Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Hrabanus Maurus De rerum naturis IntraText CT - Text |
Martires Greca lingua Latine testes dicuntur. Unde et testimonia grece martiria nuncupantur. Testes autem ideo uocati sunt. quod propter testimonium Christi passiones sustinuerunt et usque ad mortem pro veritate certaverunt. Quod vero non testes quod Latine utique possumus dicere, sed Grece martyres appellamus familiarius aeclesiae auribus, hoc verbum Grecum sonat, sicut et multa Greca nomina quae prolatinis utimur. Martyrum primus in novo testamento Stephanus fuit, qui Hebreo sermone interpretatur norma quod prior fuerit in martyrio ad imitationem fidelium. Idem autem et Greco sermone in Latinum vertitur coronatus. Et hoc prophetice ut quod sequeretur in se, vaticinio quodam futuri prius in uocabulo resonaret.
Passus est enim et quod uocabatur accepit. Stephanus enim corona dicitur, humiliter lapidatus, sed sublimiter coronatus. Duo autem sunt martyrii genera: unum in aperta passione, alterum in occulta animae uirtute. Nam multi insidias tolerantes, et cunctis carnalibus desideriis resistents, per hoc quod se omnipotenti deo in corde mactaverunt, etiam pacis tempore martyres facta sunt, qui etiam si persecutionis tempus existeret martires fieri possent.