Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Hrabanus Maurus De rerum naturis IntraText CT - Text |
Monachus Greca ethimologia uocatus, eo quod sit singularis. Monas enim Grece singularitas dicitur. Ergo si solitarius interpretatur uocabulum monachi, quid facit in turba qui solus est. Plura sunt enim genera monachorum. Coenobitae quos nos in commune uiventes possumus appellare. Coenobium enim plurimorum est. Anchoritae sunt qui post cenobialem uitam deserta petunt, et soli habitant per deserta, et ab eo quod procul ab hominibus recesserunt, tali nomine nuncupantur. Sed anachoritae, Heliam et Iohannem, coenobite apostolos imitantur. Heremitae hi sunt qui et anachoritae ab hominum conspectu remoti, heremum et desertas solitudines appetentes. Nam heremum dicitur quasi remotum. Abba autem Sirum nomen significat in Latinum pater quod Paulus Romanis scribens exposuit dicens. In quo clamamus abba pater, duabus usus linguis. Dicit enim Siro nomine patrem, et rursus Latine nominat idem patrem.