galilei decem et octo super quos cecidit turris in Siloa, et occidit eos, interitum plebis Iudaeorum insinuant. Decem et octo enim apud Grecos, ex iota, et eta literis exprimuntur, quibus figuris nomen Iesu scribitur, in quem illi credere nolentes, pariter a Romanis cum sua urbe prostrati sunt. Homo qui arborem fici in uinea sua plantavit, Christus est, qui sinagogam Iudaico populo condidit, quam cum dominus quasi inutilem iussisset abscidi fit illi a colonis apostolis fossa humilitatis, adhibitur et stercus, id est confessio peccatorum, sicque in novissimum credendo commutabitur in melius, dabitque fructus iustitiae copiosos.

 Mulier quae decem et octo annos infirmitatis habens, a domino erecta est, aecclesiae typus est quae in fine temporum salutem fidei consecuta est. Sextus enim aetatibus mundus iste completur, cuius tamen tempus habet tripertitam discretionem, unam ante legem, alteram in lege, tertiam sub gratia. Sexies enim terni, decem et octo efficiunt, quo numero tempus hoc nostrae salutis insinuatur, quando a Satanae, uinculis, quibus curvabantur, erecti donum salutis, et spem supernae contemplationis accipimus. Hydropicus quem dominus curavit, demonstrat eos quos fluxus carnalium uoluptatum, exuberans adgravat.

 Homo habens duos filios deus est intellegendus, habens duos populos, quorum maior figuram tenuit Iudaici populi, qui permansit in dei cultu, alter iunior gentium qui conditore deserto, servus factus est idolorum, quem per egestatem fidei revertentem, clementer suscipit deus pater, et pro conversione eius, sub tituli typo filium immolat unicum, tribuit etiam anulum fidei, et stola in mortalitatis induit eum. Quamquam Iudaeus frater livoris torqueatur invidia, pro salute tamen eisu gaudio concinit angelorum simphonia. Dispensator prodigus quem dominus avilicatu amoveri praecepit, et fraudem faciens domino suo relaxavit debitoribus suis partem ut haberet unde in posterum uiveret. Haec comparatio ad exemplum nostri preposita est. Nam sulle a domino suo laudari promeruit, qui fraudem ei faciens in posterum sibi de alienis rebus sibi providit. Quanto magis Christo placere possumus, si ex rebus nostris misericordiam indigentibus faciamus, a quibus recipi in tabernacula aeterna possimus.

Dives qui induebatur purpura, significat Iudaeorum superbiam, florentem quondam imperii claritate, vel honoris excellentia. Mendicus ulcerosus demonstrat gentilem populum, confessionibus peccatorum humiliatum. Quinque fratres divitis illius qui apud inferos torquebatur, Iudaei intelleguntur, qui sub quinque libris legis positi sunt. decem leprosi qui mundantur a domino, hereticos significant, qui in varietate colorum diversitatem habent scismatum, qui ideo ad sacerdotem mittuntur, ut detersa omni varietate errorum, unitatis percipiant sacramentum.

Iudex iniquus qui dominum non timebat, assidue tamen deprecantem uiduam exaudivit, similitudo est qua demonstratur, quantam spem habere debet, quidem indesinenter exposcit. Cum etiam apud aures in iusti iudicis valuerit frequens instantia uiduae deprecantis. Ipsa autem uidua, significare potest aecclesiam perseveranter sui petentem, ultionem de inimicis suis, hoc est diabolo, et hereticis. Pharisaeus orans in templo, Iudaeorum est populus qui ex iustificationibus legis extollit merita sua. Publicanus vero gentilis est qui longe a deo positus confitetur peccata sua, quorum unus superbiendo recessit non iustificatus, alter humiliatus confitendo adpropinquari meruit exaltatus.

Caecus sedens secus viam, populum demostrat gentilem qui per Christi gratiam fidei meruit claritatem. Zacheus qui initerpretatur iustus, sive iustificatus, aut iustificandus, gentilis est populus, gratia meritorum pusillus, qui tamen a terrenis actibus sublevatus per lignum dominicae crucis, Christi misterium contemplatur. Homo nobilis, qui in longinquam abiit regionem accipere sibi regnum, redemptorem nostrum significat, qui uque ad fines terrae pervenit, accipere regnum in populis gentium. Cives qui noulerunt eum regnare, Iudaei intelleguntur, qui Christum regem spreverunt.

Servus qui unam accipiens decem adquisivit, significat doctores, qui acceptam gratiam evangelii, in decem verborum predicamentis bene divisi sunt, et docendo multos in fide adquisierunt, idcirco adveniente domino Christo laudantur quia lucrati sunt. Qui vero ex una quinque adquisivit, illos demonstrat, qui mandata dei servantes, consequuntur scientiam legis, in quinque libris Moysi scriptam, eamque edocendo ad usum salutis necessariam fenerant. Qui vero in mnam unam ipsam in sudario conservavit, ostendit eum qui creditum sibi gratiae donum delicate otioseque tractavit, unde et recte amittet conlatam gratiam, qui per neglegentiam praedicare contempsit, ut ei augeatur qui indelaboravit.

Uidua quae in Gazo filatium duo minuta iecit, animam fidelem demonstrat, quae in thesauro cordis sui fructum dilectionis dei, et proximi servat. Sponsus Christus est, cuius nuptiae cum aecclesiae celebrantur, in cuius coniunctione aqua in uinum mutatur, quia credentes per lavacri gratiam transeunt ad passionis coronam. Architridinus Moyses intellegitur, qui miratur meliorem et sanctiorem populum per Iesum in evangelio congregatum, quam illum priorem ab Aegypto eductum, finitum enim uinum ostendit sublatam esse gratiam spiritus sancti a Iudaeis, et per apostolos in gentibus contributam.

Mulier Samaritana mistice intellegitur sinagoga, quinque libris legis, quasi quinque uiris, secundum sensum carnis subiecta, quam misericorditer dominus provocat haurire aquam uivam, lavacri scilicet percipere gratiam, vel secretam legis intellegentiam. Mulier adultera, que offertur domino a Iudaeis lapidanda aecclesia est, quae prius relicto deo in idolis fuerat fornicata, quam uolebat sinagoga zelans interficere Christus salvat per remissionem delicti, nec sinit eam perire qui novit veniam condonare peccantibus.

Simon leprosus, gentilis est populus, qui est a redemptore mundatus. Mulier quae unguento caput domini unxit, aecclesia est quae fructum sui operis fideique odorem ad laudem dei et Christi gloriam refert. Angelus ille ad cuius descensum movebatur aqua, quinque porticibus cincta, Christus est, in cuius adventu turbatus est Iudaeorum populus, quinque libris legis condusus. Descendente enim angelo, commovebatur aqua, et sanabatur infirmus, descendente de caelis Christo commotus est in passione eius idem populus, et sanatus est mundus. Caecus a nativitate quem dominus unctis oculis ad piscinam Siloae misit lavandum, significat genus humanum a nativitate, id est a primo homine errorum tenebris uitiatum, cuius oculos dominus de sputo et litto linivit, quia verbum caro facatum est, et lavari oculos in piscina iussit ut baptizatus in Christo acciperet lucem fidei, et crederet in eum, qui uisibiliter in mundo apparuit.

Lazarus qui interpretatur aduitus, quem dominus quatriduanum fetentem de monumento suscitavit, significat mundum, quem gravissima peccati consuetudo corruperat, qui tamen quarto die mortis suscitatur. Prima dies enim mortis est tracta de Adam propago mortalis. Altera dies mortis est transgressio legis naturalis. Tertia dies mortis, prevaricatio datae legis. Quarta dies est mortis contemptus evangelicae predicationis, in qua die dominus suum opus respiciens misericorditer suscitare dignatus est. Servus principis sacerdotum cuius dextera auricula amputatur, Israheliticus est populus in incredulitate servus effectus, hic dexteram aurem amittit, dum ad sinistrum intellectum literae transivit, cui dominus in his qui credunt auditum restaurat fidei, et obedientem evangelii fecit mandatis.

Caiphas investigator aut sagax aut uomens ore interpretatur, inique enim ore suo iustum ocndemnavit, quamvis hoc misterio prophetali adnuntiasset. Nam idem princeps sacerdotum qui scidit, vestimentum suum in domini passione, indicat Hebreum populum nudatum sacerdotio et evacuatum regno scisso. Barabbas qui Iudaeis dimittitur, signifcat Antichristum, quem illi errantes suscipere meruerunt pro Christo. Barabbas enim interpretatur filius magistri eorum, absque dubio Iudaeorum, magister qui est diabolus homicidiorum auctor, qui usque hodie regnat in eis.

Herodes et Pilatus qui cum essent dicordes in passione domini amicitia federantur, indicant primum divisos fuisse utrosque populos, circumcisione et gentium. Qui tamen per passionem domini in fide concordaverunt. Herodes interpretatur pellicius versipellem, significans Antichristum, et Pontius Pilatus declinans consilium utique Iudaeorum. Accepta enim aqua lavit manus suas dicens: Innocens ego sum a sanguine iusti huius. Nam Pilatus interpretatur os malleatoris, significat diabolum, qui est malleus universae terrae.

Simon Cireneus, cui gestandam crucem inposuerunt, populus gentilitatis intellegitur, qui peregrinus in lege oboediens efficitur evangelio crucis, ipse Christi uictor, et fidei baiolus factus. Duo latrones populum exprimunt Iudaeorum ac gentium, quorum unus incredulus blasphemat Christum in cruce pendentem, alter fidelis Iudaeos increpat blasphemantes. Quatuor milites qui quatuor partes sibi de Iesu vestimentis fecerunt praefiguraverunt quatuor partes mundi, quae diviserunt sibi eloquia Christi sicut scriptum est. Laetabor ego super eloquia tua, sicut qui invenit spolia multa.

Sanctae mulieres quae secutae sunt Iesum a Galilea ministrantes ei, de substantiis suis, quae etiam interfuerunt in passione eius adstantes, et post sepulturam eius ceteris recedentibus, remanebant sedentes contra sepulchrum, hoc est Maria Magdalenae, et Maria mater Iacobi et Ioseph, quae etiam soror fuit Mariae matris domini, et mater filiorum Zebedei, quam Marcus appellat Salome, et aliae mulieres quas in ceteris evangeliis legimus. Hae uidelicet figuram habent humilium animarum, ac devotarum domino quaequo maiore sibi conscientia fragilitatis pertimescunt, eo maiore salvatoris amore ferventes, passionis eius vestigiis in hoc saeculo quo requies est praeparanda futura diligenter obsecuntur, et si forte valeant imitari pia curiositate quo ordine sit eadem passio completa perpendunt.

Mulieres quae apostolis domini resurrectionem adnuntiant, lex et prophetia intelleguntur, quae gloriam resurrectionis Christi, antequam revelaretur, quasi praecursores predicaverunt. Maria ergo Magdalenae ipsa est soror Lazari et Marthae, de qua dominus eiecit septem daemonia, ipsa est autem non alia, quae quondam ut Lucas scribit peccatrix adhuc veniens pedes domini lacrimis poenitentiae rigavit, et unguento piae confessionis linivit, et quia multum dilexit, multorum veniam a pio iudice promeruit. Eadem vicina passione eius iustificata, et familiaris effecta domino, non tantum pedes eius ut idem Iohannes narrat verum etiam caput ut Matheus Marcusque perhibent oleo sancto perfudit. Haec a loco Magdalenae dicitur: interpretatur enim Magdalenae turris. Mistice autem significat fidem, ac pietatem sanctae aecclesiae, quae odorem notitiae Christi predicando in universo spargit mundo. Sic et Martha que irritans vel provocans interpretatur tipum tenet aecclesiae, quae bonis operibus cottidie insudans, irritat diabolum et membra eius, et provocat piis actionibus ac verbis ad fidem electos dei. Septem discipuli cum quibus dominus post resurrectionem convivasse describitur, septimam indicant resurrectionis futurae requiem, in qua omnes sancti per Christum aeternae beatitudinis refectione saturabuntur.

Principes sacerdotum qui ab custodibus sepulchri veraciter comperta resurrectione domini, dederunt ipsis pecuniam copiosam, ut mentirentur dicentes corpus domini a discipulis eius furatum, prefigurabant eos qui propter avaritiam terrenam vendunt veritatem, ementes iniquitatem. Sed et omnes quis tipe templi et his quae conferuntur ad usum aecclesiae abutuntur, in aliis rebus quibus suam expleant uoluptatem, similes sunt scribarum et sacerdotum redimentium mendatium pro sanguine salvatoris. Quod autem undecim discipulis salvator post resurrectionem suam in Galilea, in monte apparuit non vacat a misterio, sed significat quia corpus quod de communi humani generis terra nascendo susceperat, resurgendo iam super terrena omnia sublevatum caelesti uirtute induerit. In monte apparuit ut admoneret fideles, si illic celsitudinem resurrectionis eius cupiunt videre, hic ab infinis cupiditatibus ad superna desideria transire.

Nomen vero Galilaae transmigratio vel revelatio interpretatur. Tunc enim revelata facie sicut apostolus testatur, gloriam domini speculantes, in eandem imaginem transformabimur, quicumque modo relevamus ad eum viam nostram, eiusque vestigia sequimur fide non ficta. Apostoli enim Christi quid interpretatione nominum suorum, vel operum gestu significent, iam dicendum est. Denique apostoli missi interpretantur, hoc enim eorum nomen indicat. Nam sicut grece angeli, Latine nuntii uocantur. Ita grece apostoli, Latine missi appellantur, ipsos enim misit Christus evangelizare per universum mundum, ita ut quidam eorum Persos Indosque pentrarent, docentes gentes, et facientes in nomine Christi magna et incredibilia miracula, ut attestantibus, signis et prodigiis crederetur illis in his quae dicebant, habent autem plerique eorum ex his causam suorum uocabulorum.

Petrus a petra nomen accepit, hoc est a Christo, super quem est fundata aecclesia, non a Petro, petra, sed Petrus a petra, nomen sortitus est, sicut nec Christus a Christiano, sed Christianus a Christo uocatur, ideoque ait dominus: Tu est Petrus et super hanc petram aedificabo aecclesiam meam. Quod dixerat Petrus, tu est Christus filius dei uivi. Deinde dominus ei, super hanc inquit petram quam confessus es aedificabo aecclesiam meam. Petra enim Christus erat, super quod fundamentum etiam ipse aedificatus est Petrus. Caephas dictus, eo quod in capite sit constitutus apostolorum. Caefalim grece, caput dicitur, et ipsum nomen in petro Sirum est. Simon bar Iona, in linguam nostram sonat, filius columbae. Est et nomen Sirum pariter et Hebreum, bar quippe, Sira lingua filius, Iona Hebraicae, utroque sermone dicitur bar Iona. Alii simpliciter accipiunt quod Simon filius esset Iohannis, iuxta illam interrogationem, Simon Iohannis, diligis me. Et uolunt scriptorum uitio depravatum, ut pro bar Iohanna, hoc est filio Iohannis, Bariona scriptum sit, una detracta syllaba. Iohanna interpretatur domini gratia, et Petrum fuisse trinomium: Petrum, Cepham, et Simon bar Ionan. Simon autem interpretatur Hebraicae audiens, Petrus autem, personam gestat aecclesiae, quae habet potestatem dimittendi peccata, atque reducendi ab inferis, homines ad caelestia regna.

Saulus Hebreo sermone temptatio dictus, eo quod prius in temptatione aecclesiae sit versatus. Persecutor enim erat, inde nomen habebat istud quia persequebatur Christianos. Postea mutato nomine, de Saulo factus est Paulus, quod interpretatur mirabilis sive electus. Mirabilis, vel quia multa signa fecit, vel quia ab oriente usque ad occasum evangelium Christi in omnibus gentibus praedicavit. Electus sicut in Actibus Apostolorum spiritus sanctus dicit: Segregate mihi Barnaban, et Paulum ad opus, ad quod elegi eos. Latino autem sermone Paulus a modico dictus, unde et ipse ait: Ego sum minimus apostolorum, quando enim Saulus, superbus elatus, quando Paulus humilis et modicus, ideo sic loquimur, paulo post uidebote id est post modicum. Nam quia post modicum factus est, ipse dicit: Ego enim sum novissimus apostolorum et mihi minimo omnium sanctorum. Caephas autem et Saulus ideo mutato nomine sunt uocati, ut essent etiam ipso nomine novi, sicut Abraham, et Sara. Significat autem Paulus conversionem aecclesiae de gentibus ad Christi fidem, cuius ipse apostolus et magister fuit. Quoniam sicut Paulus primum rebellis in incredulitate consistens fuit, et postea per baptismi gratiam ablutus, et fide Christi imbutus, humilis ac devotus permansit, sic et gentilitas primum Christianis persecutionem intulit ante perceptionem uidelicet evangelii Christi. Postea vero devota deo existens etiam sanguinem suum pro eo fundere non dubitavit.

Andreas frater Petri carne et coheres gratia, secundum Ebream aethimologiam interpretatur decorus sive respondens, sermone autem greco a uiro uirilis appellatur, hic populum exprimit aeclesiasticum, qui decorus est in pulchritudine recte fidei, et respondet bonis operibus, quia quod corde credit, operibus exercet. Viriliter quoque ipse in dei mandatis agit, et operatur iustitiam, ut acceptus et placitus fiat conditori suo.

Iohannes quodam vaticinio ex merito nomen accepit, interpretatur enim in quo est gratia, vel domini gratia. Amplius enim eum ceteris apostolis dilexis Iesus, hic eorum tipum tenet, qui contemplationis gratia sublimati sedulo suo adherent conditori. Nec aliquid carius ipso ducunt, qui cum psalmista dicere possunt. Mihi autem adherere deo bonum est, ponere in domino deo spem meam, ut adnuntiem omnes laudes eius in portis filiae Sion. Notandum tamen quod in expositione evangelica, ubi Petrus et Iohannes post resurrectionem Christi ad monumentum cucurrerunt, quo Iohannes prior venit, sed tamen non introivit. Petrus autem posterius veniens, statim introivit, et invenit linteamina posita, et cetera quae ibi narrantur. Ibi ergo Iohannes populi Iudaici typum tenet, qui prior per notitiam legis ad dominum venit. Sicut Iohannes ad monumentum, sed non intravit, quia legis quidem mandata percepit, per prophetas de incarnatione domini ac passione eius audivit. Et per sacrae scripturae testimonia de eo multa antea longe lateque prophetavit, sed cum presentem uidit rennuit, et hominem esse deum dispexit, eumque mortalem factum credere noluit, sicut prior venit ad monumentum ita vacua et otiosa stetit, sed secutus posterior Petrus intravit, per quem aeclesia gentium designatur, quae statim ut audivit de Christo mediatore dei et hominum, eum quem cognovit, mortuum uiventem credidit deum. Tunc ergo introivit et ille alius discipulus qui venerat prior ad monumentum, quia in fine mundi ad fidem domini nostri etiam Iudaea colligitur, Paulo attestante qui ait: Donec plenitudo gentium intraverit, tunc omnis Israel salvus erit.

Iacobus Zebedei a patre cognominatur, quem relinquens cum Iohanne verum patrem secutus est. Hi sunt filii tonitrui, qui etiam Boanerges ex firmitate et magnitudine fidei nominati sunt. Hic est Iacobus filius Zebedei, frater Iohannis, qui post ascensionem domini ab Herode manifestatur occisus. Iacobus Alphei, ob distinctionem prioris cognominatur, quia sicut ille dicitur filius Zebedei, sic iste filius Alphei. Cognomentum igitur ambo a patre sumpserit. Iste est Iacobus minor qui in evangelio frater domini nominatur, quia Maria uxor Alphei soror fuit Mariae matris domini, quam Mariam Cleope Iohannes evangelista cognominat, a patre sive a gentilitate familiae aut quacumque alia causa ei nomen inponens. Alpheus autem Hebreo sermone in Latinum exprimitur millesimus sive doctus.

Philippus os lampa darum, vel os manuum. Thomas abissus vel gemitus, unde et Grece Didimus appellatur. Hi ambo predicatorum tipum tenent, quia bissum sanctarum scripturarum penetrantes, lumen praedicationis per ora sua ad inluminandas gentes proferunt. Bartholomeus filius suspendentis aquas, vel filius suspendentis me, sirum est non Hebreum. Iste similiter doctores sanctos significat, quia quas hoc est populos praedicatione, sua suspendunt intentione, ad supernum patrem cuius ipsi filii sunt.

Matheus in Hebreo donatus exprimitur, idem et appellatur Levi, ex tribus ex qua ortus fuit. In Latino autem ex opere publicani nomen accepit, qui ex publicanis fuit electus, et in apostolatum translatus. Hic in evangelii conscriptione quantum donum gratiae post conversionem promeruit, ostendit exemplus tribuens omnibus qui poenitentiam dignam pro peccatis suis gerunt, ut nemo disperet de venia, quia bene placitum est domino super timentes eum, et in eos qui sperant super misericordia eius.

Simon Chananeus ad distinctionem Simonis Petri de vico Galileae Chana, ubi aquas dominus mutavit in uinum. Ipse enim est qui in alio evangelista scribitur Zelotis. Chana quippe zelum interpretatur. Ostendens quod quisquis predicationis officium per dispensationem dei accipit, zelum iustitiae habere debet, quia nemo mittens manum suam in aratrum, et respiciens retro, aptus est regno dei. Iudas Iacobi qui alibi appellatur Lebbeus, figuratum nomen habet a corde, quod nos diminutive corculum possumus appellare. Ipse in evangelio alio Tatheus scribitur, et bene est ut cuius nomen a corde figuratur totam intentionem mentis ad deum vertat, ut ei per omnia placeat, cuius ministrum se esse probavit.

Iudas Scariothis a vico in quo ortus est, vel ex tribu Isachar uocabulum sumpsit, quodam presagio futuri, in condemnationem sui. Isachar enim interpretatur merces, ut significaretur pretium proditoris quo vendidit dominum, sicut scriptum est: Acceperunt mercedem meam, triginta argenteis pretium quod appretiatus sum ab eis, qui per proditionem magistri, aeterneae proditionis sibi memoriam adscivit.

Mathias qui inter apostolos sine cognomine solus habetur, interpretatur donatus, ut sub audiatur provida. Iste enim in locum eius electus est ab apostolis, cum pro duobus sors mitteretur. Aliter Mathias parvus interpretatur, et Ioseph qui cum eo sub sorte statutus est, uocatur Barsaba, hoc est filius quietis, de quibus duobus Arator in metrico opere suo ita lusit dicens: Constituere duos Ioseph cognomine iustum. Mathiamque dei parvum quod nomen ut aiunt, Hebreo sermone sonat humilemque uocando comprobat. O quantum distant humana supernis iudicus parvi merito transcenditur ille laude hominum qui iustus erat, duo dena refulgent. Signa chori terrisque iubar iaculatur Olimpi. Et notandum quod demens Alexandrinae aeclesiae presbyter, uir per omnia doctissimus ambos hos qui ad sortem apostolatus statuti sunt de numero fuisse septuaginta discipulorum refert.

Marcus excelsus utique mandato propter evangelium altissimi quod praedicavit. Lucas ipse consurgens, seu ipse elevans, hi duo evangelistae hoc est Marcus et Lucas, unus ex Iudaeis. Alter ex nationibus electus, significant duos ordines predicatorum, hoc est unum ex Iudaeis, alterum ex gentibus, ad predicandum evangelium, in toto orbe directos, qui etiam principem apostolorum, et magistrum gentium secuti sunt. Videlicet Marcus Petrum, cui apostolatus delegatus est circumcisionis, et Lucas Paulum, qui doctor et magister gentium fuit, ita ut uterque magistri sui rite secutus vestigia ministerii sui digne expleret et officium.

Barnabas filius prophetiae, vel filius consolationis interpretatur. Iste simul cum Paulo spiritus sancti iudicio ab apostolis segregatus est, ad predicandum evangelium in gentibus, ut illis prophetiae donum revelaret, et aeternae consolationis oportunum solatium dictis et factis preberet.

Nicodemus enim qui venerat ad dominum nocte et mysterium ab eo didicit secundae nativitatis, significat eos qui devoto corde veniunt ad magistros aecclesiae, ut discant ab eis veram sapientiam, sed adhuc in tenebris ignorantiae positi dubitant donec gratia spiritus sancti, cuius potentiam Iesus exposuit ipsi Nicodemo illustrantur. Nam fertur in evangelio, quod idem Nicodemus venerit in passione domini ferens mixturam myrrae et aloes quasi libras centum, ut cum Ioseph qui fuit ab Arimathia sepeliret simul corpus domini, sed non hoc etiam a mysterio vacat, quia illi qui vere discipulatui salvatoris adherent mortis eius ac resurrectionis memoriam cum aromatibus sacrarum uirtutum. In cordis sui recondunt secreto, iuste et pie uivendo expectantes diem resurrectionis et adventum gloriae magni dei et salvatoris nostri Iesu Christi, qui dedit semetipsum pro nobis ut mundaret sibi populum acceptabilem sectatorem bonorum operum. Nathanahel donum dei interpretatur, quia dolus id est simulatio dono dei in eo non fuit. Cuius imitatores sunt quique electi qui simplici devotione ad dominum veniunt et mandata eius custodiunt.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL